| 48 | temporis adversi sic mihi sensus abest. |
| 49 | iure deas igitur veneror mala nostra levantes, |
| |
| 50 | sollicitae comites ex Helicone fugae, |
| 51 | et partim pelago, partim vestigia terra |
| 52 | vel rate dignatas vel pede nostra sequi. |
| 53 | sint, precor, hae saltem faciles mihi! namque deorum |
| 54 | cetera cum magno Caesare turba facit, |
| |
| 55 | meque tot adversis cumulant, quot litus harenas, |
| 56 | quotque fretum pisces, ovaque piscis habet. |
| 57 | vere prius flores, aestu numerabis aristas, |
| 58 | poma per autumnum frigoribusque nives, |
| 59 | quam mala, quae toto patior iactatus in orbe, |
| |
| 60 | dum miser Euxini litora laeva peto. |
| 61 | nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est: |
| 62 | huc quoque sunt nostras fata secuta vias; |
| 63 | hic quoque cognosco natalis stamina nostri, |
| 64 | stamina de nigro vellere facta mihi. |
| |
| 65 | utque neque insidias capitisque pericula narrem, |
| 66 | vera quidem, veri sed graviora fide, |
| 67 | vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque |
| 68 | illum, qui populi semper in ore fuit! |
| 69 | quam miserum est, porta vitam muroque tueri, |
| |
| 70 | vixque sui tutum viribus esse loci! |
| 71 | aspera militiae iuvenis certamina fugi, |
| 72 | nec nisi lusura movimus arma manu; |
| 73 | nunc senior gladioque latus scutoque sinistram, |
| 74 | canitiem galeae subicioque meam. |
| |
| 75 | nam dedit e specula custos ubi signa tumultus, |
| 76 | induimus trepida protinus arma manu. |
| 77 | hostis habens arcus imbutaque tela venenis, |
| 78 | saevus anhelanti moenia lustrat equo; |
| 79 | utque rapax pecudem, quae se non texit ovili, |
| |
| 80 | per sata, per silvas fertque trahitque lupus, |
| 81 | sic, siquem nondum portarum saepe receptum |
| 82 | barbarus in campis repperit hostis, habet: |
| 83 | aut sequitur captus coniectaque vincula collo |
| 84 | accipit, aut telo virus habente perit. |
| |
| 85 | hic ego sollicitae iaceo novus incola sedis: |
| 86 | heu nimium fati tempora longa mei! |
| 87 | et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti |
| 88 | sustinet in tantis hospita Musa malis. |
| 89 | sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui |
| |
| 90 | auribus accipiat verba Latina suis. |
| 91 | ipse mihi - quid enim faciam? - scriboque legoque, |
| 92 | tutaque iudicio littera nostra meo est. |
| 93 | saepe tamen dixi 'cui nunc haec cura laborat? |
| 94 | an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?' |
| |
| 95 | saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, |
| 96 | umidaque est fletu littera facta meo, |
| 97 | corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, |
| 98 | inque sinum maestae labitur imber aquae. |
| 99 | cum, vice mutata, qui sim fuerimque, recordor |
| |
| 100 | et, tulerit quo me casus et unde, subit, |
| 101 | saepe manus demens, studiis irata sibique, |
| 102 | misit in arsuros carmina nostra rogos. |
| 103 | atque ita, de multis quoniam non multa supersunt, |
| 104 | cum venia facito, quisquis es, ista legas. |
| |
| 105 | tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen, |
| 106 | interdicta mihi, consule, Roma, boni. |
| 107 | Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis, |
| 108 | victa potest flexo succubuisse genu, |
| 109 | altaque velentur fortasse Palatia sertis, |
| |
| 110 | turaque in igne sonent inficiantque diem, |
| 111 | candidaque adducta collum percussa securi |
| 112 | victima purpureo sanguine pulset humum, |
| 113 | donaque amicorum templis promissa deorum |
| 114 | reddere victores Caesar uterque parent; |
| |
| 115 | et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt, |
| 116 | perpetuo terras ut domus illa regat, |
| 117 | cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato |
| 118 | munera det meritis, saepe datura, deis; |
| 119 | et pariter matres et quae sine crimine castos |
| |
| 120 | perpetua servant virginitate focos; |
| 121 | plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus, |
| 122 | parvaque cuius eram pars ego nuper, eques. |
| 123 | nos procul expulsos communia gaudia fallunt, |
| 124 | famaque tam longe non nisi parva venit. |
| |
| 125 | ergo omnis populus poterit spectare triumphos, |
| 126 | cumque ducum titulis oppida capta leget, |
| 127 | vinclaque captiva reges cervice gerentes |
| 128 | ante coronatos ire videbit equos, |
| 129 | et cernet vultus aliis pro tempore versos, |
| |
| 130 | terribiles aliis inmemoresque sui. |
| 131 | quorum pars causas et res et nomina quaeret, |
| 132 | pars referet, quamvis noverit illa parum: |
| 133 | 'hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro, |
| 134 | dux fuerat belli, proximus ille duci. |
| |
| 135 | hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit, |
| 136 | non isto vultu, cum tulit arma, fuit. |
| 137 | ille ferox et adhuc oculis hostilibus ardens |
| 138 | hortator pugnae consiliumque fuit. |
| 139 | perfidus hic nostros inclusit fraude locorum, |
| |
| 140 | squalida promissis qui tegit ora comis. |
| 141 | illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro |
| 142 | saepe recusanti corpora capta deo. |
| 143 | hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes |
| 144 | plena ferae caedis, plena cruoris erant. |
| |
| 145 | Drusus in his meruit quondam cognomina terris, |
| 146 | quae bona progenies, digna parente, tulit. |
| 147 | cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva |
| 148 | decolor ipse suo sanguine Rhenus erat. |
| 149 | crinibus en etiam fertur Germania passis, |
| |
| 150 | et ducis invicti sub pede maesta sedet, |
| 151 | collaque Romanae praebens animosa securi |
| 152 | vincula fert illa, qua tulit arma, manu.' |
| 153 | hos super in curru, Caesar, victore veheris |
| 154 | purpureus populi rite per ora tui, |
| |
| 155 | quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum, |
| 156 | undique iactato flore tegente vias. |
| 157 | tempora Phoebea lauro cingetur 'io' que |
| 158 | miles 'io' magna voce 'triumphe' canet. |
| 159 | ipse sono plausuque simul fremituque calentes |
| |
| 160 | quadriiugos cernes saepe resistere equos. |
| 161 | inde petes arcem, delubra faventia votis, |
| 162 | et dabitur merito laurea vota Iovi. |
| 163 | haec ego summotus, qua possum, mente videbo: |
| 164 | erepti nobis ius habet illa loci; |
| |
| 165 | illa per inmensas spatiatur libera terras, |
| 166 | in caelum celeri pervenit illa fuga; |
| 167 | illa meos oculos mediam deducit in Urbem, |
| 168 | immunes tanti nec sinit esse boni; |
| 169 | invenietque animus, qua currus spectet eburnos; |
| |
| 170 | sic certe in patria per breve tempus ero. |
| 171 | vera tamen capiet populus spectacula felix, |
| 172 | laetaque erit praesens cum duce turba suo. |
| 173 | at mihi fingendo tantum longeque remotis |
| 174 | auribus hic fructus percipiendus erit, |
| |
| 175 | aque procul Latio diversum missus in orbem |
| 176 | qui narret cupido, vix erit, ista mihi. |
| 177 | is quoque iam serum referet veteremque triumphum: |
| 178 | quo tamen audiero tempore, laetus ero. |
| 179 | illa dies veniet, mea qua lugubria ponam, |
| |
| 180 | causaque privata publica maior erit. |
| 181 | Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, |
| 182 | altera Sidonias, utraque sicca, rates, |
| 183 | omnia cum summo positae videatis in axe, |
| 184 | et maris occiduas non subeatis aquas, |
| |
| 185 | aetheriamque suis cingens amplexibus arcem |
| 186 | vester ab intacta circulus extet humo, |
| 187 | aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam |
| 188 | dicitur Iliades transiluisse Remus, |
| 189 | inque meam nitidos dominam convertite vultus, |
| |
| 190 | sitque memor nostri necne, referte mihi. |
| 191 | ei mihi, cur nimium quae sunt manifesta, requiro? |
| 192 | cur iacet ambiguo spes mea mixta metu? |
| 193 | crede quod est et vis, ac desine tuta vereri, |
| 194 | deque fide certa sit tibi certa fides, |
| |
| 195 | quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae, |
| 196 | non mentitura tu tibi voce refer, |
| 197 | esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est, |
| 198 | quodque potest, secum nomen habere tuum. |
| 199 | vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret, |
| |
| 200 | teque remota procul si modo vivit, amat. |
| 201 | ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori, |
| 202 | lenis ab admonito pectore somnus abit? |
| 203 | tunc subeunt curae, dum te lectus locusque |
| 204 | tangit et oblitam non sinit esse mei, |
| |
| 205 | et veniunt aestus, et nox inmensa videtur, |
| 206 | fessaque iactati corporis ossa dolent? |
| 207 | non equidem dubito, quin haec et cetera fiant, |
| 208 | detque tuus maesti signa doloris amor, |
| 209 | nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum |
| |
| 210 | Hectora Thessalico vidit ab axe rapi. |
| 211 | quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum, |
| 212 | affectum quem te mentis habere velim. |
| 213 | tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris: |
| 214 | non es? at amisso coniuge digna fores. |
| |
| 215 | tu vero tua damna dole, mitissima coniunx, |
| 216 | tempus et a nostris exige triste malis, |
| 217 | fleque meos casus: est quaedam flere voluptas; |
| 218 | expletur lacrimis egeriturque dolor. |
| 219 | atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset |
| |
| 220 | mors mea, morte fores sola relicta mea! |
| 221 | spiritus hic per te patrias exisset in auras, |
| 222 | sparsissent lacrimae pectora nostra piae, |
| 223 | supremoque die notum spectantia caelum |
| 224 | texissent digiti lumina nostra tui, |
| |
| 225 | et cinis in tumulo positus iacuisset avito, |
| 226 | tactaque nascenti corpus haberet humus; |
| 227 | denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem: |
| 228 | nunc mea supplicio vita pudenda suo est. |
| 229 | me miserum, si tu, cum diceris exulis uxor, |
| |
| 230 | avertis vultus et subit ora rubor! |
| 231 | me miserum, si turpe putas mihi nupta videri! |
| 232 | me miserum, si te iam pudet esse meam! |
| 233 | tempus ubi est illud, quo te iactare solebas |
| 234 | coniuge, nec nomen dissimulare viri? |
| |
| 235 | tempus ubi est, quo te - nisi non vis illa referri - |
| 236 | et dici, memini, iuvit et esse meam? |
| 237 | utque probae dignum est, omni tibi dote placebam: |
| 238 | addebat veris multa faventis amor. |
| 239 | nec, quem praeferres - ita res tibi magna videbar - |
| |
| 240 | quemque tuum malles esse, vir alter erat. |
| 241 | nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta, tuusque |
| 242 | non debet dolor hinc, debet abesse pudor. |
| 243 | cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu, |
| 244 | num legis Evadnen erubuisse viro? |
| |
| 245 | nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes, |
| 246 | ipse suis Phaethon infitiandus erat. |
| 247 | nec Semele Cadmo facta est aliena parenti, |
| 248 | quod precibus periit ambitiosa suis. |
| 249 | nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus, |
| |
| 250 | purpureus molli fiat in ore pudor. |
| 251 | sed magis in curam nostri consurge tuendi, |
| 252 | exemplumque mihi coniugis esto bonae, |
| 253 | materiamque tuis tristem virtutibus imple: |
| 254 | ardua per praeceps gloria vadit iter. |
| |
| 255 | Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset? |
| 256 | publica virtuti per mala facta via est. |
| 257 | ars tua, Tiphy, vacet, si non sit in aequore fluctus: |
| 258 | si valeant homines, ars tua, Phoebe, vacet. |
| 259 | quae latet inque bonis cessat non cognita rebus, |
| |
| 260 | apparet virtus arguiturque malis. |
| 261 | dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque |
| 262 | conspicuum pietas qua tua tollat, habet. |
| 263 | utere temporibus, quorum nunc munere facta est |
| 264 | et patet in laudes area magna tuas. |
| |
| 265 | O qui, nominibus cum sis generosus avorum, |
| 266 | exsuperas morum nobilitate genus, |
| 267 | cuius inest animo patrii candoris imago, |
| 268 | non careat numeris candor ut iste suis, |
| 269 | cuius in ingenio est patriae facundia linguae, |
| |
| 270 | qua prior in Latio non fuit ulla foro: |
| 271 | quod minime volui, positis pro nomine signis |
| 272 | dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis. |
| 273 | nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt; |
| 274 | si, quod es, appares, culpa soluta mea est. |
| |
| 275 | nec tamen officium nostro tibi carmine factum |
| 276 | principe tam iusto posse nocere puto. |
| 277 | ipse pater patriae - quid enim est civilius illo? - |
| 278 | sustinet in nostro carmine saepe legi; |
| 279 | nec prohibere potest, quia res est publica Caesar, |
| |
| 280 | et de communi pars quoque nostra bono est. |
| 281 | Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum, |
| 282 | seque celebrari quolibet ore sinit. |
| 283 | causa tua exemplo superorum tuta deorum est, |
| 284 | quorum hic aspicitur, creditur ille deus. |
| |
| 285 | ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo: |
| 286 | non fuit arbitrii littera nostra tui. |
| 287 | nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra, |
| 288 | incolumis cum quo saepe locutus eram. |
| 289 | quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus, |
| |
| 290 | invidiam, siqua est, auctor habere potest. |
| 291 | nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis - |
| 292 | hoc certe noli dissimulare - pater, |
| 293 | ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat |
| 294 | plus etiam quam me iudice dignus eram; |
| |
| 295 | deque meis illo referebat versibus ore, |
| 296 | in quo pars magnae nobilitatis erat. |
| 297 | non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit, |
| 298 | sed prius auctori sunt data verba tuo. |
| 299 | nec data sunt, mihi crede, tamen, sed in omnibus actis, |
| |
| 300 | ultima si demas, vita tuenda mea est. |
| 301 | hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis, |
| 302 | si tanti series sit tibi nota mali. |
| 303 | aut timor aut error nobis, prius obfuit error. |
| 304 | ah! sine me fati non meminisse mei; |
| |
| 305 | neve retractando nondum coeuntia rumpam |
| 306 | vulnera: vix illis proderit ipsa quies. |
| 307 | ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne |
| 308 | peccato facinus consiliumque meo; |
| 309 | idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum, |
| |
| 310 | nec mihi detractas possidet alter opes. |
| 311 | forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim, |
| 312 | tempore cum fuerit lenior ira, fugam. |
| 313 | nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non |
| 314 | nostra verecundo vota pudore carent. |
| |
| 315 | mitius exilium pauloque propinquius opto, |
| 316 | quique sit a saevo longius hoste locus. |
| 317 | quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo |
| 318 | hoc peteret pro me, forsitan ille daret. |
| 319 | frigida me cohibent Euxini litora Ponti: |
| |
| 320 | dictus ab antiquis Axenus ille fuit. |
| 321 | nam neque iactantur moderatis aequora ventis, |
| 322 | nec placidos portus hospita navis adit. |
| 323 | sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt; |
| 324 | nec minus infida terra timetur aqua. |
| |
| 325 | illi, quos audis hominum gaudere cruore, |
| 326 | paene sub eiusdem sideris axe iacent, |
| 327 | nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira |
| 328 | caede pharetratae spargitur ara deae. |
| 329 | haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis |
| |
| 330 | nec cupienda bonis regna Thoantis erant. |
| 331 | hic pro supposita virgo Pelopeia cerva |
| 332 | sacra deae coluit qualiacumque suae. |
| 333 | quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes |
| 334 | exactus Furiis venerat ipse suis, |
| |
| 335 | et comes exemplum veri Phoceus amoris, |
| 336 | qui duo corporibus, mentibus unus erant, |
| 337 | protinus evincti tristem ducuntur ad aram, |
| 338 | quae stabat geminas ante cruenta fores. |
| 339 | nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum; |
| |
| 340 | alter ob alterius funera maestus erat. |
| 341 | et iam constiterat stricto mucrone sacerdos, |
| 342 | cinxerat et Graias barbara vitta comas, |
| 343 | cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi |
| 344 | pro nece complexus Iphigenia dedit. |
| |
| 345 | laeta deae signum crudelia sacra perosae |
| 346 | transtulit ex illis in meliora locis. |
| 347 | haec igitur regio, magni paene ultima mundi, |
| 348 | quam fugere homines dique, propinqua mihi est; |
| 349 | aque mea terra prope sunt funebria sacra, |
| |
| 350 | si modo Nasoni barbara terra sua est. |
| 351 | o utinam venti, quibus est ablatus Orestes, |
| 352 | placato referant et mea vela deo! |
| 353 | O mihi dilectos inter pars prima sodales, |
| 354 | unica fortunis ara reperta meis, |
| |
| 355 | cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit, |
| 356 | ut vigil infusa Pallade flamma solet; |
| 357 | qui veritus non es portus aperire fideles |
| 358 | fulmine percussae confugiumque rati; |
| 359 | cuius eram censu non me sensurus egentem, |
| |
| 360 | si Caesar patrias eripuisset opes: |
| 361 | temporis oblitum dum me rapit impetus huius, |
| 362 | excidit heu nomen quam mihi paene tuum! |
| 363 | tu tamen agnoscis, tactusque cupidine laudis |
| 364 | 'ille ego sum' cuperes dicere posse palam. |
| |
| 365 | certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem, |
| 366 | et raram famae conciliare fidem. |
| 367 | ne noceam grato vereor tibi carmine, neve |
| 368 | intempestivus nominis obstet honor. |
| 369 | quod licet et tutum est, intra tua pectora gaude |
| |
| 370 | meque tui memorem teque fuisse pium, |
| 371 | utque facis, remis ad opem luctare ferendam, |
| 372 | dum veniat placido mollior aura deo; |
| 373 | et tutare caput nulli servabile, si non |
| 374 | qui mersit Stygia sublevet illud aqua; |
| |
| 375 | teque, quod est rarum, praesta constanter ad omne |
| 376 | indeclinatae munus amicitiae. |
| 377 | sic tua processus habeat fortuna perennes, |
| 378 | sic ope non egeas ipse iuvesque tuos; |
| 379 | sic aequet tua nupta virum probitate perenni, |
| |
| 380 | incidat et vestro rara querela toro; |
| 381 | diligat et semper socius te sanguinis illo, |
| 382 | quo pius affectu Castora frater amat; |
| 383 | sic iuvenis similisque tibi sit natus, et illum |
| 384 | moribus agnoscat quilibet esse tuum; |
| |
| 385 | sic faciat socerum taeda te nata iugali, |
| 386 | nec tardum iuveni det tibi nomen avi. |
| 387 | Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri, |
| 388 | praebet et incurvo colla premenda iugo; |
| 389 | tempore paret equus lentis animosus habenis, |
| |
| 390 | et placido duros accipit ore lupos; |
| 391 | tempore Poenorum compescitur ira leonum, |
| 392 | nec feritas animo, quae fuit ante, manet; |
| 393 | quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri |
| 394 | belua, servitium tempore victa subit. |
| |
| 395 | tempus ut extensis tumeat facit uva racemis, |
| 396 | vixque merum capiant grana quod intus habent; |
| 397 | tempus et in canas semen producit aristas, |
| 398 | et ne sint tristi poma sapore cavet. |
| 399 | hoc tenuat dentem terras renovantis aratri, |
| |
| 400 | hoc rigidas silices, hoc adamanta terit; |
| 401 | hoc etiam saevas paulatim mitigat iras, |
| 402 | hoc minuit luctus maestaque corda levat. |
| 403 | cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas |
| 404 | praeterquam curas attenuare meas. |
| |
| 405 | ut patria careo, bis frugibus area trita est, |
| 406 | dissiluit nudo pressa bis uva pede. |
| 407 | nec quaesita tamen spatio patientia longo est, |
| 408 | mensque mali sensum nostra recentis habet. |
| 409 | scilicet et veteres fugiunt iuga saeva iuvenci, |
| |
| 410 | et domitus freno saepe repugnat equus. |
| 411 | tristior est etiam praesens aerumna priore: |
| 412 | ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est. |
| 413 | nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt; |
| 414 | nunc magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant. |
| |
| 415 | est quoque non nihilum vires afferre recentes, |
| 416 | nec praeconsumptum temporis esse malis. |
| 417 | fortior in fulva novus est luctator harena, |
| 418 | quam cui sunt tarda brachia fessa mora. |
| 419 | integer est melior nitidis gladiator in armis, |
| |
| 420 | quam cui tela suo sanguine tincta rubent. |
| 421 | fert bene praecipites navis modo facta procellas: |
| 422 | quamlibet exiguo solvitur imbre vetus. |
| 423 | nos quoque vix ferimus (tulimus patientius ante) |
| 424 | quae mala sunt longa multiplicata die. |
| |
| 425 | credite, deficio, nostrisque, a corpore quantum |
| 426 | auguror, accedent tempora parva malis. |
| 427 | nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat: |
| 428 | vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem. |
| 429 | corpore sed mens est aegro magis aegra, malique |
| |
| 430 | in circumspectu stat sine fine sui. |
| 431 | Urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, |
| 432 | et, qua nulla mihi carior, uxor abest. |
| 433 | vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum: |
| 434 | sic me quae video non videoque movent. |
| |
| 435 | una tamen spes est quae me soletur in istis, |
| 436 | haec fore morte mea non diuturna mala. |
| 437 | Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae, |
| 438 | bisque suum tacto Pisce peregit iter. |
| 439 | tempore tam longo cur non tua dextera versus |
| |
| 440 | quamlibet in paucos officiosa fuit? |
| 441 | cur tua cessavit pietas scribentibus illis, |
| 442 | exiguus nobis cum quibus usus erat? |
| 443 | cur, quotiens alicui chartae sua vincula dempsi, |
| 444 | illam speravi nomen habere tuum? |
| |
| 445 | di faciant ut saepe tua sit epistula dextra |
| 446 | scripta, sed e multis reddita nulla mihi. |
| 447 | quod precor, esse liquet: credam prius ora Medusae |
| 448 | Gorgonis anguineis cincta fuisse comis, |
| 449 | esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram, |
| |
| 450 | a truce quae flammis separet angue leam, |
| 451 | quadrupedesque hominis cum pectore pectora iunctos, |
| 452 | tergeminumque virum tergeminumque canem, |
| 453 | Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantas, |
| 454 | centimanumque Gyen semibovemque virum. |
| |
| 455 | haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam |
| 456 | mutatum curam deposuisse mei. |
| 457 | innumeri montes inter me teque viaeque |
| 458 | fluminaque et campi nec freta pauca iacent: |
| 459 | mille potest causis, a te quae littera saepe |
| |
| 460 | missa sit, in nostras rara venire manus; |
| 461 | mille tamen causas scribendo vince frequenter, |
| 462 | excusem ne te semper, amice, mihi. |
| 463 | Iam mea cycneas imitantur tempora plumas, |
| 464 | inficit et nigras alba senecta comas. |
| |
| 465 | iam subeunt anni fragiles et inertior aetas, |
| 466 | iamque parum firmo me mihi ferre grave est. |
| 467 | nunc erat, ut posito deberem fine laborum |
| 468 | vivere cor nullo sollicitante metu, |
| 469 | quaeque meae semper placuerunt otia menti |
| |
| 470 | carpere et in studiis molliter esse meis, |
| 471 | et parvam celebrare domum veteresque Penates |
| 472 | et quae nunc domino rura paterna carent, |
| 473 | inque sinu dominae carisque sodalibus inque |
| 474 | securus patria consenuisse mea. |
| |
| 475 | haec mea sic quondam peragi speraverat aetas; |
| 476 | hos ego sic annos ponere dignus eram. |
| 477 | non ita dis visum est, qui me terraque marique |
| 478 | actum Sarmaticis exposuere locis. |
| 479 | in cava ducuntur quassae navalia puppes, |
| |
| 480 | ne temere in mediis dissolvantur aquis. |
| 481 | ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus |
| 482 | languidus in pratis gramina carpit equus. |
| 483 | miles ubi emeritis non est satis utilis annis, |
| 484 | ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares. |
| |
| 485 | sic igitur, tarda vires minuente senecta, |
| 486 | me quoque donari iam rude tempus erat; |
| 487 | tempus erat nec me peregrinum ducere caelum, |
| 488 | nec siccam Getico fonte levare sitim, |
| 489 | sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos, |
| |
| 490 | nunc hominum visu rursus et Urbe frui. |
| 491 | sic animo quondam non divinante futura |
| 492 | optabam placide vivere posse senex. |
| 493 | fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima |
| 494 | mollia praebuerint, posteriora gravant. |
| |
| 495 | iamque decem lustris omni sine labe peractis, |
| 496 | parte premor vitae deteriore meae; |
| 497 | nec procul a metis, quas paene tenere videbar, |
| 498 | curriculo gravis est facta ruina meo. |
| 499 | ergo illum demens in me saevire coegi, |
| |
| 500 | mitius inmensus quo nihil orbis habet, |
| 501 | ipsaque delictis victa est clementia nostris, |
| 502 | nec tamen errori vita negata meo est, |
| 503 | vita procul patria peragenda sub axe Boreo, |
| 504 | qua maris Euxini terra sinistra iacet? |
| |
| 505 | hoc mihi si Delphi Dodonaque diceret ipsa, |
| 506 | esse videretur vanus uterque locus. |
| 507 | nil adeo validum est, adamas licet alliget illud, |
| 508 | ut maneat rapido firmius igne Iovis; |
| 509 | nil ita sublime est supraque pericula tendit |
| |
| 510 | non sit ut inferius suppositumque deo. |
| 511 | nam quamquam vitio pars est contracta malorum, |
| 512 | plus tamen exitii numinis ira dedit. |
| 513 | at vos admoniti nostris quoque casibus este, |
| 514 | aequantem superos emeruisse virum. |
| |
| 515 | Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo, |
| 516 | et tua Lethaeis acta dabuntur aquis, |
| 517 | nostraque vincetur lacrimis sententia seris, |
| 518 | fac modo te pateat paenituisse tui; |
| 519 | fac modo te damnes cupiasque eradere vitae |
| |
| 520 | tempora, si possis, Tisiphonaea tuae. |
| 521 | sin minus, et flagrant odio tua pectora nostri, |
| 522 | induet infelix arma coacta dolor. |
| 523 | sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem, |
| 524 | nostra suas isto porriget ira manus. |
| |
| 525 | omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit, |
| 526 | et sola est patria poena carere mea. |
| 527 | et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo: |
| 528 | saepe Iovis telo quercus adusta viret. |
| 529 | denique vindictae si sit mihi nulla facultas, |
| |
| 530 | Pierides vires et sua tela dabunt. |
| 531 | quod Scythicis habitem longe summotus in oris, |
| 532 | siccaque sint oculis proxima signa meis, |
| 533 | nostra per inmensas ibunt praeconia gentes, |
| 534 | quodque querar notum qua patet orbis erit. |
| |
| 535 | ibit ad occasum quicquid dicemus ob ortu, |
| 536 | testis et Hesperiae vocis Eous erit. |
| 537 | trans ego tellurem, trans altas audiar undas, |
| 538 | et gemitus vox est magna futura mei; |
| 539 | nec tua te sontem tantummodo saecula norint, |
| |
| 540 | perpetuae crimen posteritatis eris. |
| 541 | iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi, |
| 542 | nec mihi sumendi causa sit ulla velim. |
| 543 | Circus adhuc cessat; spargit iam torvus harenam |
| 544 | taurus et infesto iam pede pulsat humum. |
| |
| 545 | hoc quoque, quam volui, plus est: cane, Musa, recessus, |
| 546 | dum licet huic nomen dissimulare suum. |
| 547 | Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum, |
| 548 | quem legis, ut noris, accipe posteritas. |
| 549 | Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis, |
| |
| 550 | milia qui novies distat ab Urbe decem. |
| 551 | editus hic ego sum nec non ut tempora noris, |
| 552 | cum cecidit fato consul uterque pari. |
| 553 | si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres, |
| 554 | non modo fortunae munere factus eques. |
| |
| 555 | nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus, |
| 556 | qui tribus ante quater mensibus ortus erat. |
| 557 | Lucifer amborum natalibus affuit idem: |
| 558 | una celebrata est per duo liba dies; |
| 559 | haec est armiferae festis de quinque Minervae, |
| |
| 560 | quae fieri pugna prima cruenta solet. |
| 561 | protinus excolimur teneri, curaque parentis |
| 562 | imus ad insignes Urbis ab arte viros. |
| 563 | frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo, |
| 564 | fortia verbosi natus ad arma fori; |
| |
| 565 | at mihi iam puero caelestia sacra placebant, |
| 566 | inque suum furtim Musa trahebat opus. |
| 567 | saepe pater dixit 'studium quid inutile temptas? |
| 568 | Maeonides nullas ipse reliquit opes.' |
| 569 | motus eram dictis, totoque Helicone relicto |
| |
| 570 | scribere temptabam verba soluta modis. |
| 571 | sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos, |
| 572 | et quod temptabam scribere versus erat. |
| 573 | interea tacito passu labentibus annis |
| 574 | liberior fratri sumpta mihique toga est, |
| |
| 575 | induiturque umeris cum lato purpura clavo, |
| 576 | et studium nobis, quod fuit ante, manet. |
| 577 | iamque decem vitae frater geminaverat annos, |
| 578 | cum perit, et coepi parte carere mei. |
| 579 | cepimus et tenerae primos aetatis honores, |
| |
| 580 | eque viris quondam pars tribus una fui. |
| 581 | curia restabat: clavi mensura coacta est; |
| 582 | maius erat nostris viribus illud onus. |
| 583 | nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori, |
| 584 | sollicitaeque fugax ambitionis eram, |
| |
| 585 | et petere Aoniae suadebant tuta sorores |
| 586 | otia, iudicio semper amata meo. |
| 587 | temporis illius colui fovique poetas, |
| 588 | quotque aderant vates, rebar adesse deos. |
| 589 | saepe suas volucres legit mihi grandior aevo, |
| |
| 590 | quaeque necet serpens, quae iuvet herba, Macer. |
| 591 | saepe suos solitus recitare Propertius ignes |
| 592 | iure sodalicii, quo mihi iunctus erat. |
| 593 | Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis |
| 594 | dulcia convictus membra fuere mei. |
| |
| 595 | et tenuit nostras numerosus Horatius aures, |
| 596 | dum ferit Ausonia carmina culta lyra. |
| 597 | Vergilium vidi tantum, nec avara Tibullo |
| 598 | tempus amicitiae fata dedere meae. |
| 599 | successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; |
| |
| 600 | quartus ab his serie temporis ipse fui. |
| 601 | utque ego maiores, sic me coluere minores, |
| 602 | notaque non tarde facta Thalia mea est. |
| 603 | carmina cum primum populo iuvenilia legi, |
| 604 | barba resecta mihi bisve semelve fuit. |
| |
| 605 | moverat ingenium totam cantata per Urbem |
| 606 | nomine non vero dicta Corinna mihi. |
| 607 | multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi, |
| 608 | emendaturis ignibus ipse dedi. |
| 609 | tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi |
| |
| 610 | iratus studio carminibusque meis. |
| 611 | molle Cupidineis nec inexpugnabile telis |
| 612 | cor mihi, quodque levis causa moveret, erat. |
| 613 | cum tamen hic essem minimoque accenderer igni, |
| 614 | nomine sub nostro fabula nulla fuit. |
| |
| 615 | paene mihi puero nec digna nec utilis uxor |
| 616 | est data, quae tempus perbreve nupta fuit. |
| 617 | illi successit, quamvis sine crimine coniunx, |
| 618 | non tamen in nostro firma futura toro. |
| 619 | ultima, quae mecum seros permansit in annos, |
| |
| 620 | sustinuit coniunx exulis esse viri. |
| 621 | filia me mea bis prima fecunda iuventa, |
| 622 | sed non ex uno coniuge, fecit avum. |
| 623 | et iam complerat genitor sua fata novemque |
| 624 | addiderat lustris altera lustra novem. |
| |
| 625 | non aliter flevi, quam me fleturus adempto |
| 626 | ille fuit; matri proxima iusta tuli. |
| 627 | felices ambo tempestiveque sepulti, |
| 628 | ante diem poenae quod periere meae! |
| 629 | me quoque felicem, quod non viventibus illis |
| |
| 630 | sum miser, et de me quod doluere nihil! |
| 631 | si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat, |
| 632 | et gracilis structos effugit umbra rogos, |
| 633 | fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae, |
| 634 | et sunt in Stygio crimina nostra foro, |
| |
| 635 | scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est) |
| 636 | errorem iussae, non scelus, esse fugae. |
| 637 | manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor, |
| 638 | pectora, qui vitae quaeritis acta meae. |
| 639 | iam mihi canities pulsis melioribus annis |
| |
| 640 | venerat, antiquas miscueratque comas, |
| 641 | postque meos ortus Pisaea vinctus oliva |
| 642 | abstulerat deciens praemia victor equus, |
| 643 | cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas |
| 644 | quaerere me laesi principis ira iubet. |
| |
| 645 | causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae |
| 646 | indicio non est testificanda meo. |
| 647 | quid referam comitumque nefas famulosque nocentes? |
| 648 | ipsa multa tuli non leviora fuga. |
| 649 | indignata malis mens est succumbere seque |
| |
| 650 | praestitit invictam viribus usa suis; |
| 651 | oblitusque mei ductaeque per otia vitae |
| 652 | insolita cepi temporis arma manu; |
| 653 | totque tuli terra casus pelagoque quot inter |
| 654 | occultum stellae conspicuumque polum. |
| |
| 655 | tacta mihi tandem longis erroribus acto |
| 656 | iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis. |
| 657 | hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, |
| 658 | tristia, quo possum, carmine fata levo. |
| 659 | quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures, |
| |
| 660 | sic tamen absumo decipioque diem. |
| 661 | ergo quod vivo durisque laboribus obsto, |
| 662 | nec me sollicitae taedia lucis habent, |
| 663 | gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes, |
| 664 | tu curae requies, tu medicina venis. |
| |
| 665 | tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro, |
| 666 | in medioque mihi das Helicone locum; |
| 667 | tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti |
| 668 | nomen, ab exequiis quod dare fama solet. |
| 669 | nec, qui detrectat praesentia, Livor iniquo |
| |
| 670 | ullum de nostris dente momordit opus. |
| 671 | nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas, |
| 672 | non fuit ingenio fama maligna meo, |
| 673 | cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis |
| 674 | dicor et in toto plurimus orbe legor. |
| |
| 675 | si quid habent igitur vatum praesagia veri, |
| 676 | protinus ut moriar, non ero, terra, tuus. |
| 677 | sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam, |
| 678 | iure tibi grates, candide lector, ago. |