Solinus, Mirabilia
Edition: unbekannt

Caput XXIV Hispania. In ea de ceraunio rubro, de Gaditano freto et Mediterraneo mari, de Oceano.
1 Reversos ad continentem res Hispanienses vocant. Terrarum plaga conparanda optimis, nulli posthabenda frugis et soli copia, sive vinearum proventus respicere sive arborarios velis. 2 Omni materia affluit, quaecumque aut pretio ambitiosa est aut usu necessaria. argentum vel aurum requiras, habet; ferrariis numquam defecit; non cedit vitibus, vincit olea. 3 Diuidua est provinciis tribus, secundo Punico bello nostra facta. Nihil in ea otiosum, nihil sterile: quicquid cuiuscumque modi negat messem, viget pabulis; etiam quae arida sunt, ab sterilitate rudentum materias nauticis subministrant. Non coquunt ibi sales, sed effodiunt. 4 Depurgant in minium nitellas pulveris. Fucant vellera, ut ad ruborem merum depotent cocci venenum. 5 In Lusitania promunturium est quod Artabrum alii, alii Olisiponense dicunt. Hoc caelum terras maria distinguit, terris Hispaniae latus finit; caelum et maria hoc modo dividit, quod a circuitu eius incipiunt Oceanus Gallicus et frons septentrionalis, Oceano Atlantico et occasu terminatis. 6 Ibi oppidum Olisipone Ulixi conditum, ibi Tagus flumen. Tagum ob harenas auriferas ceteris praetulerunt. 7 In proximis Olisiponis equae lasciviunt mira fecunditate; nam aspiratae favonii vento concipiunt et sitientes viros aurarum spiritu maritantur. 8 Hiberus amnis toti Hispaniae nomen dedit, Baetis provinciae, uterque nobilis. Carthaginem apud Hiberos, quae mox colonia facta est, Poeni condiderunt, Tarraconem Scipiones; ideo caput est provinciae Tarraconensis. 9 Lusitanum litus floret gemma ceraunio plurimum, quod etiam Indicis praeferunt; huius ceraunii color est e pyropo; qualitas igni probatur; quem si sine detrimento sui perferat, adversum vim fulgurum creditur opitulari. 10 Cassiterides insulae spectant adversum Celtiberiae latus, plumbi fertiles, et tres Fortunatae, e quibus solum vocabulum signandum fuit. 11 Ebusus quae a Dianio abest septingenta stadia, serpentem non habet, utpote cuius terra serpentes fuget. Colubraria quae Sucronem versus est feta est anguibus. 12 Bocchoris regnum Baleares fuerunt, usque ad eversionem frugum cuniculis animalibus quondam copiosae. In capite Baeticae, ubi extremus est noti orbis terminus, insula continenti septingentis pedibus separatur, quam Tyrii a Rubro profecti mari Erythream, Poeni lingua sua Gadir, id est saepem nominaverunt. In hac Geryonem aevum agitavisse plurimis monumentis probatur, tametsi quidam putent Herculem boves ex alia insula abduxisse, quae Lusitaniam contuetur. 13 Sed Gaditanum fretum, a Gadibus dictum, Atlanticos aestus in nostrum mare discidio inmittit orbis. Nam Oceanus, quem Graii sic nominant de celeritate, ab occasu solis inrumpens laevo latere Europam radit, Africam dextero, scissisque Calpe et Abinna montibus quos dicunt columnas Herculis, inter Mauros funditur et Hispaniam; 14 ac freto isti, cuius quindecim milia passuum efficit longitudo, latitudo vix septem, quodam ostio aperit limen interni aequoris, mixtus mediterraneis sinibus, quos ad usque orientem propellit. Horum qui Hispanias perfundit Hibericus fertur et Balearicus; qui Narbonensem provinciam Gallicus; mox Ligusticus; ab eo ad Siciliam Tuscus, quem Graeci Ionium vel Tyrrhenum, Itali inferum vocitant; a Sicilia Cretam usque Siculus; 15 inde Creticus, qui in Pamphyliam et Aegyptum pertendit; quae aquarum moles torto in septentrionem prius latere, anfractibus magnis iuxta Graecias et Hillyricum per Hellespontum in angustias stringitur Propontidis; quae Propontis Europam Asiamque discriminans ad Maeotidem pervenit. 16 Causas nominum non uniformis dedit ratio. Asiaticum et Phoenicum a provinciis dictum, ab insulis Carpathium Aegaeum Icarium Balearicum Cypricum; a gentibus Ausonium Dalmaticum Ligusticum Tuscum; ab oppidis Adriaticum Argolicum Corinthium Tyrium; a casibus hominum Myrteum vel Hellespontum; a memoria regis Ionium; a bovis transitu vel angustiis etiam meatibus boum perviis Bosporos; a moribus accolarum Euxinus, Axinos ante appellatus; ab ordine fluenti Propontis. Aegyptium pelagus Asiae datur, Gallicum Europae, Africum Libyae; his ut quaeque proxima sunt venerunt in partes partium. 17 Haec in gremiis terrarum. Oras autem extimas Oceanus amplectitur, qui a litoribus suis Arabicus Persicus Indicus Eous Sericus Hyrcanus Caspius Scythicus Germanicus Gallicus Atlanticus Libycus Aegyptius dicitur. 18 Cuius accessus incrementa circa litora Indiae vehementissime proruunt maximosque ibi exitus faciunt, sive quod *suspensius sustollatur vi caloris, seu quod in ea parte orbis et fontium et fluminum copia sit effusior. 19 Dubitatur etiamnunc quibus ex causis intumescat vel quatenus, cum superfluus sibi fuerit, rursus in se residat. Nec in obscuro est plura pro ingeniis disserentium potius quam pro veritatis fide expressa. Sed omisso ancipiti concurrentium quaestionum has opiniones probatissimas invenimus. 20 Physici aiunt mundum animal esse eumque ex variis elementorum corporibus conglobatum moveri spiritu regente; quae utraque diffusa per membra omnia aeternae molis vigorem exerceant. 21 Sicut ergo in corporibus nostris commercia sunt spiritalia, ita in profundis Oceani nares quasdam mundi constitutas, per quas emissi anhelitus vel reducti modo efflent maria, modo revocent. 22 At hi qui siderum sequuntur disciplinam contendunt meatus istos commoveri lunae cursibus, adeo ut sic vicissitudines inter maciem aquarum et plenitudinem respiciant ad auctus eius vel eliquia. Neque eodem semper tempore, sed prout illa aut mergatur aut surgat variant se alternantes recursus.