Quintilianus, Institutio, 7
Edition: Karl Felix Halm, 1868

Caput II
1  Coniectura omnis aut de re aut de animo est. Utriusque tria tempora, praeteritum praesens futurum. De re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur. De animo quaeri non potest nisi ubi persona est et de facto constat. Ergo cum de re agitur aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus an atomorum concursu mundus sit effectus, an providentia regatur, an sit aliquando casurus: in definitis an parricidium commiserit Roscius, an regnum adfectet Manlius, an recte Verrem sit accusaturus Q. Caecilius. In iudiciis praeteritum tempus maxime valet, nemo enim accusat nisi quae facta sunt: nam quae fiant et quae futura sint ex praeteritis colliguntur. Quaeritur et unde quid ortum, ut pestilentia ira deum an intemperie caeli an corruptis aquis an noxio terrae halitu, et quae causa facti, ut quare ad Troiam quinquaginta reges navigaverint, iure iurando adacti an exemplo moti an gratificantes Atridis. Quae duo genera non multum inter se distant. Ea vero quae sunt praesentis temporis, si non argumentis, quae necesse est praecessisse, sed oculis deprehendenda sunt, non egent coniectura, ut si apud Lacedaemonios quaeratur an Athenis muri fiant. Est et illud, quod potest videri extra haec positum, coniecturae genus, cum de aliquo homine quaeritur quis sit, ut est quaesitum contra Urbiniae heredes is qui tamquam filius petebat bona Figulus esset an Sosipater. 2  Nam et substantia eius sub oculos venit, ut non possit quaeri an sit, quo modo an ultra oceanum, nec quid sit nec quale sit sed quis sit. Verum hoc quoque genus litis ex praeterito pendet: an hic sit ex Urbinia natus Clusinius Figulus. fuerunt autem tales etiam nostris temporibus controversiae atque aliquae in meum quoque patrocinium inciderunt. 3  Animi coniectura non dubie in omnia tempora cadit: qua mente Ligarius in Africa fuerit, qua mente Pyrrhus foedus petat, quo modo laturus sit Caesar si Ptolomaeus Pompeium occiderit. 4  Quaeritur per coniecturam et qualitatem circa modum speciem numerum: an sol maior quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures. Itemque extra naturales quaestiones: maius bellum Troianum an Peloponnesium, qualis clipeus Achillis, an unus Hercules. 5  In iis autem quae accusatione ac defensione constant, unum est genus in quo quaeritur et de facto et de auctore: quod interim coniunctam quaestionem habet et utrumque pariter negatur, interim separatam, cum et factum sit necne et, si de facto constet, a quo factum sit ambigitur. 6  Ipsum quoque factum aliquando simplicem quaestionem habet, an homo perierit, aliquando duplicem, veneno an cruditate perierit. Alterum est genus de facto tantum, cum, si id certum sit, non potest de auctore dubitari: tertium de auctore tantum, cum factum constat sed a quo sit factum in controversiam venit. Et hoc quod tertio loco posui non est simplex. Aut enim reus fecisse tantum modo se negat aut alium fecisse dicit. Sed ne in alterum quidem transferendi criminis una forma est. Interdum enim substituitur mutua accusatio, quam Graeci anticategorian vocant, nostrorum quidam concertativam: interdum in aliquam personam quae extra discrimen iudicii est transfertur, et alias certam, alias incertam: et cum certam, aut in extrariam [vitam] aut in ipsius qui perit voluntatem. In quibus similis atque in antikategoriai personarum causarum ceterorum comparatio est, ut Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam, pro Scauro circa mortem Bostaris in matrem avertens crimen facit. Est etiam illud huic contrarium comparationis genus, in quo uterque a se factum esse dicit, et illud in quo non personae inter se sed res ipsae colliduntur, id est non uter fecerit, sed utrum factum sit. cum de facto et de auctore constat, de animo quaeri potest. Nunc de singulis. cum pariter negatur, hoc modo: adulterium non commisi, tyrannidem non adfectavi. In caedis ac veneficii causis frequens est illa divisio: non est factum, et si factum est ego non feci. Sed cum dicimus proba hominem occisum, accusatoris tantum partes sunt, a reo nihil dici contra praeter aliquas fortasse suspiciones potest: quas spargere quam maxime varie oportebit, quia, si unum aliquid adfirmaris, probandum est aut causa periclitandum. Nam cum inter id quod ab adversario et id quod a nobis propositum est quaeritur, videtur utique alterum verum; ita everso quo defendimur relicum est quo premimur: ut cum quaerimus de ambiguis signis cruditatis et veneni, nihil tertium est, ideoque utraque pars quod proposuit tuetur. Interim autem ex re quaeritur veneficium fuerit an cruditas, cum aliqua ex ipsa citra personam quoque argumenta ducuntur. Refert enim convivium praecesserit an tristitia, labor an otium, vigilia an quies. Aetas quoque eius qui perit discrimen facit. Interest subito defecerit an longiore valetudine consumptus sit: liberior adhuc in utramque partem disputatio si tantum subita mors in quaestionem venit. Interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse quia credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra. cum vero de reo et de facto quaeritur, naturalis ordo est ut prius factum esse accusator probet, deinde a reo factum. Si tamen plures in persona probationes habuerit, convertit hunc ordinem. Defensor autem semper prius negabit esse factum, quia si in hac parte vicerit reliqua non necesse habet dicere: victo superest ut tueri se possit. 7  Illic quoque ubi de facto tantum controversia est, quod si probetur non possit de auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quaestionem, sicut in illa controversia (utendum est enim et hic exemplis quae sunt discentibus magis familiaria): Abdicatus medicinae studuit. cum pater eius aegrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis adhibitus sanaturum se dixit si is potionem a se datam bibisset. Pater acceptae potionis epota parte dixit venenum sibi datum, filius quod relicum erat exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est. 8  Manifestum quis potionem dederit: quae si veneni fuit, nulla quaestio de auctore; tamen an venenum fuerit ex argumentis a persona ductis colligetur. Superest tertium in quo factum esse constat aliquid, a quo sit factum quaeritur. cuius rei supervacuum est ponere exemplum, cum plurima sint huius modi iudicia, ut hominem occisum esse manifestum sit vel sacrilegium commissum, is autem qui arguitur fecisse neget. Ex hoc nascitur anticategoria: utique enim factum esse convenit, quod duo invicem obiciunt. 9  In quo quidem genere causarum admonet Celsus fieri id in foro non posse, quod neminem ignorare arbitror: de uno enim reo consilium cogitur, et etiamsi qui sunt qui invicem accusent, alterum iudicium praeferre necesse est. Apollodorus quoque anticategorian duas esse controversias dixit, et sunt re vera secundum forense ius duae lites. Potest tamen hoc genus in cognitionem venire senatus aut principis. Sed in iudicio quoque nihil interest actionum utrum simul de utroque pronuntietur an etiamsi de uno fertur. Quo in genere semper prior debebit esse defensio, primum quia natura potior est salus nostra quam adversarii pernicies, deinde quod plus habebimus in accusatione auctoritatis si prius de innocentia nostra constiterit, postremum quod ita demum duplex causa erit. Nam qui dicit ego non occidi, habet reliquam partem ut dicat tu occidisti: at qui dicit tu occidisti, supervacuum habet postea dicere ego non occidi. 10  Hae porro actiones constant comparatione: ipsa comparatio non una via ducitur. Aut enim totam causam nostram cum tota adversarii causa componimus aut singula argumenta cum singulis. Quorum utrum sit faciendum non potest nisi ex ipsius litis utilitate cognosci. Cicero singula pro Vareno comparat in primo crimine: est enim superior* enim persona alieni cum persona matris temere compararetur. Quare optimum est, si fieri poterit, ut singula vincantur a singulis: sed si quando in partibus laborabimus, universitate pugnandum est. Et sive invicem accusant, sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit, ut Roscius in accusatores suos, quamvis reos non fecisset, sive in ipsos quos sua manu perisse dicemus factum deflectitur, non aliter quam in iis quae mutuam accusationem habent utriusque partis argumenta inter se comparantur. Id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis saepe tractatur, sed etiam in foro. Nam id est in causa Naevi Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset. cuius actionem et quidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate gloriae fateor. Nam ceterae quae sub nomine meo feruntur neglegentia excipientium in quaestum notariorum corruptae minimam partem mei habent. Est et alia duplex coniectura, huic anticategoriae diversa, de praemiis, ut in illa controversia: Tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum, et cum is dedisse se pernegaret arcessit alterum medicum: ille datum ei venenum dixit sed se antidotum daturum, et dedit potionem ei, qua epota tyrannus decessit. De praemio duo medici contendunt. Nam ut illic factum in adversarium transferentium, ita hic sibi vindicantium personae causae facultates tempora instrumenta testimonia comparantur. Illud quoque, etiam si non est anticategoria, simili tamen ratione tractatur in quo citra accusationem quaeritur utrum factum sit. Utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite Urbiniana petitor dicit Clusinium Figulum filium Urbiniae acie victa in qua steterat fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam marginos venisse atque ibi agnosci: Pollio contra servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manu missum alienae se familiae venali inmiscuisse, a se rogantem ut ei serviret emptum. Nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa? Quae autem accusantium ac defendentium, eadem petentium et infitiantium ratio est. 11  Ducitur coniectura primum a praeteritis: in his sunt personae causae consilia. Nam is ordo est, ut facere voluerit potuerit fecerit. Ideoque intuendum ante omnia qualis sit de quo agitur. Accusatoris autem est efficere ut si quid obiecerit non solum turpe sit, sed etiam crimini de quo iudicium est quam maxime conveniat. Nam si reum caedis inpudicum vel adulterum vocet, laedat quidem infamia, minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem petulantem crudelem temerarium ostenderit. Patrono, si fieri poterit, id agendum est ut obiecta vel neget vel defendat vel minuat: proximum est ut a praesenti quaestione separet. sunt enim pleraque non solum [et] dissimilia sed etiam aliquando contraria, ut si reus furti prodigus dicatur aut neglegens: neque enim videtur in eundem et contemptus pecuniae et cupiditas cadere. Si deerunt haec remedia, ad illa declinandum est, non de hoc quaeri, nec eum qui aliqua peccaverit utique commisisse omnia, et hanc fiduciam fuisse accusatoribus falsa obiciendi, quod laesum et vulneratum reum speraverint hac invidia opprimi posse. Alii a propositione accusatoris contraque eam loci oriuntur. Saepe a persona prior ducit argumenta defensor, et interim generaliter: incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam. Facile respondetur, vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque saepe deprensa sint, vel quod indignum sit crimina ipsa atrocitate defendi. Interim proprie, quod est varium: nam dignitas et tuetur reum et nonnumquam ipsa in argumentum facti convertitur, tamquam inde fuerit spes inpunitatis: proinde paupertas humilitas opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur. Probi vero mores et ante actae vitae integritas numquam non plurimum profuerint. Si nihil obicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem de qua sola iudicium sit cognitionem alligabit, dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec pro +encenia+ ducendum scelus primum. Haec in respondendo: sic autem praeparabit actione prima iudicum animos ut noluisse potius obicere quam non potuisse credatur. Eoque satius est omni se ante actae vitae abstinere convicio quam levibus aut frivolis aut manifesto falsis reum incessere, quia fides ceteris detrahitur: et qui nihil obicit omisisse credi potest maledicta tamquam supervacua, qui vana congerit confitetur unum in ante actis argumentum, in quibus vinci quam tacere maluerit. Cetera quae a personis duci solent in argumentorum locis exposuimus. Proxima est ex causis probatio, in quibus haec maxime spectantur: ira odium metus cupiditas spes: nam reliqua in horum species cadunt. Quorum si quid in reum conveniet, accusatoris est efficere +ad quidquid+ faciendum causae valere videantur, easque quas in argumentum sumet augere: si minus, illuc conferenda est oratio, aut aliquas fortasse latentes fuisse, aut nihil ad rem pertinere cur fecerit si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus quod non habuerit causam. Patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. 12  Quod Cicero vehementissime in multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur (nam et damnatus est). At si proponitur cur factum sit, aut falsam causam aut levem aut ignotam reo dicet. Possunt autem esse aliquae interim ignotae: an heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum a quo dicetur occisus. Si alia defecerint, non utique spectandas esse causas, nam quem posse reperiri qui non metuat oderit speret, plurimos tamen haec salva innocentia facere. Neque illud est omittendum, non omnis causas in omnibus personis valere: nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in curio Fabricioque momentum. De causa prius an de persona dicendum sit quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter causae. Mihi si neutro litis condicio praeponderet secundum naturam videtur incipere a persona. Nam hoc magis generale est rectiorque divisio: an ullum crimen credibile, an hoc. Potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas. Nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas ignorantia. Nam ut haec in qualitate crimen elevant, ita in coniectura premunt. Et persona quidem nescio an umquam, utique in vero actu rei, possit incidere de qua neutra pars dicat: de causis frequenter quaeri nihil attinet, ut in adulteriis, ut in furtis, quia illas per se ipsa crimina secum habent. 13  Post haec intuenda videntur et consilia, quae late patent: an credibile sit reum sperasse id a se scelus effici posse; an ignorari cum fecisset; an etiam si ignoratum non esset absolvi vel poena levi transigi vel tardiore vel ex qua minus incommodi consecuturus quam ex facto gaudii videretur; an etiam tanti putaverit poenam subire? Post haec, an alio tempore et aliter facere vel facilius vel securius potuerit, ut dicit Cicero pro Milone enumerans plurimas occasiones quibus ab eo Clodius inpune occidi potuerit. Praeterea cur potissimum illo loco, illo tempore, illo modo sit adgressus, qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus, an etiam, si nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia (nam vulgo dicitur scelera non habere consilium), an etiam consuetudine peccandi sit ablatus. 14  Excussa prima parte an voluerit, sequitur an potuerit. Hic tractatur locus tempus, ut furtum in loco cluso frequenti, tempore vel diurno, cum testes plures, vel nocturno, cum maior difficultas. Inspiciuntur itaque difficultatis occasiones, quae sunt plurimae ideoque exemplis non egent. Hic sequens locus talis est ut si fieri non potuit sublata sit lis, si potuit sequatur quaestio an fecerit. Sed haec etiam ad animi coniecturam pertinent: nam et ex his colligitur an speraverit. Ideo spectari debent et instrumenta, ut Clodi ac Milonis comitatus. 15  Quaestio an fecerit incipit a secundo tempore, id est praesenti aut [deinde] coniuncto, quorum sunt sonus clamor gemitus: deinde insequentis latitatio metus, similia. His accedunt signa, de quibus tractatum est, verba etiam et facta, quaeque antecesserunt quaeque insecuta sunt. Haec aut nostra sunt aut aliena. Sed verba nobis magis nocent et minus [magis] prosunt nostra quam aliena, magis prosunt et minus nocent aliena quam nostra. Facta autem interim magis prosunt nostra, interim aliena, ut si quid quod pro nobis sit adversarius fecit: semper vero magis nocent nostra quam aliena. Est et illa in verbis differentia, quod aut aperta sunt aut dubia. Seu nostra seu aliena sunt, infirmiora in utrumque sint necesse dubia: tamen nostra saepe nobis nocent, ut in illa controversia: interrogatus filius ubi esset pater, dixit: ubicumque est, bibit; at ille in puteo mortuus est inventus. Aliena quae sunt dubia numquam possunt nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo. Nocte audita vox est: cavete tyrannidem, et interrogatus cuius veneno moreretur respondit: non expedit tibi scire. Nam si est qui possit interrogari, solvet ambiguitatem. cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur. 16  De uno quidem maximo genere coniecturalium controversiarum locuti videmur, sed in omnis aliquid ex his cadit. Nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt (an fuerit quod deponeretur) et a personis (an ullum deposuisse apud hunc vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem). Sed etiam in furti reo sicut in caedis quaeritur de facto et de auctore. 17  Crediti et depositi duae quaestiones, sed numquam iunctae, an datum sit, an redditum. Habent aliquid proprii adulterii causae, quod plerumque duorum discrimen est et de utriusque vita dicendum, quamquam et id quaeritur, an utrumque pariter defendi oporteat. cuius rei consilium nascetur ex causa: nam si adiuvabit pars altera, coniungam, si nocebit, separabo. Ne quis autem mihi putet temere excidisse quod plerumque duorum crimen esse adulterium, non semper dixerim, potest accusari sola mulier incerti adulterii: munera domi inventa sunt, pecunia cuius auctor non exstat, codicilli dubium ad quem scripti. In falso quoque ratio similis: aut enim plures in culpam vocantur aut unus. Et scriptor quidem semper tueri signatorem necesse habet, signator scriptorem non semper, nam et decipi potuit. Is autem qui hos adhibuisse et cui id factum dicitur et scriptorem et signatores defendet. Idem argumentorum loci in causis proditionis et adfectatae tyrannidis. 18  Verum illa scholarum consuetudo ituris in forum potest nocere, quod omnia quae in themate non sunt pro nobis ducimus. Adulterium obicis: quis testis? quis index? Proditionem: quod pretium? quis conscius? Venenum: ubi emi? a quo? quando? quanti? per quem dedi? Pro reo tyrannidis adfectatae: ubi sunt arma? quos contraxi satellites? 19  Neque haec nego esse dicenda et ipsis utendum pro parte suscepta: nam et in foro aliqua, quando adversarius probare non poterit, desiderabo. Sed in foro tantam illam facilitatem olim desideravimus, ubi non fere causa agitur ut non aliquid ex his aut plura ponantur. 20  huic simile est quod in epilogis quidam quibus volunt liberos parentes nutrices accommodant: nisi quod magis concesseris ea quae non sint posita desiderare quam dicere. De animo quo modo quaeratur satis dictum est, cum ita diviserimus: an voluerit, an potuerit, an fecerit. Nam qua via tractatur an voluerit, eadem quo animo fecerit: id enim est, an male facere voluerit. 21  Ordo quoque rerum aut adfert aut detrahit fidem: multo scilicet magis res prout ponuntur congruunt aut repugnant. Sed haec nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur. Quaerendum tamen semper quid cuique conectatur et quid consentiat.