Quintilianus, Institutio, 9
Edition: Karl Felix Halm, 1868
Caput IV
1 De compositione non equidem post M. tullium scribere auderem, cui nescio an ulla pars operis huius sit magis elaborata, nisi et eiusdem aetatis homines scriptis ad ipsum etiam litteris reprehendere id conlocandi genus ausi fuissent, et post eum plures multa ad eandem rem pertinentia memoriae tradidissent. Itaque accedam in plerisque Ciceroni, atque in his ero, quae indubitata sunt, brevior, in quibusdam paulum fortasse dissentiam.
2 Nam etiam cum iudicium meum ostendero, suum tamen legentibus relinquam.
3 Neque ignoro quosdam esse qui curam omnem compositionis excludant, atque illum horridum sermonem, ut forte fluxerit, modo magis naturalem, modo etiam magis virilem esse contendant. Qui si id demum naturale esse dicunt quod natura primum ortum est et quale ante cultum fuit, tota hic ars orandi subvertitur.
4 Neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prohoemiis praeparare, docere expositione, argumentis probare, adfectibus commovere scierunt. Ergo his omnibus, non sola compositione caruerunt: quorum si fieri nihil melius licebat, ne domibus quidem casas aut vestibus pellium tegmina aut urbibus montes ac silvas mutari oportuit.
5 Quae porro ars statim fuit? Quid non cultu mitescit? cur vites coercemus manu? cur eas fodimus? Rubos arvis excidimus: terra et hos generat. Mansuefacimus animalia: indomita nascuntur. Verum id est maxime naturale quod fieri natura optime patitur.
6 Fortius vero qui incompositum potest esse quam vinctum et bene conlocatum? Neque, si pravi pedes vim detrahunt rebus, ut sotadeorum et galliamborum et quorundam in oratione simili paene licentia lascivientium, id vitium compositionis est iudicandum.
7 Ceterum quanto vehementior fluminum cursus est prono alveo ac nullas moras obiciente quam inter obstantia saxa fractis aquis ac reluctantibus, tanto quae conexa est et totis viribus fluit fragosa atque interrupta melior oratio. cur ergo vires ipsa specie solvi putent, quando res nec ulla sine arte satis valeat et comitetur semper artem decor?
8 An non eam quae missa optime est hastam speciosissime contortam ferri videmus, et arcu derigentium tela quo certior manus, hoc est habitus ipse formosior? Iam in certamine armorum atque in omni palaestra quid satis recte cavetur ac petitur cui non artifex motus et certi quidam pedes adsint?
9 Quare mihi compositione velut ammentis quibusdam nervisve intendi et concitari sententiae videntur. Ideoque eruditissimo cuique persuasum est valere eam plurimum, non ad delectationem modo sed ad motum quoque animorum:
10 primum quia nihil intrare potest in adfectus quod in aure velut quodam vestibulo statim offendit, deinde quod natura ducimur ad modos. Neque enim aliter eveniret ut illi quoque organorum soni, quamquam verba non exprimunt, in alios tamen atque alios motus ducerent auditorem.
11 In certaminibus sacris non eadem ratione concitant animos ac remittunt, non eosdem modos adhibent cum bellicum est canendum et cum posito genu supplicandum est, nec idem signorum concentus est procedente ad proelium exercitu, idem receptui carmen.
12 Pythagoreis certe moris fuit et cum evigilassent animos ad lyram excitare, quo essent ad agendum erectiores, et cum somnum peterent ad eandem prius lenire mentes, ut, si quid turbidiorum cogitationum, componerent.
13 Quod si numeris ac modis inest quaedam tacita vis, in oratione ea vehementissima, quantumque interest sensus idem quibus verbis efferatur, tantum verba eadem qua compositione vel in textu iungantur vel in fine cludantur: nam quaedam et sententiis parva et elocutione modica virtus haec sola commendat.
14 Denique quod cuique visum erit vehementer dulciter speciose dictum, solvat et turbet: abierit omnis vis iucunditas decor. Solvit quaedam sua in Oratore Cicero: "Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos, Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt. Inmuta paululum, ut sit "multi superarunt mercatores venaliciique", et insequentis deinceps perihodos, quas si ad illum modum turbes, velut fracta aut transversa tela proieceris.
15 Idem corrigit quae a Graccho composita durius putat. Illum decet: nos hac sumus probatione contenti, quod in scribendo quae se nobis solutiora optulerunt componimus. Quid enim attinet eorum exempla quaerere quae sibi quisque experiri potest? Illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia neglegentia conlocationis ipsa verborum luce deprenditur.
16 Itaque ut confiteor paene ultimam oratoribus artem compositionis, quae quidem perfecta sit, contigisse, ita illis quoque priscis habitam inter curas, in quantum adhuc profecerant, puto. Neque enim mihi quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian Herodotum Thucydiden parum studiosos eius fuisse.
17 Genus fortasse sint secuti non idem quod Demosthenes aut Plato, quamquam et hi ipsi inter se dissimiles fuerunt. Nam neque illud in Lysia dicendi textum tenue atque rasum laetioribus numeris corrumpendum erat: perdidisset enim gratiam, quae in eo maxima est, simplicis atque inadfectati coloris, perdidisset fidem quoque. Nam scribebat aliis, non ipse dicebat, ut oporteret esse illa rudibus et incompositis similia:
18 quod ipsum compositio est. Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio. In contionibus quidem etiam similiter cadentia quaedam et contraposita deprehendas. In Herodoto vero cum omnia, ut ego quidem sentio, leniter fluunt, tum ipsa dialectos habet eam iucunditatem ut latentes in se numeros complexa videatur.
19 Sed de propositorum diversitate post paulum: nunc quae prius iis qui recte componere volent discenda sunt. Est igitur ante omnia oratio alia vincta atque contexta, soluta alia, qualis in sermone et epistulis, nisi cum aliquid supra naturam suam tractant, ut de philosophia, de re publica similibusque.
20 Quod non eo dico quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes: neque enim aut hiare semper vocalibus aut destitui temporibus volunt sermo atque epistula, sed non fluunt nec cohaerent nec verba verbis trahunt, ut potius laxiora in his vincla quam nulla sint.
21 Nonnumquam in causis quoque minoribus decet eadem simplicitas, quae non nullis sed aliis utitur numeris, dissimulatque eos et tantum communit occultius.
22 At illa conexa series tris habet formas: incisa, quae commata dicuntur, membra, quae kola, periodon quae est vel ambitus vel circumductum vel continuatio vel conclusio. In omni porro compositione tria sunt genera necessaria: ordo, iunctura, numerus.
23 Primum igitur de ordine. Eius observatio in verbis est singulis et contextis (singula sunt quae asyndeta diximus). In his cavendum ne decrescat oratio, et fortiori subiungatur aliquid infirmius, ut sacrilego fur aut latroni petulans: augeri enim debent sententiae et insurgere, et optime Cicero "tu", inquit, "istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate": aliud enim maius alii supervenit. At si coepisset a toto corpore, non bene ad latera faucesque descenderet. Est et alius naturalis ordo, ut "viros ac feminas", "diem ac noctem", "ortum et occasum" dicas potius, quamquam et retrorsum.
24 Quaedam ordine permutato fiunt supervacua, ut "fratres gemini": nam si "gemini" praecesserint, "fratres" addere non est necesse. Illa nimia quorundam fuit observatio, ut vocabula verbis, verba rursus adverbiis, nomina adpositis et pronominibus essent priora: nam fit contra quoque frequenter non indecore.
25 Nec non et illud nimiae superstitionis, uti quaeque sint tempore, ea facere etiam ordine priora, non quin frequenter sit hoc melius, sed quia interim plus valent ante gesta ideoque levioribus superponenda sunt.
26 Verbo sensum cludere multo, si compositio patiatur, optimum est: in verbis enim sermonis vis est. Si id asperum erit, cedet haec ratio numeris, ut fit apud summos Graecos Latinosque oratores frequentissime. Sine dubio erit omne quod non cludet hyperbaton, sed ipsum hoc inter tropos vel figuras, quae sunt virtutes, receptum est.
27 Non enim ad pedes verba dimensa sunt, ideoque ex loco transferuntur in locum, ut iungantur quo congruunt maxime, sicut in structura saxorum rudium etiam ipsa enormitas invenit cui adplicari et in quo possit insistere. Felicissimus tamen sermo est cui et rectus ordo et apta iunctura et cum his numerus oportune cadens contigit.
28 Quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae in hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis: "sole et aurora rubent plurima"; "inter sacra movit aqua fraxinos"; "ne exsequias quidem unus inter miserrimos viderem meas" (quod inter haec pessimum est, quia in re tristi ludit compositio).
29 Saepe tamen est vehemens aliquis sensus in verbo, quod si in media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, in clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis: "ut tibi necesse esset in conspectu populi Romani vomere postridie".
30 Transfer hoc ultimum: minus valebit. Nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie.
31 Solebat Afer Domitius traicere in clausulas verba tantum asperandae compositionis gratia, et maxime in prohoemiis, ut pro Cloatilla: "gratias agam continuo", et pro Laelia: "eis utrisque apud te iudicem periclitatur Laelia". Adeo refugit teneram delicatamque modulandi voluptatem ut currentibus per se numeris quod eos inhiberet [et] obiceret.
32 Amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum nemo est qui nesciat. Haec arbitror, ut in brevi, de ordine fuisse dicenda: qui si vitiosus est, licet et vincta ac sit apte cadens oratio, tamen merito incomposita dicatur. Iunctura sequitur. Est in verbis, incisis, membris, perihodis: omnia namque ista et virtutes et vitia in complexu habent.
33 Atque ut ordinem sequar, primum sunt quae imperitis quoque ad reprehensionem notabilia videntur, id est, quae commissis inter se verbis duobus ex ultima [fine] prioris ac prima sequentis syllaba deforme aliquod nomen efficiunt. tum vocalium concursus: quod cum accidit, hiat et intersistit et quasi laborat oratio. Pessime longae, quae easdem inter se litteras committunt, sonabunt; praecipuus tamen erit hiatus earum quae cavo aut patulo maxime ore efferuntur.
34 E planior littera est, i angustior, ideoque obscurius in his vitium. Minus peccabit qui longis breves subiciet, et adhuc qui praeponet longae brevem. Minima est in duabus brevibus offensio. Atque cum aliae subiunguntur aliis, proinde asperiores aut leviores erunt prout oris habitu simili aut diverso pronuntiabuntur.
35 Non tamen id ut crimen ingens expavescendum est, ac nescio neglegentia in hoc an sollicitudo sit peior. Inhibeat enim necesse est hic Metus impetum dicendi et a potioribus avertat. Quare ut neglegentiae est pars hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non inmerito in hac cura putant omnis Isocraten secutos praecipueque Theopompum.
36 At Demosthenes et Cicero modice respexerunt ad hanc partem. Nam et coeuntes litterae, quae synaliphai dicuntur, etiam leviorem faciunt orationem quam si omnia verba suo fine cludantur, et nonnumquam hiulca etiam decent faciuntque ampliora quaedam, ut "pulchra oratione +acta oratio iactatae+", cum longae per se et velut opimae syllabae aliquid etiam medii temporis inter vocales quasi intersistatur adsumunt.
37 Qua de re utar Ciceronis potissimum verbis. "Habet" inquit "ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis". Ceterum consonantes quoque, earumque praecipue quae sunt asperiores, in commissura verborum rixantur, ut s ultima cum x proxima, quarum tristior etiam si binae collidantur stridor est, ut "ars studiorum".
38 Quae fuit causa et Servio sulpicio, ut dixi, subtrahendae s litterae quotiens ultima esset aliaque consonante susciperetur, quod reprehendit Luranius, Messala defendit. Nam neque Lucilium putat uti eadem ultima, cum dicit "Aeserninus fuit" et "dignus locoque", et Cicero in Oratore plures antiquorum tradit sic locutos.
39 Inde "belligerare", "pos meridiem" et illa Censoris Catonis "dicae" "faciae"que, m littera in e mollita. Quae in veteribus libris reperta mutare imperiti solent, et dum librariorum insectari volunt inscientiam, suam confitentur.
40 Atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit ut in eam transire possit, etiam si scribitur, tamen parum exprimitur, ut "multum ille" et "quantum erat", adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat. Neque enim eximitur sed obscuratur, et tantum in hoc aliqua inter duas vocales velut nota est, ne ipsae coeant.
41 Videndum etiam ne syllaba verbi prioris ultima et prima sequentis +ide nec+: quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni in epistulis excidit: "res mihi invisae visae sunt, Brute", et in carmine: "o fortunatam natam me consule Romam".
42 Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet. Ideoque etiam brevium verborum ac nominum vitanda continuatio et ex diverso quoque longorum: adfert enim quandam dicendi tarditatem. Illa quoque vitia sunt eiusdem loci, si cadentia similiter et desinentia et eodem modo declinata multa iunguntur.
43 Ne verba quidem verbis aut nomina nominibus similiaque his continuari decet, cum virtutes etiam ipsae taedium pariant nisi gratia varietatis adiutae.
44 Membrorum incisorumque iunctura non ea modo est observanda quae verborum, quamquam et in his extrema ac prima coeunt, sed plurimum refert compositionis quae quibus anteponas. Nam et "vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit" * et contra (nam frequentius utar isdem diversarum quoque rerum exemplis, quo sint magis familiaria) "saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe inmanes cantu flectuntur atque consistunt" magis insurgebat si verteretur: nam plus est saxa quam bestias commoveri; vicit tamen compositionis decor. Sed transeamus ad numeros.
45 Omnis structura ac dimensio et copulatio vocum constat aut numeris (numeros rythmous accipi volo) aut metrois, id est dimensione quadam. Quod, etiam si constat utrumque pedibus, habet tamen non simplicem differentiam.
46 Nam primum numeri spatio temporum constant, metra etiam ordine, ideoque alterum esse quantitatis videtur, alterum qualitatis. Rhythmos est aut par, ut dactylicus, una enim syllaba par est brevibus (est quidem vis eadem et aliis pedibus, sed nomen illud tenet:
47 longam esse duorum temporum, brevem unius etiam pueri sciunt) aut sescuplex, ut paeanicus: is est ex longa et tribus brevibus (aut ex tribus brevibus) et longa (vel alio quoque modo, ut tempora tria ad duo relata sescuplum faciant) aut duplex, ut iambos (nam est ex brevi et longa) quique est ei contrarius.
48 sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes: tempus enim solum metitur, ut a sublatione ad positionem idem spatii sit. Proinde alia [ad] dimensio versuum: pro dactylico poni non poterit anapaestos aut spondius, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.
49 Neque solum alium pro alio pedem metrorum ratio non recipit, sed ne dactylum quidem aut forte spondium alterum pro altero. Itaque si quinque continuos dactylos, ut sunt in illo "panditur interea domus omnipotentis Olympi" confundas, solveris versum.
50 sunt et illa discrimina, quod rhythmis libera spatia, metris finita sunt, et his certae clausulae, illi quo modo coeperant currunt usque ad metabolen, id est transitum ad aliud rhythmi genus, et quod metrum in verbis modo, rhythmos etiam in corporis motu est.
51 Inania quoque tempora rhythmi facilius accipient, quamquam haec et in metris accidunt. Maior tamen illic licentia est; ubi tempora [etiam animo] metiuntur et pedum et digitorum ictu, intervalla signant quibusdam notis, atque aestimant quot breves illud spatium habeat: inde tetrasemoe, pentasemoe, deinceps longiore sunt percussiones (nam semion tempus est unum).
52 In compositione orationis certior et magis omnibus aperta servari debet dimensio. Est igitur in pedibus, et metricis quidem pedibus, qui adeo reperiuntur in oratione ut in ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus, et contra nihil quod est prorsa scriptum non redigi possit in quaedam versiculorum genera vel in membra, si in tam molestos incidimus grammaticos quam fuerunt qui lyricorum quorundam carmina in varias mensuras coegerunt.
53 At Cicero frequentissime dicit totum hoc constare numeris, ideoque reprehenditur a quibusdam tamquam orationem ad rhythmos alliget.
54 Nam sunt numeri rhythmoe, ut et ipse constituit et secuti eum Vergilius, cum dicit "numeros memini, si verba tenerem", et Horatius "numerisque fertur lege solutis".
55 Invadunt ergo hanc inter ceteras vocem: "neque enim Demosthenis fulmina tantopere vibratura" dicit "nisi numeris contorta ferrentur": in quo si hoc sentit: "rhythmis contorta", dissentio. Nam rhythmi, ut dixi, neque finem habent certum nec ullam in contextu varietatem, sed qua coeperunt sublatione latione ac positione ad finem usque decurrunt: oratio non descendet ad crepitum digitorum.
56 Idque Cicero optime videt ac testatur frequenter se quod numerosum sit quaerere ut magis non arrhythmum, quod esset inscitum atque agreste, quam enrhythmum, quod poeticum est, esse compositionem velit: sicut etiam quos palaestritas esse nolumus, tamen esse nolumus eos qui dicuntur apalaestroe.
57 Veram ea quae efficitur e pedibus apta conclusio nomen aliquod desiderat. Quid sit igitur potius quam "numerus", sed oratorius numerus, ut enthymema rhetoricus syllogismus? Ego certe, ne in calumniam cadam, qua ne M. quidem tullius caruit, posco hoc mihi, ut, cum pro composito dixero numerum et ubicumque iam dixi, oratorium dicere intellegar.
58 Conlocatio autem verba iam probata et electa et velut adsignata sibi debet conectere: nam vel dure inter se commissa potiora sunt inutilibus. Tamen et eligere quaedam, dum ex iis quae idem significent atque idem valeant, permiserim, et adicere dum. non otiosa, et detrahere dum non necessaria, et figuris mutare [et] casus atque numeros, quorum varietas frequenter gratia compositionis adscita etiam suo nomine solet esse iucunda.
59 Etiam ubi aliud ratio, aliud consuetudo poscet, utrum volet sumat compositio, "vitavisse" vel "vitasse", "deprehendere" vel "deprendere". Coitus etiam syllabarum non negabo et quidquid sententiis aut elocutioni non nocebit.
60 Praecipuum tamen in hoc opus est, scire quod quoque loco verborum maxime quadret. Atque is optime componet qui hoc non solum componendi gratia facit. Ratio vero pedum in oratione est multo quam in versu difficilior: primum quod versus paucis continetur, oratio longiores habet saepe circumitus, deinde quod versus semper similis sibi est et una ratione decurrit, orationis compositio, nisi varia est, et offendit similitudine et in adfectatione deprenditur.
61 Et in omni quidem corpore totoque, ut ita dixerim, tractu numerus insertus est: neque enim loqui possum nisi e syllabis brevibus ac longis, ex quibus pedes fiunt. Magis tamen et desideratur in clausulis et apparet, primum quia sensus omnis habet suum finem, poscitque naturale intervallum quo a sequentis initio dividatur, deinde quod aures continuam vocem secutae, ductaeque velut prono decurrentis orationis flumine, tum magis iudicant cum ille impetus stetit et intuendi tempus dedit.
62 Non igitur durum sit neque abruptum quo animi velut respirant ac reficiuntur. Haec est sedes orationis, hoc auditor exspectat, hic laus omnis +declamat+. Proximam clausulis diligentiam postulant initia: nam et in haec intentus auditor est.
63 Sed eorum facilior ratio est; non enim cohaerent aliis nec praecedentibus serviunt: exordium sumunt, +cum ea+ quamlibet sit enim composita ipsa, gratiam perdet si ad eam rupta via venerimus. Namque eo fit ut cum Demosthenis severa videatur compositio tois theois euchomai pasi cai pasais, et illa quae ab uno, quod sciam, Bruto minus probatur, ceteris placet kan mepo ballei mede toxevei, Ciceronem carpant in his "familiaris coeperat esse balneatori" et "non nimis dura archipiratae".
64 Nam "balneatori" et "archipiratae" idem finis est qui pasi kai pasais et qui mede toxevei sed priora sunt severiora.
65 Est in eo quoque nonnihil, quod hic singulis verbis bini pedes continentur, quod etiam in carminibus est praemolle, nec solum ubi quinae, ut in his, syllabae nectuntur, "fortissima Tyndaridarum", sed etiam quaternae, cum versus cluditur "Appennino" et "armamentis" et "Orione".
66 Quare hic quoque vitandum est ne plurium syllabarum [his] verbis utamur in fine. Mediis quoque non ea modo cura sit, ut inter se cohaereant, sed ne pigra, ne longa sint, ne, quod nunc maxime vitium est, brevium contextu resultent ac sonum reddant paene puerilium crepitaculorum.
67 Nam ut initia clausulaeque plurimum momenti habent, quotiens incipit sensus aut desinit, sic in mediis quoque sunt quidam conatus iique leviter insistunt, ut currentium pes, etiam si non moratur, tamen vestigium facit. Itaque non modo membra atque incisa bene incipere atque cludi decet, sed etiam in iis quae non dubie contexta sunt nec respiratione utuntur sunt illi vel occulti gradus.
68 Quis enim dubitet unum sensum in hoc et unum spiritum esse: "animadverti, iudices, omnem accusatoris orationem in duas divisam esse partis"; tamen et duo prima verba et tria proxima et deinceps duo rursus ac tria suos quasi numeros habent: spiritum sustinemus +sic aput rimas aestimantur.+
69 Hae particulae prout sunt graves acres, lentae celeres, remissae exsultantes, proinde id quod ex illis conficitur aut severum aut luxuriosum aut quadratum aut solutum erit.
70 Quaedam etiam clausulae sunt claudae atque pendentes si relinquantur, sed sequentibus suscipi ac sustineri solent, eoque facto vitium quod erat in fine continuatio emendat. "Non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem" durum si desinas: sed cum est continuatum his quae secuntur, quamquam natura ipsa divisa sunt: "nova postulat, inaudita desiderat", salvus est cursus.
71 "Ut adeas, tantum dabis" male cluderet, nam et trimetri versus pars ultima est: excipit "ut tibi cibum vestitumque intro ferre liceat, tantum": praeceps adhuc firmatur ac sustinetur ultimo "nemo recusabat".
72 Versum in oratione fieri multo foedissimum est totum, sed etiam in parte deforme, utique si pars posterior in clausula deprehendatur aut rursus prior in ingressu. Nam quod est contra saepe etiam decet, quia et cludit interim optime prima pars versus, dum intra paucas syllabas, praecipue senari atque octonari ("in Africa fuisse" initium senari est, primum pro Q. Ligario caput cludit;
73 "esse videatur", iam nimis frequens, octonarium inchoat: talia sunt Demosthenis pasi kai pasais, pasin hymin et totum paene principium) et ultima versuum initio conveniunt orationis:
74 "etsi vereor, iudices", et "animadverti, iudices". Sed initia initiis non convenient, ut T. Livius hexametri exordio coepit: "facturusne operae pretium sim" (nam ita editum est, [quod] melius quam quo modo emendatur), nec clausulae clausulis, ut Cicero:
75 "quo me vertam nescio", qui trimetri finis est. Trimetrum et senarium promiscue dicere licet: sex enim pedes, tres percussiones habet. Peius cludit finis hexametri, ut Brutus in epistulis: "neque illi malunt habere tutores aut defensores, quamquam sciunt placuisse Catoni".
76 Illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est. Itaque et versus hic fere excidunt, quos Brutus ipso componendi durius studio saepissime facit, non raro Asinius, sed etiam Cicero nonnumquam, ut in principio statim orationis in L. Pisonem: "pro di inmortales, qui hic inluxit dies? "
77 Non minore autem cura vitandum est quidquid est enrythmon, quale apud Sallustium: "falso queritur de natura sua". Quamvis enim vincta sit, tamen soluta videri debet oratio. Atqui Plato, diligentissimus compositionis, in Timaeo prima statim parte vitare ista non potuit.
78 Nam et initium hexametri statim invenias, et anacreontion protinus colon efficies, et si velis trimetron, et quod duobus pedibus et parte penthemimeres a Graecis dicitur, et haec omnia in tribus versibus: et Thucydidi hyper hemisy Kares ephanesan ex mollissimo rhythmorum genere excidit.
79 Sed quia omnem oratoriam compositionem pedibus constare dixi, aliqua de his quoque: quorum nomina quia varie traduntur, constituendum est quo quemque appellemus. Equidem Ciceronem sequar (nam is eminentissimos Graecorum est secutus), excepto quod pes mihi tris syllabas non videtur excedere, quamquam ille paeane dochmioque, quorum prior in quattuor, secundus in quinque excurrit, utatur;
80 nec tamen ipse dissimulat quibusdam numeros videri, non pedes, neque inmerito: quidquid est enim supra tris syllabas, id est ex pluribus pedibus. Ergo cum constent quattuor pedes binis, octo ternis, spondion longis duabus, pyrrhichium, quem alii pariambum vocant, brevibus, iambum brevi longaque, huic contrarium e longa et brevi choreum, non ut alii trochaeum nominemus:
81 ex iis vero qui ternas syllabas habent dactylum longa duabusque brevibus, huic temporibus parem sed retro actum appellari constat anapaeston. Media inter longas brevis faciet amphimacron (sed frequentius eius nomen est creticus); longa inter brevis amphibrachys.
82 * huic adversus longis brevem praecedentibus palimbacchius erit. Tres breves trochaeum, quem tribrachyn dici volunt qui choreo trochaei nomen imponunt, tres longae molosson efficient.
83 Horum pedum nullus non in orationem venit, sed quo quique sunt temporibus pleniores longisque syllabis magis stabiles, his graviorem faciunt orationem, breves celerem ac mobilem. Utrumque locis utile: nam et illud, ubi opus est velocitate, tardum et segne et hoc, ubi pondus exigitur, praeceps ac resultans merito damnetur.
84 Sit in hoc quoque aliquid fortasse momenti, quod et longis longiores et brevibus sunt breviores syllabae: ut, quamvis neque plus duobus temporibus neque uno minus habere videantur ideoque in metris omnes breves omnesque longae inter se ipsae sint pares, lateat tamen nescio quid quod supersit aut desit. Nam versuum propria condicio est, ideoque in his quaedam etiam communes;
85 veritas vero qui patitur aeque brevem esse vel longam vocalem cum est sola quam cum eam consonantes una pluresve praecedunt? Certe in dimensione pedum syllaba quae est brevis, insequente alia vel brevi, quae tamen duas primas consonantes habeat, fit longa, ut "agrestem tenui musam":
86 nam "a" brevis, "gres" brevis, faciet tamen longam a priorem. Dat igitur illi aliquid ex suo tempore; quo modo, nisi habet plus quam quae brevissima, qualis ipsa esset detractis consonantibus? Nunc unum tempus accommodat priori et unum accipit a sequente: ita duae natura breves positione sunt temporum quattuor.
87 Miror autem in hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent quasi ullus esset quem non sit necesse in oratione deprendi. Licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat * trochaeum, alterius tarditate nimia, alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique cordacis nomen imponat, eademque dicant Theodectes ac Theophrastus, similia post eos Halicarnasseus Dionysius:
88 inrumpent etiam ad invitos, nec semper illis heroo aut paeane suo, quem quia versum raro facit maxime laudant, uti licebit.
89 Ut sint tamen aliis alii crebriores non verba facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti modulatione produci aut corripi possunt, sed transmutatio et conlocatio;
90 plerique enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt pedes. Quo fit ut isdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talis exarasse: "astra tenet caelum, mare classes, area messem". Hic retrorsum fit sotadeus, itemque sotadeus [adiu] retro trimetros: "caput exseruit mobile pinus repetita".
91 Miscendi ergo sunt, curandumque ut sint plures qui placent et circumfusi bonis deteriores lateant. Nec vero in litteris syllabisque natura mutatur, sed refert quae cum quaque optime coeat. Plurimum igitur auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breves: quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exsultant.
92 Acres quae ex brevibus ad longas insurgunt, leviores quae a longis in breves descendunt. Optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut "novum crimen": levius a duabus, ut "animadverti, iudices", sed hoc pro Cluentio recte quia initium eius partitionis simile est, quae celeritate gaudet.
93 Clausula quoque e longis firmissima est, sed venit et in breves, quamvis habeatur indifferens ultima. Neque enim ego ignoro in fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis temporis ex eo quod insequitur accedere: aures tamen consulens meas intellego multum referre verene longa sit quae cludit an pro longa. Neque enim tam plenum est "dicere incipientem timere" quam illud "ausus est confiteri": atqui si nihil refert brevis an longa sit ultima, idem pes erit, verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet.
94 Quo moti quidam longae ultimae tria tempora dederunt, ut illud tempus quod brevis e loco accipit huic quoque accederet. Nec solum refert quis cludat pes, sed cludentem quis antecedat.
95 Retrorsum autem neque plus tribus, iique si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit tam poetica observatio) neque minus duobus (alioqui pes erit, non numerus). Potest tamen vel unus esse, dichoreus si unus est, qui constat e duobus choreis, itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio (quem aptum initiis putant), vel contra, qui est ex tribus brevibus et longa, cui clausulam adsignant:
96 de quibus fere duobus scriptores huius artis locuntur, alii omnes +ut quocumque sint quoque+ temporum quod ad rationem pertineat paeanas appellant.
97 Est et dochmius, qui fit ex bacchio et iambo vel iambo et cretico, stabilis in clausulis et severus. Spondius quoque, quo plurimum est Demosthenes usus, non eodem modo semper [prae] se habet: optime praecedet eum creticus, ut in hoc: "de qua ego nihil dicam nisi depellendi criminis causa". Non nihil est, quod supra dixi multum referre, unone verbo sint duo pedes comprehensi an uterque liber. Sic enim fit forte "criminis causa", more "archipiratae", mollius si tribrachys praecedat, "facilitates", "temeritates".
98 Est enim quoddam ipsa divisione verborum latens tempus, ut in pentametri medio spondio, qui nisi alterius verbi fine, alterius initio constat, versum non efficit. Potest, etiam si minus bene, praeponi anapaestos: "muliere non solum nobili verum etiam nota".
99 cum anapaestos et creticus, iambus quoque, qui est utroque syllaba minor: praecedet enim tres longas brevis. Sed et spondius iambo recte praeponitur: "isdem in armis fui". cum spondius, et bacchius: sic enim fiet ultimus dochmius: "in armis fui".
100 Ex iis quae supra probavi apparet molosson quoque clausulae convenire, dum habeat ex quocumque pede ante se brevem: "illud scimus, ubicumque sunt esse pro nobis".
101 Minus gravis erit spondius, praecedentibus +et pyrrhichio,+ ut "iudicii Iuniani", et adhuc peius priore paeane, ut "Brute dubitavi", nisi potius hos esse volumus dactylum et bacchium. duo spondii non fere se iungi patiuntur, quae in versu quoque notabilis clausula est, ni cum id fieri potest ex tribus quasi membris: "cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos? " - una syllaba, duabus, una.
102 Ne dactylus quidem spondio bene praeponitur, quia finem versus damnamus in fine orationis. Bacchius et cludit et sibi iungitur: "venenum timeres", vel choreum et spondium ante se amat: "ut venenum timeres". Contrarius quoque qui est cludet, nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se molosson: "civis Romanus sum", aut bacchium: "quod hic potest nos possemus".
103 Sed verius erit cludere choreum praecedente spondio, nam hic potius est numerus: "nos possemus" et "Romanus sum". Cludet et dichoreus, id est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum; cuius exemplum Cicero ponit: "patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit".
104 Accipiet ante se choreus et pyrrhichium: "omnis prope cives virtute gloria dignitate superabat". Cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit: "muliercula nixus in litore". Habebit ante se bene creticum et iambum, spondium male, peius choreum. Cludit amphibrachys:
105 "Q. Ligarium in Africa fuisse", si non eum malumus esse bacchium. Non optimus est trochaeus, si ulla est ultima brevis, quod certe sit necesse est: alioqui quo modo cludet, qui placet plerisque, dichoreus? Illa observatione ex trochaeo fit anapaestos.
106 Idem trochaeus praecedente longa fit paean, quale est "si potero" et "dixit hoc Cicero", "obstat invidia". Sed hunc initiis dederunt. Cludet et pyrrhichius choreo praecedente, nam sic paean est. Sed omnes hi qui in breves excidunt minus erunt stabiles nec alibi fere satis apti quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur.
107 Creticus et initiis optimus: "quod precatus a dis inmortalibus sum", et clausulis: "in conspectu populi Romani vomere postridie". Apparet vero quam bene eum praecedant vel anapaestos vel ille qui videtur fini aptior paean. Sed et se ipse sequitur: "servare quam plurimos". Sic melius quam choreo praecedente: "quis non turpe duceret? " (si ultima brevis pro longa sit: sed fingamus sic: "non turpe duceres".)
108 Sed hic est illud inane quod dixi: paulum enim morae damus inter ultimum atque proximum verbum, et "turpe" illud intervallo quodam producimus: alioqui sit exsultantissimum et trimetri finis: "quis non turpe duceret? " sicut illud "ore excipere liceret" si iungas lascivi carminis est, sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis.
109 Nec ego, cum praecedentis pedes posui, legem dedi ne alii essent, sed quid fere accideret, quid in praesentia videretur optimum ostendi. Qui non optime est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis vel rhythmos qui nomen ab eo traxit: "nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est" (nam synaliphe facit ut duae ultimae syllabae pro una sonent), melior fiet praecedente spondio vel bacchio, ut si idem mutes "leve innocentiae praesidium est".
110 Non me capit, ut a magnis viris dissentiam, paean qui est ex tribus brevibus et longa (nam est et ipse una plus brevi anapaestos): "facilitas" et "agilitas". Qui quid ita placuerit his non video, nisi quod illum fere probaverunt quibus loquendi magis quam orandi studium fuit.
111 Nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel choreo: "mea facilitas", "nostra facilitas", ac praecedente spondio tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque. Ei contrarius principiis merito laudatur: nam et primam stabilem et tres celeres habet. Tamen hoc quoque meliores alios puto.
112 Totus vero hic locus non ideo tractatur a nobis ut oratio, quae ferri debet ac fluere, dimetiendis pedibus ac perpendendis syllabis consenescat; nam id cum miseri, tum in minimis occupati est: neque enim qui se totum in hac cura consumpserit potioribus vacabit, si quidem relicto rerum pondere ac nitore contempto "tesserulas" " ut ait Lucilius, struet et vermiculate inter se lexis committet.
113 Nonne ergo refrigeretur sic calor et impetus pereat, ut equorum cursum delicati minutis passibus frangunt?
114 Quasi vero fecerint sint in compositione deprensi, sicut poema nemo dubitaverit spiritu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse generatum, mox in eo repertos pedes. Satis igitur in hoc nos componet multa scribendi exercitatio, ut ex tempore etiam similia fundamus.
115 Neque vero tam sunt intuendi pedes quam universa comprensio, ut versum facientes totum illum decursum, non sex vel quinque partes ex quibus constat versus, aspiciunt: ante enim carmen ortum est quam observatio carminis, ideoque illud "Fauni vatesque canebant".
116 Ergo quem in poemate locum habet versificatio, eum in oratione compositio. Optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant, et fragosis offenduntur, levibus mulcentur, [et] contortis excitantur, et stabilia probant, clauda deprendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. Ideoque docti rationem componendi intellegunt, etiam indocti voluptatem. Quaedam vero tradi arte non possunt.
117 Mutandus est casus si durius is quo coeperamus feratur: num in quem transeamus ex quo praecipi potest? Figura laboranti compositioni variata saepe succurrit, quae cum orationis, tum etiam sententiae: num praescriptum eius rei unum est? Occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est.
118 Iam vero spatia ipsa, quae in hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi aurium habere iudicium? cur alia paucioribus verbis satis plena vel nimium, alia pluribus brevia et abscisa sint? cur in circumductionibus, etiam cum sensus finitus est, aliquid tamen loci vacare videatur? "Neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse".
119 cur "hosce" potius quam "hos"? Neque enim erat asperum. Rationem fortasse non reddam, sentiam esse melius. cur non satis sit "sermonem vulgi fuisse"? Compositio enim patiebatur: ignorabo, sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse:
120 ad sensus igitur referenda sunt. Nequis satis forte, quid severum, quid iucundum sit intellegent; facient quidem natura duce melius quam arte, sed naturae ipsi ars inerit.
121 Illud prorsus oratoris, scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. Ea duplex observatio est: altera quae ad pedes refertur, altera quae ad comprensiones quae efficiuntur e pedibus.
122 Ac de his prius. Diximus igitur esse incisa membra circumitus. Incisum, quantum mea fert opinio, erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars membri. Tale est enim quo Cicero utitur: "Domus tibi deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas". Fiunt autem etiam singulis verbis incisa: "diximus, testes dare volumus": incisum est "diximus".
123 Membrum autem est sensus numeris conclusus, sed a toto corpore abruptus et per se nihil efficiens. "O callidos homines" perfectum est, sed remotum a ceteris vim non habet, ut per se manus et pes et caput: "o rem excogitatam". Quando ergo incipit corpus esse? cum venit extrema conclusio: "quem quasi nostrum fefellit id vos ita esse facturos? " Quam Cicero brevissimam putat. Itaque fere incisa et [in] membra mutila sunt et conclusionem utique desiderant.
124 Perihodo plurima nomina dat Cicero: ambitum, circumitum, comprensionem, continuationem, circumscriptionem. Genera eius duo sunt: alterum simplex, cum sensus unus longiore ambitu circumducitur, alterum quod constat membris et incisis, quod plures sensus habet: "aderat ianitor carceris, [et] carnifex praetoris" reliqua.
125 Habet perihodos membra minime duo; medius numerus videtur quattuor, sed recipit frequenter et plura. Modus eius a Cicerone aut quattuor senariis versibus aut ipsius spiritus modo terminatur. Praestare debet ut sensum concludat: sit aperta, ut intellegi possit, non inmodica, ut memoria contineri. Membrum longius iusto tardum, brevius instabile est.
126 Ubicumque acriter erit et instanter et pugnaciter dicendum membratim caesimque dicemus: nam hoc in oratione plurimum valet; adeoque rebus accommodanda compositio ut asperis asperos etiam numeros adhiberi oporteat et cum dicente aeque audientem inhorrescere.
127 Membratim plerumque narrabimus, aut ipsas perihodos maioribus intervallis et velut laxioribus nodis resolvemus, exceptis quae non docendi gratia sed ornandi narrantur, ut in Verrem Proserpinae raptus: hic enim lenis et fluens contextus decet.
128 Perihodos apta prohoemiis maiorum causarum, ubi sollicitudine commendatione miseratione res eget, item communibus locis et in omni amplificatione, sed poscitur tum austera si accuses, tum fusa si laudes. Multum et in epilogis pollet.
129 Totum autem hoc adhibendum est, quod sit amplius compositionis genus, cum iudex non solum rem tenet, sed etiam captus est oratione et se credit actori et voluptate iam ducitur. Historia non tam finitos numeros quam orbem quendam contextumque desiderat. Namque omnia eius membra conexa sunt, +et quoniam lubrica est ac fluit+, ut homines, qui manibus invicem adprehensis gradum firmant, continent et continentur.
130 Demonstrativum genus omne fusiores habet liberioresque numeros, iudiciale et contionale ut materia varium est, sic etiam ipsa conlocatione verborum. Ubi iam nobis pars ex duabus quas modo fecimus secunda tractanda est. Nam quis dubitat alia lenius alia concitatius, alia sublimius alia pugnacius, alia ornatius alia gracilius esse dicenda:
131 gravibus, sublimibus, ornatis longas magis syllabas convenire, ita ut lenia spatium, sublimia et ornata claritatem quoque vocalium poscant? his contraria magis gaudere brevibus, argumenta partitiones iocos et quidquid est sermoni magis simile?
132 Itaque componemus prohoemium varie atque ut sensus eius postulabit. Neque enim accesserim Celso, qui unam quandam huic parti formam dedit et optimam compositionem esse prohoemii ut est apud Asinium dixit: "si, Caesar, ex omnibus mortalibus qui sunt ac fuerunt posset huic causae disceptator legi, non quisquam te potius optandus nobis fuit":
133 non quia negem hoc +aut+ bene esse compositum, sed quia legem hanc esse componendi in omnibus principiis recusem. Nam iudicis animus varie praeparatur: tum miserabiles esse volumus, tum modesti, tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari. Haec ut sunt diversa natura, ita dissimilem componendi quoque rationem desiderant. An similibus Cicero usus est numeris in exordio pro Milone, pro Cluentio, pro Ligario?
134 Narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. Nam et verbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit, sed docere et infigere animis res semper cupit? quod minime festinantium opus est: ac mihi videatur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus perihodis.
135 Argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non +dum ita ut+ trochaeis (quae celeria quidem sed sine viribus sunt), verum iis qui sunt brevibus longisque non tamen plures longas quam brevis habent.
136 Iam illa sublimia spatiosas clarasque voces habent; amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiam si maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni. Aspera contra iambis maxime concitantur, non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et a brevibus in longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis in breves cadunt.
137 Summissa, qualia in epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantis exigunt. Vult esse Celsus aliquam et +superiorem+ compositionem, quam equidem si scirem non docerem: sed sit necesse est tarda et supina; verum nisi ex verbis atque sententiis per se si id quaeritur, satis odiosa esse non poterit.
138 Denique, ut semel finiam, sic fere componendum quo modo pronuntiandum erit. An non in prohoemiis plerumque summissi, nisi cum in accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus, in narratione pleni atque expressi, in argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, [ut] in locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, in epilogis plerumque deiecti et infracti?
139 Atqui corporis quoque motus sua quaedam habet tempora, et ad signandos pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. Quid? non vox et gestus accommodatur naturae ipsarum de quibus dicimus rerum? Quo minus id mirere in pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere.
140 Itaque +tragoediae ubi recesset adfectatus etiam tumor rerum et+ spondiis atque iambis maxime continetur: "en impero Argis, sceptra mihi liquit Pelops". At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus choreis, qui trochaei ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit, sed quantum accipit celeritatis, tantum gravitatis tatis amittit:
141 "quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem? " Aspera vero et maledica, ut dixi, etiam in carmine iambis grassantur: "quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi inpudicus et vorax et aleo? "
142 In universum autem, si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos, et cotidie magis, lascivissimis syntonorum modis saltat. Ac ne tam bona quidem ulla erit ut debeat esse continua et in eosdem semper pedes ire.
143 Nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare, et id cum manifestae adfectationis est, cuius rei maxime cavenda suspicio est, tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat, quoque est dulcius, magis perdit +atque+ et fidem et adfectus motusque omnis qui est in hac cura deprensus, nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci iudex cui putat hoc vacare.
144 Ideoque interim quaedam quasi solvenda de industria sunt, et quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur. Sed neque longioribus quam oportet hyperbatis compositioni serviamus, ne quae eius rei gratia fecerimus propter eam fecisse videamur, et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.
145 Neque enim ullum erit tam difficile quod non commode inseri possit, nisi quod in evitandis eius modi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem. Non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, quo minus in verbis habeant venustatis et gratiae, nec vitium duxerim si Cicero a Demosthene paulum in hac parte descivit.
146 Sed quae sit differentia nostri Graecique sermonis explicabit summus liber. Compositio (nam finem imponere egresso destinatum modum volumini festino) debet esse honesta iucunda varia.
147 Eius tres partes: ordo coniunctio numerus. Ratio in adiectione detractione mutatione: usus pro natura rerum quas dicimus: cura ita magna ut sentiendi atque eloquendi prior sit: dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse [arcessisse], non arcessiti et coacti esse videantur.