Ovidius, Tristia
Edition: unbekannt

Liber IV

1 Siqua meis fuerint, ut erunt, vitiosa libellis,
2 excusata suo tempore, lector, habe.
3 exul eram, requiesque mihi, non fama petita est,
4 mens intenta suis ne foret usque malis.
5 hoc est cur cantet vinctus quoque compede fossor,
6 indocili numero cum grave mollit opus.
7 cantat et innitens limosae pronus harenae,
8 adverso tardam qui trahit amne ratem;
9 quique refert pariter lentos ad pectora remos,
10 in numerum pulsa brachia iactat aqua.
11 fessus ubi incubuit baculo saxove resedit
12 pastor, harundineo carmine mulcet oves.
13 cantantis pariter, pariter data pensa trahentis,
14 fallitur ancillae decipiturque labor.
15 fertur et abducta Lyrneside tristis Achilles
16 Haemonia curas attenuasse lyra.
17 cum traheret silvas Orpheus et dura canendo
18 saxa, bis amissa coniuge maestus erat.
19 me quoque Musa levat Ponti loca iussa petentem:
20 sola comes nostrae perstitit illa fugae;
21 sola nec insidias, nec Sinti militis ensem,
22 nec mare nec ventos barbariamque timet.
23 scit quoque, cum perii, quis me deceperit error,
24 et culpam in facto, non scelus, esse meo,
25 scilicet hoc ipso nunc aequa, quod obfuit ante,
26 cum mecum iuncti criminis acta rea est.
27 non equidem vellem, quoniam nocitura fuerunt,
28 Pieridum sacris inposuisse manum.
29 sed nunc quid faciam? vis me tenet ipsa sacrorum,
30 et carmen demens carmine laesus amo.
31 sic nova Dulichio lotos gustata palato
32 illo, quo nocuit, grata sapore fuit.
33 sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis,
34 materiam culpae persequiturque suae.
35 nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli,
36 quodque mihi telum vulnera fecit, amo.
37 forsitan hoc studium possit furor esse videri,
38 sed quiddam furor hic utilitatis habet:
39 semper in obtutu mentem vetat esse malorum,
40 praesentis casus immemoremque facit.
41 utque suum Bacche non sentit saucia vulnus,
42 dum stupet Idaeis exululata iugis,
43 sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso,
44 altior humano spiritus ille malo est.
45 ille nec exilium, Scythici nec litora ponti,
46 ille nec iratos sentit habere deos.
47 utque soporiferae biberem si pocula Lethes,
48 temporis adversi sic mihi sensus abest.
49 iure deas igitur veneror mala nostra levantes,
50 sollicitae comites ex Helicone fugae,
51 et partim pelago, partim vestigia terra
52 vel rate dignatas vel pede nostra sequi.
53 sint, precor, hae saltem faciles mihi! namque deorum
54 cetera cum magno Caesare turba facit,
55 meque tot adversis cumulant, quot litus harenas,
56 quotque fretum pisces, ovaque piscis habet.
57 vere prius flores, aestu numerabis aristas,
58 poma per autumnum frigoribusque nives,
59 quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,
60 dum miser Euxini litora laeva peto.
61 nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est:
62 huc quoque sunt nostras fata secuta vias;
63 hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
64 stamina de nigro vellere facta mihi.
65 utque neque insidias capitisque pericula narrem,
66 vera quidem, veri sed graviora fide,
67 vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque
68 illum, qui populi semper in ore fuit!
69 quam miserum est, porta vitam muroque tueri,
70 vixque sui tutum viribus esse loci!
71 aspera militiae iuvenis certamina fugi,
72 nec nisi lusura movimus arma manu;
73 nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
74 canitiem galeae subicioque meam.
75 nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,
76 induimus trepida protinus arma manu.
77 hostis habens arcus imbutaque tela venenis,
78 saevus anhelanti moenia lustrat equo;
79 utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
80 per sata, per silvas fertque trahitque lupus,
81 sic, siquem nondum portarum saepe receptum
82 barbarus in campis repperit hostis, habet:
83 aut sequitur captus coniectaque vincula collo
84 accipit, aut telo virus habente perit.
85 hic ego sollicitae iaceo novus incola sedis:
86 heu nimium fati tempora longa mei!
87 et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
88 sustinet in tantis hospita Musa malis.
89 sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui
90 auribus accipiat verba Latina suis.
91 ipse mihi - quid enim faciam? - scriboque legoque,
92 tutaque iudicio littera nostra meo est.
93 saepe tamen dixi 'cui nunc haec cura laborat?
94 an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?'
95 saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae,
96 umidaque est fletu littera facta meo,
97 corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,
98 inque sinum maestae labitur imber aquae.
99 cum, vice mutata, qui sim fuerimque, recordor
100 et, tulerit quo me casus et unde, subit,
101 saepe manus demens, studiis irata sibique,
102 misit in arsuros carmina nostra rogos.
103 atque ita, de multis quoniam non multa supersunt,
104 cum venia facito, quisquis es, ista legas.
105 tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen,
106 interdicta mihi, consule, Roma, boni.
107 Iam fera Caesaribus Germania, totus ut orbis,
108 victa potest flexo succubuisse genu,
109 altaque velentur fortasse Palatia sertis,
110 turaque in igne sonent inficiantque diem,
111 candidaque adducta collum percussa securi
112 victima purpureo sanguine pulset humum,
113 donaque amicorum templis promissa deorum
114 reddere victores Caesar uterque parent;
115 et qui Caesareo iuvenes sub nomine crescunt,
116 perpetuo terras ut domus illa regat,
117 cumque bonis nuribus pro sospite Livia nato
118 munera det meritis, saepe datura, deis;
119 et pariter matres et quae sine crimine castos
120 perpetua servant virginitate focos;
121 plebs pia cumque pia laetetur plebe senatus,
122 parvaque cuius eram pars ego nuper, eques.
123 nos procul expulsos communia gaudia fallunt,
124 famaque tam longe non nisi parva venit.
125 ergo omnis populus poterit spectare triumphos,
126 cumque ducum titulis oppida capta leget,
127 vinclaque captiva reges cervice gerentes
128 ante coronatos ire videbit equos,
129 et cernet vultus aliis pro tempore versos,
130 terribiles aliis inmemoresque sui.
131 quorum pars causas et res et nomina quaeret,
132 pars referet, quamvis noverit illa parum:
133 'hic, qui Sidonio fulget sublimis in ostro,
134 dux fuerat belli, proximus ille duci.
135 hic, qui nunc in humo lumen miserabile fixit,
136 non isto vultu, cum tulit arma, fuit.
137 ille ferox et adhuc oculis hostilibus ardens
138 hortator pugnae consiliumque fuit.
139 perfidus hic nostros inclusit fraude locorum,
140 squalida promissis qui tegit ora comis.
141 illo, qui sequitur, dicunt mactata ministro
142 saepe recusanti corpora capta deo.
143 hic lacus, hi montes, haec tot castella, tot amnes
144 plena ferae caedis, plena cruoris erant.
145 Drusus in his meruit quondam cognomina terris,
146 quae bona progenies, digna parente, tulit.
147 cornibus hic fractis viridi male tectus ab ulva
148 decolor ipse suo sanguine Rhenus erat.
149 crinibus en etiam fertur Germania passis,
150 et ducis invicti sub pede maesta sedet,
151 collaque Romanae praebens animosa securi
152 vincula fert illa, qua tulit arma, manu.'
153 hos super in curru, Caesar, victore veheris
154 purpureus populi rite per ora tui,
155 quaque ibis, manibus circumplaudere tuorum,
156 undique iactato flore tegente vias.
157 tempora Phoebea lauro cingetur 'io' que
158 miles 'io' magna voce 'triumphe' canet.
159 ipse sono plausuque simul fremituque calentes
160 quadriiugos cernes saepe resistere equos.
161 inde petes arcem, delubra faventia votis,
162 et dabitur merito laurea vota Iovi.
163 haec ego summotus, qua possum, mente videbo:
164 erepti nobis ius habet illa loci;
165 illa per inmensas spatiatur libera terras,
166 in caelum celeri pervenit illa fuga;
167 illa meos oculos mediam deducit in Urbem,
168 immunes tanti nec sinit esse boni;
169 invenietque animus, qua currus spectet eburnos;
170 sic certe in patria per breve tempus ero.
171 vera tamen capiet populus spectacula felix,
172 laetaque erit praesens cum duce turba suo.
173 at mihi fingendo tantum longeque remotis
174 auribus hic fructus percipiendus erit,
175 aque procul Latio diversum missus in orbem
176 qui narret cupido, vix erit, ista mihi.
177 is quoque iam serum referet veteremque triumphum:
178 quo tamen audiero tempore, laetus ero.
179 illa dies veniet, mea qua lugubria ponam,
180 causaque privata publica maior erit.
181 Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,
182 altera Sidonias, utraque sicca, rates,
183 omnia cum summo positae videatis in axe,
184 et maris occiduas non subeatis aquas,
185 aetheriamque suis cingens amplexibus arcem
186 vester ab intacta circulus extet humo,
187 aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam
188 dicitur Iliades transiluisse Remus,
189 inque meam nitidos dominam convertite vultus,
190 sitque memor nostri necne, referte mihi.
191 ei mihi, cur nimium quae sunt manifesta, requiro?
192 cur iacet ambiguo spes mea mixta metu?
193 crede quod est et vis, ac desine tuta vereri,
194 deque fide certa sit tibi certa fides,
195 quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae,
196 non mentitura tu tibi voce refer,
197 esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est,
198 quodque potest, secum nomen habere tuum.
199 vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,
200 teque remota procul si modo vivit, amat.
201 ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori,
202 lenis ab admonito pectore somnus abit?
203 tunc subeunt curae, dum te lectus locusque
204 tangit et oblitam non sinit esse mei,
205 et veniunt aestus, et nox inmensa videtur,
206 fessaque iactati corporis ossa dolent?
207 non equidem dubito, quin haec et cetera fiant,
208 detque tuus maesti signa doloris amor,
209 nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum
210 Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.
211 quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum,
212 affectum quem te mentis habere velim.
213 tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris:
214 non es? at amisso coniuge digna fores.
215 tu vero tua damna dole, mitissima coniunx,
216 tempus et a nostris exige triste malis,
217 fleque meos casus: est quaedam flere voluptas;
218 expletur lacrimis egeriturque dolor.
219 atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset
220 mors mea, morte fores sola relicta mea!
221 spiritus hic per te patrias exisset in auras,
222 sparsissent lacrimae pectora nostra piae,
223 supremoque die notum spectantia caelum
224 texissent digiti lumina nostra tui,
225 et cinis in tumulo positus iacuisset avito,
226 tactaque nascenti corpus haberet humus;
227 denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem:
228 nunc mea supplicio vita pudenda suo est.
229 me miserum, si tu, cum diceris exulis uxor,
230 avertis vultus et subit ora rubor!
231 me miserum, si turpe putas mihi nupta videri!
232 me miserum, si te iam pudet esse meam!
233 tempus ubi est illud, quo te iactare solebas
234 coniuge, nec nomen dissimulare viri?
235 tempus ubi est, quo te - nisi non vis illa referri -
236 et dici, memini, iuvit et esse meam?
237 utque probae dignum est, omni tibi dote placebam:
238 addebat veris multa faventis amor.
239 nec, quem praeferres - ita res tibi magna videbar -
240 quemque tuum malles esse, vir alter erat.
241 nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta, tuusque
242 non debet dolor hinc, debet abesse pudor.
243 cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,
244 num legis Evadnen erubuisse viro?
245 nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes,
246 ipse suis Phaethon infitiandus erat.
247 nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,
248 quod precibus periit ambitiosa suis.
249 nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus,
250 purpureus molli fiat in ore pudor.
251 sed magis in curam nostri consurge tuendi,
252 exemplumque mihi coniugis esto bonae,
253 materiamque tuis tristem virtutibus imple:
254 ardua per praeceps gloria vadit iter.
255 Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset?
256 publica virtuti per mala facta via est.
257 ars tua, Tiphy, vacet, si non sit in aequore fluctus:
258 si valeant homines, ars tua, Phoebe, vacet.
259 quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,
260 apparet virtus arguiturque malis.
261 dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque
262 conspicuum pietas qua tua tollat, habet.
263 utere temporibus, quorum nunc munere facta est
264 et patet in laudes area magna tuas.
265 O qui, nominibus cum sis generosus avorum,
266 exsuperas morum nobilitate genus,
267 cuius inest animo patrii candoris imago,
268 non careat numeris candor ut iste suis,
269 cuius in ingenio est patriae facundia linguae,
270 qua prior in Latio non fuit ulla foro:
271 quod minime volui, positis pro nomine signis
272 dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis.
273 nil ego peccavi; tua te bona cognita produnt;
274 si, quod es, appares, culpa soluta mea est.
275 nec tamen officium nostro tibi carmine factum
276 principe tam iusto posse nocere puto.
277 ipse pater patriae - quid enim est civilius illo? -
278 sustinet in nostro carmine saepe legi;
279 nec prohibere potest, quia res est publica Caesar,
280 et de communi pars quoque nostra bono est.
281 Iuppiter ingeniis praebet sua numina vatum,
282 seque celebrari quolibet ore sinit.
283 causa tua exemplo superorum tuta deorum est,
284 quorum hic aspicitur, creditur ille deus.
285 ut non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo:
286 non fuit arbitrii littera nostra tui.
287 nec nova, quod tecum loquor, est iniuria nostra,
288 incolumis cum quo saepe locutus eram.
289 quo vereare minus ne sim tibi crimen amicus,
290 invidiam, siqua est, auctor habere potest.
291 nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis -
292 hoc certe noli dissimulare - pater,
293 ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat
294 plus etiam quam me iudice dignus eram;
295 deque meis illo referebat versibus ore,
296 in quo pars magnae nobilitatis erat.
297 non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit,
298 sed prius auctori sunt data verba tuo.
299 nec data sunt, mihi crede, tamen, sed in omnibus actis,
300 ultima si demas, vita tuenda mea est.
301 hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis,
302 si tanti series sit tibi nota mali.
303 aut timor aut error nobis, prius obfuit error.
304 ah! sine me fati non meminisse mei;
305 neve retractando nondum coeuntia rumpam
306 vulnera: vix illis proderit ipsa quies.
307 ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne
308 peccato facinus consiliumque meo;
309 idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum,
310 nec mihi detractas possidet alter opes.
311 forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim,
312 tempore cum fuerit lenior ira, fugam.
313 nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non
314 nostra verecundo vota pudore carent.
315 mitius exilium pauloque propinquius opto,
316 quique sit a saevo longius hoste locus.
317 quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo
318 hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
319 frigida me cohibent Euxini litora Ponti:
320 dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
321 nam neque iactantur moderatis aequora ventis,
322 nec placidos portus hospita navis adit.
323 sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
324 nec minus infida terra timetur aqua.
325 illi, quos audis hominum gaudere cruore,
326 paene sub eiusdem sideris axe iacent,
327 nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira
328 caede pharetratae spargitur ara deae.
329 haec prius, ut memorant, non invidiosa nefandis
330 nec cupienda bonis regna Thoantis erant.
331 hic pro supposita virgo Pelopeia cerva
332 sacra deae coluit qualiacumque suae.
333 quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes
334 exactus Furiis venerat ipse suis,
335 et comes exemplum veri Phoceus amoris,
336 qui duo corporibus, mentibus unus erant,
337 protinus evincti tristem ducuntur ad aram,
338 quae stabat geminas ante cruenta fores.
339 nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum;
340 alter ob alterius funera maestus erat.
341 et iam constiterat stricto mucrone sacerdos,
342 cinxerat et Graias barbara vitta comas,
343 cum vice sermonis fratrem cognovit, et illi
344 pro nece complexus Iphigenia dedit.
345 laeta deae signum crudelia sacra perosae
346 transtulit ex illis in meliora locis.
347 haec igitur regio, magni paene ultima mundi,
348 quam fugere homines dique, propinqua mihi est;
349 aque mea terra prope sunt funebria sacra,
350 si modo Nasoni barbara terra sua est.
351 o utinam venti, quibus est ablatus Orestes,
352 placato referant et mea vela deo!
353 O mihi dilectos inter pars prima sodales,
354 unica fortunis ara reperta meis,
355 cuius ab adloquiis anima haec moribunda revixit,
356 ut vigil infusa Pallade flamma solet;
357 qui veritus non es portus aperire fideles
358 fulmine percussae confugiumque rati;
359 cuius eram censu non me sensurus egentem,
360 si Caesar patrias eripuisset opes:
361 temporis oblitum dum me rapit impetus huius,
362 excidit heu nomen quam mihi paene tuum!
363 tu tamen agnoscis, tactusque cupidine laudis
364 'ille ego sum' cuperes dicere posse palam.
365 certe ego, si sineres, titulum tibi reddere vellem,
366 et raram famae conciliare fidem.
367 ne noceam grato vereor tibi carmine, neve
368 intempestivus nominis obstet honor.
369 quod licet et tutum est, intra tua pectora gaude
370 meque tui memorem teque fuisse pium,
371 utque facis, remis ad opem luctare ferendam,
372 dum veniat placido mollior aura deo;
373 et tutare caput nulli servabile, si non
374 qui mersit Stygia sublevet illud aqua;
375 teque, quod est rarum, praesta constanter ad omne
376 indeclinatae munus amicitiae.
377 sic tua processus habeat fortuna perennes,
378 sic ope non egeas ipse iuvesque tuos;
379 sic aequet tua nupta virum probitate perenni,
380 incidat et vestro rara querela toro;
381 diligat et semper socius te sanguinis illo,
382 quo pius affectu Castora frater amat;
383 sic iuvenis similisque tibi sit natus, et illum
384 moribus agnoscat quilibet esse tuum;
385 sic faciat socerum taeda te nata iugali,
386 nec tardum iuveni det tibi nomen avi.
387 Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,
388 praebet et incurvo colla premenda iugo;
389 tempore paret equus lentis animosus habenis,
390 et placido duros accipit ore lupos;
391 tempore Poenorum compescitur ira leonum,
392 nec feritas animo, quae fuit ante, manet;
393 quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri
394 belua, servitium tempore victa subit.
395 tempus ut extensis tumeat facit uva racemis,
396 vixque merum capiant grana quod intus habent;
397 tempus et in canas semen producit aristas,
398 et ne sint tristi poma sapore cavet.
399 hoc tenuat dentem terras renovantis aratri,
400 hoc rigidas silices, hoc adamanta terit;
401 hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,
402 hoc minuit luctus maestaque corda levat.
403 cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas
404 praeterquam curas attenuare meas.
405 ut patria careo, bis frugibus area trita est,
406 dissiluit nudo pressa bis uva pede.
407 nec quaesita tamen spatio patientia longo est,
408 mensque mali sensum nostra recentis habet.
409 scilicet et veteres fugiunt iuga saeva iuvenci,
410 et domitus freno saepe repugnat equus.
411 tristior est etiam praesens aerumna priore:
412 ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.
413 nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;
414 nunc magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.
415 est quoque non nihilum vires afferre recentes,
416 nec praeconsumptum temporis esse malis.
417 fortior in fulva novus est luctator harena,
418 quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
419 integer est melior nitidis gladiator in armis,
420 quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
421 fert bene praecipites navis modo facta procellas:
422 quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
423 nos quoque vix ferimus (tulimus patientius ante)
424 quae mala sunt longa multiplicata die.
425 credite, deficio, nostrisque, a corpore quantum
426 auguror, accedent tempora parva malis.
427 nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat:
428 vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem.
429 corpore sed mens est aegro magis aegra, malique
430 in circumspectu stat sine fine sui.
431 Urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales,
432 et, qua nulla mihi carior, uxor abest.
433 vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
434 sic me quae video non videoque movent.
435 una tamen spes est quae me soletur in istis,
436 haec fore morte mea non diuturna mala.
437 Bis me sol adiit gelidae post frigora brumae,
438 bisque suum tacto Pisce peregit iter.
439 tempore tam longo cur non tua dextera versus
440 quamlibet in paucos officiosa fuit?
441 cur tua cessavit pietas scribentibus illis,
442 exiguus nobis cum quibus usus erat?
443 cur, quotiens alicui chartae sua vincula dempsi,
444 illam speravi nomen habere tuum?
445 di faciant ut saepe tua sit epistula dextra
446 scripta, sed e multis reddita nulla mihi.
447 quod precor, esse liquet: credam prius ora Medusae
448 Gorgonis anguineis cincta fuisse comis,
449 esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram,
450 a truce quae flammis separet angue leam,
451 quadrupedesque hominis cum pectore pectora iunctos,
452 tergeminumque virum tergeminumque canem,
453 Sphingaque et Harpyias serpentipedesque Gigantas,
454 centimanumque Gyen semibovemque virum.
455 haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam
456 mutatum curam deposuisse mei.
457 innumeri montes inter me teque viaeque
458 fluminaque et campi nec freta pauca iacent:
459 mille potest causis, a te quae littera saepe
460 missa sit, in nostras rara venire manus;
461 mille tamen causas scribendo vince frequenter,
462 excusem ne te semper, amice, mihi.
463 Iam mea cycneas imitantur tempora plumas,
464 inficit et nigras alba senecta comas.
465 iam subeunt anni fragiles et inertior aetas,
466 iamque parum firmo me mihi ferre grave est.
467 nunc erat, ut posito deberem fine laborum
468 vivere cor nullo sollicitante metu,
469 quaeque meae semper placuerunt otia menti
470 carpere et in studiis molliter esse meis,
471 et parvam celebrare domum veteresque Penates
472 et quae nunc domino rura paterna carent,
473 inque sinu dominae carisque sodalibus inque
474 securus patria consenuisse mea.
475 haec mea sic quondam peragi speraverat aetas;
476 hos ego sic annos ponere dignus eram.
477 non ita dis visum est, qui me terraque marique
478 actum Sarmaticis exposuere locis.
479 in cava ducuntur quassae navalia puppes,
480 ne temere in mediis dissolvantur aquis.
481 ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus
482 languidus in pratis gramina carpit equus.
483 miles ubi emeritis non est satis utilis annis,
484 ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares.
485 sic igitur, tarda vires minuente senecta,
486 me quoque donari iam rude tempus erat;
487 tempus erat nec me peregrinum ducere caelum,
488 nec siccam Getico fonte levare sitim,
489 sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos,
490 nunc hominum visu rursus et Urbe frui.
491 sic animo quondam non divinante futura
492 optabam placide vivere posse senex.
493 fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima
494 mollia praebuerint, posteriora gravant.
495 iamque decem lustris omni sine labe peractis,
496 parte premor vitae deteriore meae;
497 nec procul a metis, quas paene tenere videbar,
498 curriculo gravis est facta ruina meo.
499 ergo illum demens in me saevire coegi,
500 mitius inmensus quo nihil orbis habet,
501 ipsaque delictis victa est clementia nostris,
502 nec tamen errori vita negata meo est,
503 vita procul patria peragenda sub axe Boreo,
504 qua maris Euxini terra sinistra iacet?
505 hoc mihi si Delphi Dodonaque diceret ipsa,
506 esse videretur vanus uterque locus.
507 nil adeo validum est, adamas licet alliget illud,
508 ut maneat rapido firmius igne Iovis;
509 nil ita sublime est supraque pericula tendit
510 non sit ut inferius suppositumque deo.
511 nam quamquam vitio pars est contracta malorum,
512 plus tamen exitii numinis ira dedit.
513 at vos admoniti nostris quoque casibus este,
514 aequantem superos emeruisse virum.
515 Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo,
516 et tua Lethaeis acta dabuntur aquis,
517 nostraque vincetur lacrimis sententia seris,
518 fac modo te pateat paenituisse tui;
519 fac modo te damnes cupiasque eradere vitae
520 tempora, si possis, Tisiphonaea tuae.
521 sin minus, et flagrant odio tua pectora nostri,
522 induet infelix arma coacta dolor.
523 sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem,
524 nostra suas isto porriget ira manus.
525 omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit,
526 et sola est patria poena carere mea.
527 et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo:
528 saepe Iovis telo quercus adusta viret.
529 denique vindictae si sit mihi nulla facultas,
530 Pierides vires et sua tela dabunt.
531 quod Scythicis habitem longe summotus in oris,
532 siccaque sint oculis proxima signa meis,
533 nostra per inmensas ibunt praeconia gentes,
534 quodque querar notum qua patet orbis erit.
535 ibit ad occasum quicquid dicemus ob ortu,
536 testis et Hesperiae vocis Eous erit.
537 trans ego tellurem, trans altas audiar undas,
538 et gemitus vox est magna futura mei;
539 nec tua te sontem tantummodo saecula norint,
540 perpetuae crimen posteritatis eris.
541 iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi,
542 nec mihi sumendi causa sit ulla velim.
543 Circus adhuc cessat; spargit iam torvus harenam
544 taurus et infesto iam pede pulsat humum.
545 hoc quoque, quam volui, plus est: cane, Musa, recessus,
546 dum licet huic nomen dissimulare suum.
547 Ille ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum,
548 quem legis, ut noris, accipe posteritas.
549 Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
550 milia qui novies distat ab Urbe decem.
551 editus hic ego sum nec non ut tempora noris,
552 cum cecidit fato consul uterque pari.
553 si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,
554 non modo fortunae munere factus eques.
555 nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus,
556 qui tribus ante quater mensibus ortus erat.
557 Lucifer amborum natalibus affuit idem:
558 una celebrata est per duo liba dies;
559 haec est armiferae festis de quinque Minervae,
560 quae fieri pugna prima cruenta solet.
561 protinus excolimur teneri, curaque parentis
562 imus ad insignes Urbis ab arte viros.
563 frater ad eloquium viridi tendebat ab aevo,
564 fortia verbosi natus ad arma fori;
565 at mihi iam puero caelestia sacra placebant,
566 inque suum furtim Musa trahebat opus.
567 saepe pater dixit 'studium quid inutile temptas?
568 Maeonides nullas ipse reliquit opes.'
569 motus eram dictis, totoque Helicone relicto
570 scribere temptabam verba soluta modis.
571 sponte sua carmen numeros veniebat ad aptos,
572 et quod temptabam scribere versus erat.
573 interea tacito passu labentibus annis
574 liberior fratri sumpta mihique toga est,
575 induiturque umeris cum lato purpura clavo,
576 et studium nobis, quod fuit ante, manet.
577 iamque decem vitae frater geminaverat annos,
578 cum perit, et coepi parte carere mei.
579 cepimus et tenerae primos aetatis honores,
580 eque viris quondam pars tribus una fui.
581 curia restabat: clavi mensura coacta est;
582 maius erat nostris viribus illud onus.
583 nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
584 sollicitaeque fugax ambitionis eram,
585 et petere Aoniae suadebant tuta sorores
586 otia, iudicio semper amata meo.
587 temporis illius colui fovique poetas,
588 quotque aderant vates, rebar adesse deos.
589 saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
590 quaeque necet serpens, quae iuvet herba, Macer.
591 saepe suos solitus recitare Propertius ignes
592 iure sodalicii, quo mihi iunctus erat.
593 Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
594 dulcia convictus membra fuere mei.
595 et tenuit nostras numerosus Horatius aures,
596 dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
597 Vergilium vidi tantum, nec avara Tibullo
598 tempus amicitiae fata dedere meae.
599 successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;
600 quartus ab his serie temporis ipse fui.
601 utque ego maiores, sic me coluere minores,
602 notaque non tarde facta Thalia mea est.
603 carmina cum primum populo iuvenilia legi,
604 barba resecta mihi bisve semelve fuit.
605 moverat ingenium totam cantata per Urbem
606 nomine non vero dicta Corinna mihi.
607 multa quidem scripsi, sed, quae vitiosa putavi,
608 emendaturis ignibus ipse dedi.
609 tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremavi
610 iratus studio carminibusque meis.
611 molle Cupidineis nec inexpugnabile telis
612 cor mihi, quodque levis causa moveret, erat.
613 cum tamen hic essem minimoque accenderer igni,
614 nomine sub nostro fabula nulla fuit.
615 paene mihi puero nec digna nec utilis uxor
616 est data, quae tempus perbreve nupta fuit.
617 illi successit, quamvis sine crimine coniunx,
618 non tamen in nostro firma futura toro.
619 ultima, quae mecum seros permansit in annos,
620 sustinuit coniunx exulis esse viri.
621 filia me mea bis prima fecunda iuventa,
622 sed non ex uno coniuge, fecit avum.
623 et iam complerat genitor sua fata novemque
624 addiderat lustris altera lustra novem.
625 non aliter flevi, quam me fleturus adempto
626 ille fuit; matri proxima iusta tuli.
627 felices ambo tempestiveque sepulti,
628 ante diem poenae quod periere meae!
629 me quoque felicem, quod non viventibus illis
630 sum miser, et de me quod doluere nihil!
631 si tamen extinctis aliquid nisi nomina restat,
632 et gracilis structos effugit umbra rogos,
633 fama, parentales, si vos mea contigit, umbrae,
634 et sunt in Stygio crimina nostra foro,
635 scite, precor, causam (nec vos mihi fallere fas est)
636 errorem iussae, non scelus, esse fugae.
637 manibus hoc satis est: ad vos, studiosa, revertor,
638 pectora, qui vitae quaeritis acta meae.
639 iam mihi canities pulsis melioribus annis
640 venerat, antiquas miscueratque comas,
641 postque meos ortus Pisaea vinctus oliva
642 abstulerat deciens praemia victor equus,
643 cum maris Euxini positos ad laeva Tomitas
644 quaerere me laesi principis ira iubet.
645 causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae
646 indicio non est testificanda meo.
647 quid referam comitumque nefas famulosque nocentes?
648 ipsa multa tuli non leviora fuga.
649 indignata malis mens est succumbere seque
650 praestitit invictam viribus usa suis;
651 oblitusque mei ductaeque per otia vitae
652 insolita cepi temporis arma manu;
653 totque tuli terra casus pelagoque quot inter
654 occultum stellae conspicuumque polum.
655 tacta mihi tandem longis erroribus acto
656 iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
657 hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis,
658 tristia, quo possum, carmine fata levo.
659 quod quamvis nemo est, cuius referatur ad aures,
660 sic tamen absumo decipioque diem.
661 ergo quod vivo durisque laboribus obsto,
662 nec me sollicitae taedia lucis habent,
663 gratia, Musa, tibi: nam tu solacia praebes,
664 tu curae requies, tu medicina venis.
665 tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro,
666 in medioque mihi das Helicone locum;
667 tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
668 nomen, ab exequiis quod dare fama solet.
669 nec, qui detrectat praesentia, Livor iniquo
670 ullum de nostris dente momordit opus.
671 nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas,
672 non fuit ingenio fama maligna meo,
673 cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
674 dicor et in toto plurimus orbe legor.
675 si quid habent igitur vatum praesagia veri,
676 protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
677 sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,
678 iure tibi grates, candide lector, ago.