Solinus, Mirabilia
Edition: unbekannt

Caput II De Italia. In ea de boa angue, de lupis, de lyncibus, de lyncurio alpide, de lapide curalio, de gemma sytite, de geientana gemma, de mutis cicadis, de Diomedis avibus.
1 De homine satis dictum habeo. Nunc, ut ad destinatum revertamur, ad locorum commemorationem stilus dirigendus est atque adeo principaliter in Italiam, cuius decus iam in urbe contigimus. 2 Sed Italia tanta cura ab omnibus dicta, praecipue M. Catone, ut iam inveniri non sit, quod non veterum auctorum praesumpserit diligentia, largiter in laudem excellentis terrae materia suppetente, dum scriptores praestantissimi reputant locorum salubritatem, caeli temperiem, ubertatem soli, aprica collium, opaca nemorum, innoxios saltus, vitium olearumque proventus, nobilia pecuaria, tot amnes, lacus tantos, bifera violaria; 3 inter haec Vesubium flagrantis animae spiritu vaporatum, tepentes fontibus Baias, colonias tam frequentes, tam assiduam novarum urbium gratiam, tam clarum decus veterum oppidorum, quae primum Aborigines Aurunci Pelasgi Arcades Siculi, totius postremo Graeciae advenae et in summa victores Romani condiderunt; ad haec laterum portuosa, orasque patentibus gremiis commercio orbis adcommodatas. 4 Verum ne prorsus intacta videatur, in ea quae minus trita sunt animum intendere haud absurdum videtur et parcius depasta levibus vestigiis inviare. 5 Nam quis ignorat vel dicta vel condita a Iano Ianiculum, a Saturno Latium atque Saturniam, a Danae Ardeam, a comitibus Herculis Polyclen, ab ipso in Campania Pompeios, qua victor ex Hispania pompam boum duxerat? 6 In Liguria quoque lapidarios campos, quod ibi eo dimicante creduntur pluvisse saxa; regionem Ionicam ab Ione Aulochi filia, quam procaciter insidentem vias Hercules ut ferunt interemit; Archippen a Marsya rege Lydorum, quod hiatu terrae haustum dissolutum est in lacum Fucinum; 7 ab Iasone templum Iunonis Argivae; a Pelopidis Pisas; a Cleolao Minois filio Daunios; Iapygas ab Iapyge Daedali filio; Tyrrhenos a Tyrrheno Lydiae rege; Coram a Dardano; Agyllam a Pelasgis, qui primi in Latium litteras intulerunt; ab Haleso Argivo Faliscam; a Falerio Argivo Falerios; Fescenninum quoque ab Argivis; portum Parthenium a Phocaensibus; Tibur, sicut Cato facit testimonium, a Catillo Arcade praefecto classis Evandri; sicut Sextius, ab Argiva iuventute. 8 Catillus enim Amphiarai filius, post prodigialem patris apud Thebas interitum, Oeclei avi iussu cum omni fetu uer sacrum missus tres liberos in Italia procreavit, Tiburtum Coram Catillum, qui depulsis ex oppido Siciliae veteribus Sicanis a nomine Tiburti fratris natu maximi urbem vocaverunt. 9 Mox in Bruttiis ab Ulixe. extructum templum Minervae. Insula *Ligea appellata ab *eiecto ibi corpore Sirenis ita nominatae; Parthenope a Parthenopae Sirenis sepulcro, quam Augustus postea Neapolim esse maluit; Praeneste, ut Zenodotus, a Praeneste Ulixis nepote Latini filio; ut Praenestini sonant libri, a Caeculo, quem iuxta ignes fortuitos invenerunt, ut fama est, Digoidiorum sorores. 10 Notum est a Philoctete Petiliam constitutam, Arpos et Beneventum a Diomede, Patavium ab Antenore, Metapontum a Pyliis, Scylaceum ab Atheniensibus, Sybarim a Troezeniis et a Sagari Aiacis Locrii filio, Sallentinos a Lyctiis, Anconam a Siculis, Gabios a Galatio et Bio Siculis fratribus, ab Heraclidis Tarentum, insulam Tempsam ab Ionibus, Paestum a Dorensibus, a Myscello Achaeo Crotonam, Regium ab Chalcidensibus, Cauloniam et Terinam a Crotoniensibus, a Nariciis Locros, Heretum a Graecis in honorem Herae (sic enim Iunonem Graeci vocant), Ariciam ab Archilocho Siculo, unde et nomen, ut Heminae placet, tractum. 11 Hoc in loco Orestes oraculo monitus simulacrum Scythicae Dianae, quod de Taurica extulerat, prius quam Argos peteret consecravit. A Zanclensibus Metaurum locatum, a Locrensibus Metapontum quod nunc Vibo dicitur, Bocchus absolvit. Gallorum veterum propaginem Umbros esse M. Antonius refert; hos eosdem, quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, Umbrios Graece nominatos. 12 Liciniano placet a Messapo Graeco Messapiae datam originem, versam postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Oenotri frater Peucetius Peucetiam nominaverat. 13 A gubernatore Aeneae appellatum Palinurum, a tubicine Misenum, a consobrina *Leucosiam insulam inter omnes perspicue convenit; a nutrice Caietam, ab uxore Lavinium, quod post Troiae excidium, sicuti Cosconius perhibet, quarto anno extructum est. 14 Nec omissum sit Aenean aestate ab Ilio capto secunda Italicis litoribus adpulsum, ut Hemina tradit, sociis non amplius sescentis, in agro Laurenti posuisse castra; ubi dum simulacrum, quod secum ex Sicilia advexerat, dedicat Veneri matri quae Frutis dicitur, a Diomede Palladium suscepit, tribusque mox annis cum Latino regnat socia potestate, quingentis iugeribus ab eo acceptis; 15 quo defuncto summam biennio adeptus apud Numicium parere desiit anno septimo. Patris Indigetis ei nomen datum. 16 Deinde constituta ab Ascanio longa Alba, Fidenae, Aricia; Nola a Tyriis, ab Euboensibus Cumae. Ibidem Sibyllae sacellum est, sed eius quae rebus Romanis quinquagesima olympiade interfuit cuiusque librum ad Cornelium usque Sullam pontifices nostri consulebant; 17 tunc enim una cum Capitolio igni absumptus est; nam priores duo, Tarquinio Superbo parcius pretium offerente quam postulabatur, ipsa exusserat. Huius sepulcrum in Sicilia adhuc manet. 18 Delphicam autem Sibyllam ante Troiana bella vaticinatam Bocchus autumat, cuius plurimos versus operi suo Homerum inseruisse manifestat. Hanc Herophilen Erythraea annis aliquot intercedentibus insecuta est Sibyllaque appellata est de scientiae parilitate, quae inter alia magnifica Lesbios amissuros imperium maris multo ante praemonuit quam id accideret. Ita Cumanam tertio fuisse post has loco ipsa aevi series probat. 19 Ergo Italia, in qua Latium antiquum antea a Tiberis ostiis ad usque Lirim amnem pertinebat, universa consurgit a iugis Alpium, porrecta ad Reginum verticem et litora Bruttiorum, quo in maria meridiem versus protenditur. 20 Inde procedens paulatim se Appennini montis dorso attollit, extenta inter Tuscum et Adriaticum, id est inter supernum mare et inferum, similis querneo folio, scilicet proceritate amplior quam latitudine. 21 Ubi longius abiit, in cornua duo scinditur, quorum alterum Ionium spectat aequor, alterum Siculum; inter quas prominentias non uno margine accessum insinuati freti recipit, sed linguis proiectis saepius ac procurrentibus distinctum promunturiis pelagus accipit, 22 ibi, ut obvia sparsim notemus, arces Tarentinae, Scylacea regio cum Scyllaeo oppido et Crateide flumine Scyllae matre, ut vetustas fabulata est, Regini saltus, Paestanae valles, Sirenum saxa, amoenissimus Campaniae tractus, Phlegraei campi, Circae domus Tarracina insula ante circumflua inmenso mari, nunc aevo nectente addita continenti diversamque fortunam a Reginis experta, quos fretum medium a Siculis vi abscidit, Formiae etiam Laestrygonibus habitatae, multa praeterea pollentissimis ingeniis edissertata, quae praeterire quam inferius exequi tutius duximus. 23 Verum Italiae longitudo, quae ab Augusta Praetoria per urbem Capuamque porrigitur usque ad oppidum Regium, decies centena et viginti milia passuum colligit, latitudo ubi plurimum quadringenta decem, ubi minimum centum triginta sex; artissima est ad portum quem Hannibalis castra dicunt, neque enim excedit quadraginta milia; umbilicum, ut Varro tradit, in agro Reatino habet. At in solidum spatium circuitus universi vicies *centena quadraginta novem sunt. 24 In quo ambitu adversa Locrensium fronte ortus a Gadibus finitur Europae sinus primus; nam secundus a Lacinio auspicatus in Acroceraunio metas habet. 25 Ad haec Italia Pado clara est, quem mons Vesulus superantissimus inter iuga Alpium gremio suo fundit, visendo fonte in Ligurum finibus, unde se primum Padus proruit summersusque cuniculo rursus in agro Vibonensi extollitur, nulli amnium inferior claritate, a Graecis dictus Eridanus. Intumescit ex ortu canis tabefactis nivibus et liquentibus brumae pruinis auctusque aquarum accessione triginta flumina in Adriaticum defert mare. 26 Memorabilibus inclutum et insigniter per omnium vulgatum ora, quod perpaucae familiae sunt in agro Faliscorum quos Hirpos vocant. Hi sacrificium annuum ad Soractis montem Apollini faciunt; ad operantes gesticulationibus religiosis impune exultant ardentibus lignorum struibus, in honorem divinae rei flammis parentibus. Cuius devotionis mysterium munificentia senatus honorata Hirpis perpetuo consulto omnium munerum vacationem dedit. 27 Gentem Marsorum serpentibus inlaesam esse nihil mirum; a Circae filio genus ducunt et de avita potentia deberi sibi sciunt servitium venenorum; ideo venena contemnunt. 28 C. Coelius Aeetae tres filias dicit Angitiam Medeam Circen; Circen Circeios insedisse montes, carminum maleficiis varias imaginum facies mentientem; 29 Angitiam vicina Fucino occupavisse ibique salubri scientia adversus morbos resistentem, cum dedisset homines vivere, deam habitam; 30 Medeam ab Iasone Buthroti sepultam filiumque eius Marsis imperasse. 31 Sed quamvis Italia habeat hoc praesidium familiare, a serpentibus non penitus libera est. 32 Denique Amunclas, quas Amyclas ante Graeci condiderant, serpentes fugavere. Illic frequens vipera insanabili morsu; brevior haec ceteris quas in aliis advertimus orbis partibus ac propterea, dum despectui est, facilius nocet. 33 Calabria chersydris frequentissima et boas gignit, quem anguem ad inmensam molem ferunt convalescere. Captat primo greges bubulos et quae plurimo lacte rigua bos est, eius se uberibus innectit, suctuque continuo saginata longo in saeculo ita fellebri satietate ultimo extuberatur, ut obsistere magnitudini eius nulla vis queat, postremo depopulatis animantibus regiones quas obsederit cogit ad vastitatem. 34 Divo Claudio principe, ubi Vaticanus ager est, in alvo occisae boae spectatus est solidus infans. 35 Italia lupos habet quod cum ceteris simile non sit, homo quem prius viderit conticescit, et anticipatus obtutu nocentis, licet clamandi votum habeat, non habet vocis ministerium. 36 Sciens de lupis praetereo multa: spectatissimum illud est. Caudae animalis huius villus amatorius inest perexiguus, quem spontivo damno abicit, cum capi metuit; nec habet potentiam, nisi viventi detrahatur. Coeunt lupi toto anno non amplius dies duodecim. Vescuntur in fame terram. 37 At hi quos cervarios dicimus, quamvis post longa ieiunia repertas aegre carnes mandere coeperint, ubi quid casu respiciant obliviscuntur, et inmemores praesentis copiae eunt quaesitum quam reliquerint satietatem. 38 In hoc animalium genere numerantur et lynces, quarum urinas coire in duritiem pretiosi calculi fatentur qui naturas lapidum exquisitius sunt persecuti. Istud etiam ipsas lynces persentiscere hoc documento probatur, quod egestum liquorem ilico harenarum tumulis quantum valent contegunt, invidia scilicet ne talis egeries transeat in nostrum usum. 39 Ut Theophrastus perhibet. lapidi isti ad sucinum color est, pariter spiritu adtrahit propinquantia, dolores renum placat, medetur regio morbo, lyncurium Graece dicitur. 40 Cicadae apud Reginos mutae, nec usquam *alibi; quod silentium miraculo est, nec inmerito, cum vicinae quae sunt Locrensium ultra ceteras sonent. Causas Granius tradit, cum obmurmurarent illic Herculi quiescenti, deum iussisse ne streperent; itaque ex eo coeptum silentium permanere. 41 Ligusticum mare frutices procreat, qui quantisper fuerint in aquarum profundis, fluxi sunt tactu prope carnulento; deinde ubi in supera tolluntur natalibus derogati saxis lapides fiunt; nec solum qualitas illis sed et color vertitur; nam puniceo protinus erubescunt. Ramuli sunt, quales arboris visimus, ad semipedem frequentius longi; rarum est pedaneos deprehendi. Excluduntur ex illis multa gestamina. 42 Habet enim, ut Zoroastres ait, materia haec quandam potestatem, ac propterea quidquid inde sit, ducitur inter salutaria. 43 Curallium alias dicunt: nam Metrodorus gorgiam nominat. Idem quod resistat typhonibus et fulminibus adfirmat. Eruitur gemma in parte Lucaniae facie adeo iucunda, ut languentes intrinsecus stellas et sub nubilo renidentes perfundat color croceus. Ea quoniam in litore Syrtium inventa primum est, Syrtitis vocatur. 44 Est et Veientana a loco dicta, cui nigricolor facies propria, quam ad gratiam varietatis limites albi intersecant notis candicantibus. 45 Insula quae Apuliae oram videt tumulo ac delubro Diomedis insignis est et Diomedeas aves sola nutrit; nam hoc genus alitis praeterquam ibi nusquam gentium est, idque solum poterat memorabile iudicari, nisi accederent non omittenda. Forma illis paene quae fulicis, color candidus, ignei oculi, ora dentata; 46 congreges volitant nec sine ratione pergendi; duces duo sunt, qui regunt cursum: alter agmen anteit alter insequitur; ille ut ductu certum iter dirigat, hic ut instantia urgeat tarditatem. Haec in meantibus disciplina est. 47 Cum fetificum adest tempus, rostro scrobes excavant, deinde surculis inversum superpositis imitantur texta cratium; sic contegunt subtercavata et ne operimenta *si desint, forte lignorum cassa venti auferant, hanc struicem premunt terra quam egesserant cum puteos excitarent. 48 Sic nidos moliuntur bifori accessu, nec fortuitu, adeo ut ad plagas caeli metentur exitus vel ingressus; aditus qui dimittit, ad pastus in ortum destinatur, qui excipit revertentes versus occasui est, ut lux et morantes excitet et receptui non denegetur. Levaturae alvum adversis flatibus subvolant, quibus proluvies longius auferatur. Iudicant inter advenas: 49 qui Graecus est propius accedunt et quantum intellegi datur ut civem blandius adulantur, si quis erit gentis alterius, involant et inpugnant. Aedem sacram omni die celebrant studio eiusmodi: aquis imbuunt plumas alisque inpendio madefactis confluunt rorulentae; ita aedem excusso umore purificant; tunc pinnulis superplaudunt, inde disceditur quasi peracta religione. 50 Ob hoc ferunt Diomedis socios aves factos. Sane ante adventum Aetoli ducis nomen Diomedeae non habebant, inde sic dictae. 51 Italicus excursus per Liburnos, quae gens Asiatica est, procedit in Dalmatiae pedem, Dalmatia in limitem Illyricum, in quo sinu Dardani sedes habent, homines ex Troiana prosapia in mores barbaros efferati. 52 At ex altera parte per Ligurum oram in Narbonensem provinciam pergit, in qua Phocaenses quondam fugati Persarum adventu Massiliam urbem olympiade quadragesima quinta condiderunt. 53 Et C. Marius bello Cimbrico factis manu fossis invitavit mare, perniciosamque ferventis Rodani navigationem temperavit; qui amnis praecipitatus Alpibus primo per Helvetios ruit, occursantium aquarum agmina secum trahens, auctuque magno ipso quod invadit freto turbulentior, nisi quod fretum ventis excitatur, Rodanus saevit et cum serenum est, atque ideo inter tres Europae maximos fluvios et hunc computant. 54 Aquae quoque Sextiae illic obclaruerunt, quondam hiberna consulis, postea excultae moenibus; quarum calor olim acrior exhalatus per tempora evaporavit nec iam par est famae prioris. Si Graecias cogitemus, praestat respicere litus Tarentinum; unde a promunturio, quod Acran Iapygiam vocant, Achaiam destinantibus citissima navigatio est.