| 23 | Sed dicit: Obedientiae ego limitem non excessi, quia patris permissione remansi. Sed tu non eam spontaneam accepisti, sed extortam importunis precibus rapuisti. Hoc plane non fuit obedire. Quid ergo est obedire? Ut monachorum lex loquitur, propriam relinquere, et magistri voluntatem implere. Unde in eadem Regula scriptum est: Secundus humilitatis gradus est, si quis propriam non amans voluntatem, desideria sua non delectetur implere, sed vocem illam Domini factis imitetur, dicentis: «Non veni facere voluntatem meam, sed eius qui misit me [Ioan. VI].» |
| 24 | Voluntas igitur praecipientis magis quam verbum, affectus magis quam vox, intellectus magis quam sonus vero monacho observanda sunt. Sed dixisti: Ego quidem manebo, sed Deum pro vestra salute exorabo. Sic et Saul, perverse Deo sacrificare magis quam obedire eligens et cupiditatem suam eius voluntati praeponens, audivit a propheta: Nunquid vult Deus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voluntati eius? [I Reg. XV.] Constat igitur, quia praepositorum voluntati obediendum est; et tunc demum est vera et salubris obedientia discipuli, cum, sua postposita, non tam vocem quam voluntatem sequitur magistri. |
| 25 | Nam quando importunitate, seu pusillanimitate sua contrarium voluntati magistri discipulus extorquet praeceptum, non ipse magistro, sed magister ei obedisse dicendus est. Sic ego tuae voluntati obediens, quem nolle pergere vidi, ut remaneres concessi. Tu ergo ordinem pervertisti, tu caput in caudam mutasti, tu praepostero gradu me ultimum, te primum constituisti, dum patrem filius, dum magistrum discipulus, dum abbatem monachus sequi contempsisti. Ecce me laborante, tu quiescis; me vigilante, tu dormis; me clamante, tu taces; me pugnante, tu vacas; me orbem lustrante, tu in tuo monte resides. Non sic bona femina Ruth, quae socrui Noemi, cui diu adhaeserat, valde instanti, ut ad suos reverteretur, respondit: Ne adverseris mihi, ut relinquam te, et abeam. |
| 26 | Quocunque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego morabor. Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar, ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit [Ruth. I]. Sed fortasse mulier tibi videbitur ethnica, nec admittenda in testimonium. Est tamen illa cuius Vetus Scriptura, et Evangelium honorifice meminit, et de cuius germine Dei Filium humanam carnem suscepisse scribit. |
| 27 | Veniat tamen et ille alienigena quidem natione, sed vir virtutis laude merito inter viros ponendus, Ethai videlicet Gethaeus, qui, relictis patriis erroribus, magno illi regi David adhaeserat, eiusque socius indivisus erat. Cui regem a facie patricidae filii fugientem cum multa sociorum manu praecedenti, et ad pugnandum pro eius salute parato, ipse rex ait: Revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus de loco tuo. |
| 28 | Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? Revertere, et reduc tecum fratres tuos. Ostendisti gratiam et fidem [II Reg. XV]. Et respondit Ethai regi, dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocunque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus (ibid.). Et ait David Ethai: Veni, et transi (ibid.). Sed quid illam mulierem, hunc autem et illum alienigenam dixi, ac si hoc pro tua causa faciat, et non magis rationi meae inserviat? |
| 29 | Quanto enim in illa sexus infirmior, quanto utriusque a Deo cultus ante remotior, tanto fides, et charitas utriusque laudabilior. Sed illorum laus tuam imminuit laudem, illorum fides tuam notat infidelitatem, illorum fervor tuum condemnat teporem. Hoc namque nurus socrui, hoc miles regi, quod monachus non servat abbati. |
| 30 | Cogebantur illi ab ipsis dominis reverti, sed eos relinquere, nec in magnis periculis volebant; tu orantem, ne deseratur, Dominum, desertor pariter et contemptor, non audis. Video Eliam iam iamque rapiendum, et equis curribusque igneis per altissima aeris spatia in coelum sustollendum cum Elisaeo iter agere, eique dicere: Sede hic quia Dominus misit me usque Bethel [IV Reg. II, 2]; et secundo: Sede hic, quia Dominus misit me in Iericho (ibid.); et tertio: Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Iordanem (ibid.). Cui tertio audio respondentem prophetam: Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te (ibid.). Quem quia, ut verus magistri amator discipulus deserere noluit, et eum ad coelestia sustolli conspexit, et ut eius spiritus in se duplex fieri posset, obtinuit. |
| 31 | Ait, inquam, Elisaeus Eliae. Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te (ibid.). Tu autem mihi quid? Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non sequar te. Sed fortassis ideo sequi contemnis, quia me sicut Eliam in coelum posse rapi desperas. Quod si haec causa est, rogo ne desperes. Rogo, inquam, ac moneo ne desperes, quoniam haec tota et sola simul gradiendi nobis causa est, ut non solus ego sicut Elias, sed tecum pariter in coelum rapiar. Ecce plus quam Elias Elisaeo, plus ego tibi, si volueris, spondere audeo. |
| 32 | Raptus est ille solus mirante et clamante discipulo, rapieris tu mecum omni conspiciente populo. Miraris forte quod dico, et me quasi insanum loqui suspicaris. Sed non insanio, quia quod dico apostolico testimonio confirmo. Rapiemur, ait, in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus [I Thess. IV]. Quod Dominus ipse confirmat. |
| 33 | Mittet, inquit, Filius hominis angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabunt electos eius a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum [Matth. XXIV]. |
| 34 | Si ergo de electorum numero esse studuerimus, ab electis angelis congregabimur, et in nubibus obviam Christo in aera non divisi, sed iuxta Apostolum, simul rapiemur; nec reversuri ut Elias, sed semper cum Domino erimus. Ideo, ut supra dixi, haec tota nobis causa est, domi vel extra, in itinere vel ubique simul manendi, ut hic pariter Domino serviamus, et illuc pariter rapti ei in aeternum convivamus. Sed novi quod ad haec dicturus sis. |
| 35 | Patria, ad quam nunquam redire disposui, ne te sequar adversatur. Ad quod ego, Abraham quidem iussu Dei patriam deseruisse [Gen. XII], nec ad eam postmodum rediisse concedo. Quod tamen Iob in terra Hus, quae patria eius erat, vir simplex et rectus, et timens Deum, et recedens a malo fuerit [Iob I], non ignoro. Lot in Sodoma, cuius tamen non indigena, sed colonus erat, aspectu, et auditu iustum fuisse ab apostolo Petro audio [II Petr. II], Magos ab Oriente ad pueri Iesu praesepe venientes, et eum cum oblatione munerum, ut regem, Deum, et hominem adorantes, licet per aliam viam, tamen in regionem suam regressos fuisse lego [Matth. II]. Quod si Abraham, quem supra posui, obiicis, dico eum, utpote perfectum virum, in infidelis patriae desertione sibi nihil timuisse, sed infirmiori posteritati sapienter providisse. |
| 36 | Timebat enim ne progenies eius a Deo electa inter idololatras, et moribus corruptos conversaretur, atque a cultu divino malorum exemplo paulatim revocaretur. Unde suis in se quid sequi deberent, ostendens, nec ipse ad dimissam patriam reverti voluit, nec filium illuc reduci permisit. In quo quid de subsequentibus fieri vellet, ostendit, praecipiens servo suo: Cave ne unquam filium meum reducas illuc [Gen. XXIV]. Constat ergo quia non sibi, sed posteris providebat, qui tantopere illuc reduci filium prohibebat. |
| 37 | At tu, quibus provides filiis, qui ita patriae reditum perhorrescis? Si utique bonis detestanda patria esset, nec Iob, ut iam dixi, in sua mansisset, nec Magorum devotio ad eam rediisset, nec ipse Dominus suis miraculis illustrasset. Non patria igitur, sed mores patriae, si mali sint, a bonis fugiendi sunt. Quod si salvo sanctitatis proposito, licet in patria manere, quanto magis et transire? |
| 38 | Sed forte adhuc perfectorum hoc esse causaberis. Qui ergo ad perfectionis propositum vocatus es, de imperfectione tractabis? Qui iuxta Apostolum, te in ante extendere debes, retro redibis [Philipp. III] Qui quotidiano profectu teipso maior fieri debes, inferior eris? Estote, ait Dominus, perfecti, sicut et Pater vester coelestis perfectus est [Matth. V]. Laudo plane, quia laudabile est, si parentum, si amicorum, si cognatorum tibi est aspectus formidini, si verba gravia, si mora suspecta, ne affectu carnali quantumlibet a recto proposito aspectu commoveant, verbis inclinent, mora desineant. |
| 39 | Laudo vere sollicitam a malis cautelam, sed non laudo etiam in bonis pertinacem sententiam. |
| 40 | Quod si ista te terrent, si adhaerentes domesticos, velut impugnantes adversarios reformidas (sunt enim inimici hominis domestici eius erige turrim Sion contra faciem Damasci, assume armaturam Dei, in qua possis universa tela inimici ignea exstinguere [Ephes. VI]. Si periturarum rerum cogitatio in mente submurmurat, aeternarum eas delectatio compescat. |
| 41 | Si ausus fuerit serpens vel parentum ore quidquam insibilare, non solum non audiatur, sed mox caput nequam virili robore conteratur. Si peste inhabitatoris, qua te inficere volebant, ipsos, si dici debeant, amicos, vel parentes, adhuc infectos videris, non ante absistas quam eos salutari admonitione purgatos saluti restituas, ut vasis pessimi hostis direptis, de ipso nobilem coram Deo triumphum reportes. |
| 42 | Decet enim, ut non te illi debilem, sed tu eos fortes; ut non te illi carnalem, sed tu eos spirituales; ut non te illi terrenum, sed tu eos coelestes efficias. Studendum ergo tibi est, non ut imperfectum in fuga confidere, sed ut perfectionis filium imperfectis domesticis virtutis exempla praebere. Non enim fugienti, sed permanenti, non credenti, sed resistenti, non succumbenti, sed vincenti victoriae laurea datur. Vellem et ego, si facultas daretur, nec fallaciter teipso conscio vellem. |
| 43 | Vellem certe, secundum Isaiam, meipsum abscondere in fossa humo a facie formidinis Domini [Isa. II], qui in proximo venturus est percutere terram, et quaerere mihi locum, non solum spiritualem, sed etiam corporalem in foramine petrae, in caverna maceriae. Sed si non datur, vel quousque detur, aemulemur, eum, qui inter populorum frequentias, et regales epulas, et auratos parietes, dicebat: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine [Psal. LVI]. Et velut intra septa montium, sic intra arcana cordium nobis solitudines aedificemus, ubi a veris mundi contemptoribus vera tantum eremus invenitur, ubi nullus externus admittitur, ubi mundanorum tumultuum turbo, fragorque sopitur, ubi sine ullo corporeae vocis sono in sibilo aurae tenuis vox Dei loquentis auditur. |
| 45 | Ad hanc, fili dilectissime, solitudinem, dum sumus in hoc corpore, et peregrinarum a Domino, in medio quoque turbarum positi, assidue recurramus; et quod in extremis orbis finibus quaereremus, in nobismetipsis (nam et regnum Dei intra nos est inveniamus. Ibi solitarium adepti silentium adoremus, et procidamus ante Deum; ploremus coram Domino qui fecit nos, effundamus coram illo corda nostra, et, ut ait beatus Hieronymus, nostras pariter, mundique miserias lugeamus. |
| 46 | Est quippe nobis multa lugendi materia, ut quae propria sunt, taceam, quod mundus in maligno positus est, quod instant tempora periculosa, quod abundavit iniquitas et refrixit charitas, quod vere nunc deficit sanctus, quod diminutae sunt veritates a filiis hominum: quod omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, quod non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, quod quotidie perditi homines Iudaica rabie crucifigunt sibimetipsis Filium Dei et ostentui habent, quod sine intermissione thesaurizantes sibi iram in die irae, assidua igni aeterno seipsos pabula subministrant. Et quis universa enumeret? Ista et his similia intentiore intuitu conspicientes, atque intra mentis eremum coram Domino deflentes, ut carbo carbonem, alter alterum accendamus, ne fons ille misericordiae semper patens super nos se contineat, obsecremus, in domo luctus cum sapienter moerentibus, non in domo convivii cum stultis epulantibus esse eligamus, ut et nobis a Domino dicatur: Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis. |
| 47 | Iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis [Ioan. XVI]. Ecce autem dum haec scribo, luctui nostro congruens luctuosus nuntius supervenit, et cum uberibus lacrymis memorandum illum, illum Gerardum nostrum, nostrum plane nostrum, a nobis recessisse, et, ut quod vere sentio dicam, non de vita in mortem decidisse, sed mortem vita commutasse narravit. |
| 48 | Quod ubi repentina relatione cognovi, ut in re inopinata fieri solet, aliquandiu haesi. Dehinc eum coram fratribus vix voce ad hoc sufficiente absolvens, interiore me igne urgente surrexi, et ecclesiam petens mox agendam incepi. Ubi eius dulce funus, quamvis absentis, et tarde cognitum, multis, ut dignum erat, lacrymis prosequens, et vigilia Epiphaniae Domini sacri corporis et sanguinis pro eo ipse hostiam offerens, piam animam piissimo Redemptori, cui semper adhaeserat, commendavi. Ut enim caetera eius bona taceam, quae proprium et prolixum exposcerent, tractatum: in quo rectius Domini promissum implebitur, dicentis: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo [Ioan. VI]: Et rursum: Ego sum panis vitae qui de coelo descendit: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum (ibid.), quam in hoc nostro mortuo, qui, quoad vixit, panem hunc vitae, hoc est corpus Domini sui, pene quotidie semper ad vitam suscepit? |
| 49 | Vivit, inquam, vivit in aeternum qui cum bonae conscientiae testimonio semper manducavit panem, qui dat vitam in aeternum. |