| 9 | concipit interea validos Aeetias ignes |
| |
| 10 | et luctata diu, postquam ratione furorem |
| 11 | vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas: |
| 12 | nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est, |
| 13 | aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. |
| 14 | nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? |
| |
| 15 | sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi, |
| 16 | ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? |
| 17 | excute virgineo conceptas pectore flammas, |
| 18 | si potes, infelix! si possem, sanior essem! |
| 19 | sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, |
| |
| 20 | mens aliud suadet: video meliora proboque, |
| 21 | deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo, |
| 22 | ureris et thalamos alieni concipis orbis? |
| 23 | haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille |
| 24 | occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari |
| |
| 25 | vel sine amore licet: quid enim commisit Iason? |
| 26 | quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas |
| 27 | et genus et virtus? quem non, ut cetera desint, |
| 28 | ore movere potest? certe mea pectora movit. |
| 29 | at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore |
| |
| 30 | concurretque suae segeti, tellure creatis |
| 31 | hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. |
| 32 | hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, |
| 33 | tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor! |
| 34 | cur non et specto pereuntem oculosque videndo |
| |
| 35 | conscelero? cur non tauros exhortor in illum |
| 36 | terrigenasque feros insopitumque draconem? |
| 37 | di meliora velint! quamquam non ista precanda, |
| 38 | sed facienda mihi. - prodamne ego regna parentis, |
| 39 | atque ope nescio quis servabitur advena nostra, |
| |
| 40 | ut per me sospes sine me det lintea ventis |
| 41 | virque sit alterius, poenae Medea relinquar? |
| 42 | si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, |
| 43 | occidat ingratus! sed non is vultus in illo, |
| 44 | non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, |
| |
| 45 | ut timeam fraudem meritique oblivia nostri. |
| 46 | et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes |
| 47 | esse deos. quid tuta times? accingere et omnem |
| 48 | pelle moram: tibi se semper debebit Iason, |
| 49 | te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas |
| |
| 50 | servatrix urbes matrum celebrabere turba. |
| 51 | ergo ego germanam fratremque patremque deosque |
| 52 | et natale solum ventis ablata relinquam? |
| 53 | nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, |
| 54 | frater adhuc infans; stant mecum vota sororis, |
| |
| 55 | maximus intra me deus est! non magna relinquam, |
| 56 | magna sequar: titulum servatae pubis Achivae |
| 57 | notitiamque soli melioris et oppida, quorum |
| 58 | hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum, |
| 59 | quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, |
| |
| 60 | Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix |
| 61 | et dis cara ferar et vertice sidera tangam. |
| 62 | quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis |
| 63 | dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis |
| 64 | nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis |
| |
| 65 | Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? |
| 66 | nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens |
| 67 | per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor |
| 68 | aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. - |
| 69 | coniugiumne putas speciosaque nomina culpae |
| |
| 70 | inponis, Medea, tuae? - quin adspice, quantum |
| 71 | adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!' |
| 72 | dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque |
| 73 | constiterant, et victa dabat iam terga Cupido. |
| 74 | Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, |
| |
| 75 | quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat, |
| 76 | et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor, |
| 77 | cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit. |
| 78 | erubuere genae, totoque recanduit ore, |
| 79 | utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque |
| |
| 80 | parva sub inducta latuit scintilla favilla |
| 81 | crescere et in veteres agitata resurgere vires, |
| 82 | sic iam lenis amor, iam quem languere putares, |
| 83 | ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit. |
| 84 | et casu solito formosior Aesone natus |
| |
| 85 | illa luce fuit: posses ignoscere amanti. |
| 86 | spectat et in vultu veluti tum denique viso |
| 87 | lumina fixa tenet nec se mortalia demens |
| 88 | ora videre putat nec se declinat ab illo; |
| 89 | ut vero coepitque loqui dextramque prehendit |
| |
| 90 | hospes et auxilium submissa voce rogavit |
| 91 | promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: |
| 92 | 'quid faciam, video: nec me ignorantia veri |
| 93 | decipiet, sed amor. servabere munere nostro, |
| 94 | servatus promissa dato!' per sacra triformis |
| |
| 95 | ille deae lucoque foret quod numen in illo |
| 96 | perque patrem soceri cernentem cuncta futuri |
| 97 | eventusque suos et tanta pericula iurat: |
| 98 | creditus accepit cantatas protinus herbas |
| 99 | edidicitque usum laetusque in tecta recessit. |
| |
| 100 | Postera depulerat stellas Aurora micantes: |
| 101 | conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum |
| 102 | consistuntque iugis; medio rex ipse resedit |
| 103 | agmine purpureus sceptroque insignis eburno. |
| 104 | ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant |
| |
| 105 | aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae |
| 106 | ardent, utque solent pleni resonare camini, |
| 107 | aut ubi terrena silices fornace soluti |
| 108 | concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, |
| 109 | pectora sic intus clausas volventia flammas |
| |
| 110 | gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus |
| 111 | obvius it. vertere truces venientis ad ora |
| 112 | terribiles vultus praefixaque cornua ferro |
| 113 | pulvereumque solum pede pulsavere bisulco |
| 114 | fumificisque locum mugitibus inpleverunt. |
| |
| 115 | deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes |
| 116 | sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!) |
| 117 | pendulaque audaci mulcet palearia dextra |
| 118 | suppositosque iugo pondus grave cogit aratri |
| 119 | ducere et insuetum ferro proscindere campum: |
| |
| 120 | mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent |
| 121 | adiciuntque animos. galea tum sumit aena |
| 122 | vipereos dentes et aratos spargit in agros. |
| 123 | semina mollit humus valido praetincta veneno, |
| 124 | et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes, |
| |
| 125 | utque hominis speciem materna sumit in alvo |
| 126 | perque suos intus numeros conponitur infans |
| 127 | nec nisi maturus communes exit in auras, |
| 128 | sic, ubi visceribus gravidae telluris imago |
| 129 | effecta est hominis, feto consurgit in arvo, |
| |
| 130 | quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. |
| 131 | quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas |
| 132 | in caput Haemonii iuvenis torquere parantis, |
| 133 | demisere metu vultumque animumque Pelasgi; |
| 134 | ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum. |
| |
| 135 | utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum, |
| 136 | palluit et subito sine sanguine frigida sedit, |
| 137 | neve parum valeant a se data gramina, carmen |
| 138 | auxiliare canit secretasque advocat artes. |
| 139 | ille gravem medios silicem iaculatus in hostes |
| |
| 140 | a se depulsum Martem convertit in ipsos: |
| 141 | terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres |
| 142 | civilique cadunt acie. gratantur Achivi |
| 143 | victoremque tenent avidisque amplexibus haerent. |
| 144 | tu quoque victorem conplecti, barbara, velles: |
| |
| 145 | obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses, |
| 146 | sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae. |
| 147 | quod licet, adfectu tacito laetaris agisque |
| 148 | carminibus grates et dis auctoribus horum. |
| 149 | Pervigilem superest herbis sopire draconem, |
| |
| 150 | qui crista linguisque tribus praesignis et uncis |
| 151 | dentibus horrendus custos erat arboris aureae. |
| 152 | hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci |
| 153 | verbaque ter dixit placidos facientia somnos, |
| 154 | quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, |
| |
| 155 | somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro |
| 156 | heros Aesonius potitur spolioque superbus |
| 157 | muneris auctorem secum, spolia altera, portans |
| 158 | victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. |
| 159 | Haemoniae matres pro gnatis dona receptis |
| |
| 160 | grandaevique ferunt patres congestaque flamma |
| 161 | tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum |
| 162 | victima vota cadit, sed abest gratantibus Aeson |
| 163 | iam propior leto fessusque senilibus annis, |
| 164 | cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem |
| |
| 165 | confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti |
| 166 | excessitque fidem meritorum summa tuorum, |
| 167 | si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?) |
| 168 | deme meis annis et demptos adde parenti!' |
| 169 | nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis, |
| |
| 170 | dissimilemque animum subiit Aeeta relictus; |
| 171 | nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit |
| 172 | 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam |
| 173 | posse tuae videor spatium transcribere vitae? |
| 174 | nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto, |
| |
| 175 | quod petis, experiar maius dare munus, Iason. |
| 176 | arte mea soceri longum temptabimus aevum, |
| 177 | non annis revocare tuis, modo diva triformis |
| 178 | adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.' |
| 179 | Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent |
| |
| 180 | efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit |
| 181 | ac solida terras spectavit imagine luna, |
| 182 | egreditur tectis vestes induta recinctas, |
| 183 | nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, |
| 184 | fertque vagos mediae per muta silentia noctis |
| |
| 185 | incomitata gradus: homines volucresque ferasque |
| 186 | solverat alta quies, nullo cum murmure saepes, |
| 187 | inmotaeque silent frondes, silet umidus aer, |
| 188 | sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens |
| 189 | ter se convertit, ter sumptis flumine crinem |
| |
| 190 | inroravit aquis ternisque ululatibus ora |
| 191 | solvit et in dura submisso poplite terra |
| 192 | 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis |
| 193 | aurea cum luna succeditis ignibus astra, |
| 194 | tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris |
| |
| 195 | adiutrixque venis cantusque artisque magorum, |
| 196 | quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, |
| 197 | auraeque et venti montesque amnesque lacusque, |
| 198 | dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste, |
| 199 | quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes |
| |
| 200 | in fontes rediere suos, concussaque sisto, |
| 201 | stantia concutio cantu freta, nubila pello |
| 202 | nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, |
| 203 | vipereas rumpo verbis et carmine fauces, |
| 204 | vivaque saxa sua convulsaque robora terra |
| |
| 205 | et silvas moveo iubeoque tremescere montis |
| 206 | et mugire solum manesque exire sepulcris! |
| 207 | te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores |
| 208 | aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro |
| 209 | pallet avi, pallet nostris Aurora venenis! |
| |
| 210 | vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco |
| 211 | inpatiens oneris collum pressistis aratro, |
| 212 | vos serpentigenis in se fera bella dedistis |
| 213 | custodemque rudem somni sopistis et aurum |
| 214 | vindice decepto Graias misistis in urbes: |
| |
| 215 | nunc opus est sucis, per quos renovata senectus |
| 216 | in florem redeat primosque recolligat annos, |
| 217 | et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra, |
| 218 | nec frustra volucrum tractus cervice draconum |
| 219 | currus adest.' aderat demissus ab aethere currus. |
| |
| 220 | quo simul adscendit frenataque colla draconum |
| 221 | permulsit manibusque leves agitavit habenas, |
| 222 | sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe |
| 223 | despicit et certis regionibus adplicat angues: |
| 224 | et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas, |
| |
| 225 | Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus, |
| 226 | perspicit et placitas partim radice revellit, |
| 227 | partim succidit curvamine falcis aenae. |
| 228 | multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, |
| 229 | multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu; |
| |
| 230 | nec non Peneos nec non Spercheides undae |
| 231 | contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes; |
| 232 | carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, |
| 233 | nondum mutato vulgatum corpore Glauci. |
| 234 | Et iam nona dies curru pennisque draconum |
| |
| 235 | nonaque nox omnes lustrantem viderat agros, |
| 236 | cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones, |
| 237 | et tamen annosae pellem posuere senectae. |
| 238 | constitit adveniens citra limenque foresque |
| 239 | et tantum caelo tegitur refugitque viriles |
| |
| 240 | contactus, statuitque aras de caespite binas, |
| 241 | dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae. |
| 242 | has ubi verbenis silvaque incinxit agresti, |
| 243 | haud procul egesta scrobibus tellure duabus |
| 244 | sacra facit cultrosque in guttura velleris atri |
| |
| 245 | conicit et patulas perfundit sanguine fossas; |
| 246 | tum super invergens liquidi carchesia mellis |
| 247 | alteraque invergens tepidi carchesia lactis, |
| 248 | verba simul fudit terrenaque numina civit |
| 249 | umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, |
| |
| 250 | ne properent artus anima fraudare senili. |
| 251 | Quos ubi placavit precibusque et murmure longo, |
| 252 | Aesonis effetum proferri corpus ad auras |
| 253 | iussit et in plenos resolutum carmine somnos |
| 254 | exanimi similem stratis porrexit in herbis. |
| |
| 255 | hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros |
| 256 | et monet arcanis oculos removere profanos. |
| 257 | diffugiunt iussi; passis Medea capillis |
| 258 | bacchantum ritu flagrantis circuit aras |
| 259 | multifidasque faces in fossa sanguinis atra |
| |
| 260 | tinguit et infectas geminis accendit in aris |
| 261 | terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. |
| 262 | Interea validum posito medicamen aeno |
| 263 | fervet et exsultat spumisque tumentibus albet. |
| 264 | illic Haemonia radices valle resectas |
| |
| 265 | seminaque floresque et sucos incoquit atros; |
| 266 | adicit extremo lapides Oriente petitos |
| 267 | et quas Oceani refluum mare lavit harenas; |
| 268 | addit et exceptas luna pernocte pruinas |
| 269 | et strigis infamis ipsis cum carnibus alas |
| |
| 270 | inque virum soliti vultus mutare ferinos |
| 271 | ambigui prosecta lupi; nec defuit illis |
| 272 | squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri |
| 273 | vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit |
| 274 | ova caputque novem cornicis saecula passae. |
| |
| 275 | his et mille aliis postquam sine nomine rebus |
| 276 | propositum instruxit mortali barbara maius, |
| 277 | arenti ramo iampridem mitis olivae |
| 278 | omnia confudit summisque inmiscuit ima. |
| 279 | ecce vetus calido versatus stipes aeno |
| |
| 280 | fit viridis primo nec longo tempore frondes |
| 281 | induit et subito gravidis oneratur olivis: |
| 282 | at quacumque cavo spumas eiecit aeno |
| 283 | ignis et in terram guttae cecidere calentes, |
| 284 | vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. |
| |
| 285 | quae simul ac vidit, stricto Medea recludit |
| 286 | ense senis iugulum veteremque exire cruorem |
| 287 | passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson |
| 288 | aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque |
| 289 | canitie posita nigrum rapuere colorem, |
| |
| 290 | pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, |
| 291 | adiectoque cavae supplentur corpore rugae, |
| 292 | membraque luxuriant: Aeson miratur et olim |
| 293 | ante quater denos hunc se reminiscitur annos. |
| 294 | Viderat ex alto tanti miracula monstri |
| |
| 295 | Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos |
| 296 | posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus. |
| 297 | Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum |
| 298 | Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex |
| 299 | confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, |
| |
| 300 | excipiunt natae; quas tempore callida parvo |
| 301 | Colchis amicitiae mendacis imagine cepit, |
| 302 | dumque refert inter meritorum maxima demptos |
| 303 | Aesonis esse situs atque hac in parte moratur, |
| 304 | spes est virginibus Pelia subiecta creatis, |
| |
| 305 | arte suum parili revirescere posse parentem, |
| 306 | idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci. |
| 307 | illa brevi spatio silet et dubitare videtur |
| 308 | suspenditque animos ficta gravitate rogantum. |
| 309 | mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior |
| |
| 310 | muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est |
| 311 | dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.' |
| 312 | protinus innumeris effetus laniger annis |
| 313 | attrahitur flexo circum cava tempora cornu; |
| 314 | cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro |
| |
| 315 | fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, |
| 316 | membra simul pecudis validosque venefica sucos |
| 317 | mergit in aere cavo: minuunt ea corporis artus |
| 318 | cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, |
| 319 | et tener auditur medio balatus aeno: |
| |
| 320 | nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus |
| 321 | lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit. |
| 322 | Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam |
| 323 | exhibuere fidem, tum vero inpensius instant. |
| 324 | ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis |
| |
| 325 | dempserat et quarta radiantia nocte micabant |
| 326 | sidera, cum rapido fallax Aeetias igni |
| 327 | imponit purum laticem et sine viribus herbas. |
| 328 | iamque neci similis resoluto corpore regem |
| 329 | et cum rege suo custodes somnus habebat, |
| |
| 330 | quem dederant cantus magicaeque potentia linguae; |
| 331 | intrarant iussae cum Colchide limina natae |
| 332 | ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes? |
| 333 | stringite' ait 'gladios veteremque haurite crurorem, |
| 334 | ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas! |
| |
| 335 | in manibus vestris vita est aetasque parentis: |
| 336 | si pietas ulla est nec spes agitatis inanis, |
| 337 | officium praestate patri telisque senectam |
| 338 | exigite, et saniem coniecto emittite ferro!' |
| 339 | his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est |
| |
| 340 | et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus |
| 341 | ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt, |
| 342 | caecaque dant saevis aversae vulnera dextris. |
| 343 | ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus, |
| 344 | semilacerque toro temptat consurgere, et inter |
| |
| 345 | tot medius gladios pallentia bracchia tendens |
| 346 | 'quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis |
| 347 | armat?' ait: cecidere illis animique manusque; |
| 348 | plura locuturo cum verbis guttura Colchis |
| 349 | abstulit et calidis laniatum mersit in undis. |
| |
| 350 | Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, |
| 351 | non exempta foret poenae: fugit alta superque |
| 352 | Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque |
| 353 | Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi: |
| 354 | hic ope nympharum sublatus in aera pennis, |
| |
| 355 | cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, |
| 356 | Deucalioneas effugit inobrutus undas. |
| 357 | Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit |
| 358 | factaque de saxo longi simulacra draconis |
| 359 | Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum, |
| |
| 360 | occuluit Liber falsi sub imagine cervi, |
| 361 | quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, |
| 362 | et quos Maera novo latratu terruit agros, |
| 363 | Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres |
| 364 | gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen, |
| |
| 365 | Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, |
| 366 | quorum oculos ipso vitiantes omnia visu |
| 367 | Iuppiter exosus fraternis subdidit undis; |
| 368 | transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, |
| 369 | qua pater Alcidamas placidam de corpore natae |
| |
| 370 | miraturus erat nasci potuisse columbam. |
| 371 | inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe, |
| 372 | quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic |
| 373 | imperio pueri volucrisque ferumque leonem |
| 374 | tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus |
| |
| 375 | vicerat et spreto totiens iratus amore |
| 376 | praemia poscenti taurum suprema negabat; |
| 377 | ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto |
| 378 | desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant: |
| 379 | factus olor niveis pendebat in aere pennis; |
| |
| 380 | at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo |
| 381 | delicuit stagnumque suo de nomine fecit. |
| 382 | adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis |
| 383 | Ophias effugit natorum vulnera Combe; |
| 384 | inde Calaureae Letoidos adspicit arva |
| |
| 385 | in volucrem versi cum coniuge conscia regis. |
| 386 | dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron |
| 387 | concubiturus erat saevarum more ferarum; |
| 388 | Cephison procul hinc deflentem fata nepotis |
| 389 | respicit in tumidam phocen ab Apolline versi |
| |
| 390 | Eumelique domum lugentis in aere natum. |
| 391 | Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis |
| 392 | contigit: hic aevo veteres mortalia primo |
| 393 | corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. |
| 394 | sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis |
| |
| 395 | flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, |
| 396 | sanguine natorum perfunditur inpius ensis, |
| 397 | ultaque se male mater Iasonis effugit arma. |
| 398 | hinc Titaniacis ablata draconibus intrat |
| 399 | Palladias arces, quae te, iustissima Phene, |
| |
| 400 | teque, senex Peripha, pariter videre volantes |
| 401 | innixamque novis neptem Polypemonis alis. |
| 402 | excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno, |
| 403 | nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit. |
| 404 | Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, |
| |
| 405 | qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon: |
| 406 | huius in exitium miscet Medea, quod olim |
| 407 | attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. |
| 408 | illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum |
| 409 | esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu, |
| |
| 410 | est via declivis, per quam Tirynthius heros |
| 411 | restantem contraque diem radiosque micantes |
| 412 | obliquantem oculos nexis adamante catenis |
| 413 | Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira |
| 414 | inplevit pariter ternis latratibus auras |
| |
| 415 | et sparsit virides spumis albentibus agros; |
| 416 | has concresse putant nactasque alimenta feracis |
| 417 | fecundique soli vires cepisse nocendi; |
| 418 | quae quia nascuntur dura vivacia caute, |
| 419 | agrestes aconita vocant. ea coniugis astu |
| |
| 420 | ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti. |
| 421 | sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, |
| 422 | cum pater in capulo gladii cognovit eburno |
| 423 | signa sui generis facinusque excussit ab ore. |
| 424 | effugit illa necem nebulis per carmina motis; |
| |
| 425 | At genitor, quamquam laetatur sospite nato, |
| 426 | attonitus tamen est, ingens discrimine parvo |
| 427 | committi potuisse nefas: fovet ignibus aras |
| 428 | muneribusque deos inplet, feriuntque secures |
| 429 | colla torosa boum vinctorum cornua vittis. |
| |
| 430 | nullus Erecthidis fertur celebratior illo |
| 431 | inluxisse dies: agitant convivia patres |
| 432 | et medium vulgus nec non et carmina vino |
| 433 | ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu, |
| 434 | mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri, |
| |
| 435 | quodque suis securus arat Cromyona colonus, |
| 436 | munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te |
| 437 | clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, |
| 438 | vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, |
| 439 | Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin. |
| |
| 440 | occidit ille Sinis magnis male viribus usus, |
| 441 | qui poterat curvare trabes et agebat ab alto |
| 442 | ad terram late sparsuras corpora pinus. |
| 443 | tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes |
| 444 | conposito Scirone patet, sparsisque latronis |
| |
| 445 | terra negat sedem, sedem negat ossibus unda; |
| 446 | quae iactata diu fertur durasse vetustas |
| 447 | in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret. |
| 448 | si titulos annosque tuos numerare velimus, |
| 449 | facta prement annos. pro te, fortissime, vota |
| |
| 450 | publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.' |
| 451 | consonat adsensu populi precibusque faventum |
| 452 | regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est. |
| 453 | Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas, |
| 454 | sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus |
| |
| 455 | gaudia percepit nato secura recepto: |
| 456 | bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam |
| 457 | classe valet, patria tamen est firmissimus ira |
| 458 | Androgeique necem iustis ulciscitur armis. |
| 459 | ante tamen bello vires adquirit amicas, |
| |
| 460 | quaque potens habitus volucri freta classe pererrat: |
| 461 | hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna, |
| 462 | (promissis Anaphen, regna Astypaleia bello); |
| 463 | hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli |
| 464 | florentemque thymo Syron planamque Seriphon |
| |
| 465 | marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne |
| 466 | Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro |
| 467 | mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, |
| 468 | nigra pedes, nigris velata monedula pennis. |
| 469 | At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros |
| |
| 470 | et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae |
| 471 | Cnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro |
| 472 | Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna: |
| 473 | Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse |
| 474 | Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit. |
| |
| 475 | turba ruit tantaeque virum cognoscere famae |
| 476 | expetit; occurrunt illi Telamonque minorque |
| 477 | quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus; |
| 478 | ipse quoque egreditur tardus gravitate senili |
| 479 | Aeacus et, quae sit veniendi causa, requirit. |
| |
| 480 | admonitus patrii luctus suspirat et illi |
| 481 | dicta refert rector populorum talia centum: |
| 482 | 'arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque |
| 483 | pars sis militiae; tumulo solacia posco.' |
| 484 | huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi |
| |
| 485 | non facienda meae; neque enim coniunctior ulla |
| 486 | Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.' |
| 487 | tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno' |
| 488 | dixit et utilius bellum putat esse minari |
| 489 | quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires. |
| |
| 490 | classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris |
| 491 | spectari poterat, cum pleno concita velo |
| 492 | Attica puppis adest in portusque intrat amicos, |
| 493 | quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat. |
| 494 | Aeacidae longo iuvenes post tempore visum |
| |
| 495 | agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere |
| 496 | inque patris duxere domum: spectabilis heros |
| 497 | et veteris retinens etiamnum pignora formae |
| 498 | ingreditur ramumque tenens popularis olivae |
| 499 | a dextra laevaque duos aetate minores |
| |
| 500 | maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. |
| 501 | Postquam congressus primi sua verba tulerunt, |
| 502 | Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque |
| 503 | auxilium foedusque refert et iura parentum, |
| 504 | imperiumque peti totius Achaidos addit. |
| |
| 505 | sic ubi mandatam iuvit facundia causam, |
| 506 | Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, |
| 507 | 'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae, |
| 508 | nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras |
| 509 | ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!) |
| |
| 510 | robora non desunt; superat mihi miles et hoc est, |
| 511 | gratia dis, felix et inexcusabile tempus.' |
| 512 | 'immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua civibus opto |
| 513 | urbs' ait; 'adveniens equidem modo gaudia cepi, |
| 514 | cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus |
| |
| 515 | obvia processit; multos tamen inde requiro, |
| 516 | quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.' |
| 517 | Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus: |
| 518 | 'flebile principium melior fortuna secuta est; |
| 519 | hanc utinam possem vobis memorare sine illo! |
| |
| 520 | ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos, |
| 521 | ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris, |
| 522 | et quota pars illi rerum periere mearum! |
| 523 | dira lues ira populis Iunonis iniquae |
| 524 | incidit exosae dictas a paelice terras. |
| |
| 525 | dum visum mortale malum tantaeque latebat |
| 526 | causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi: |
| 527 | exitium superabat opem, quae victa iacebat. |
| 528 | principio caelum spissa caligine terras |
| 529 | pressit et ignavos inclusit nubibus aestus; |
| |
| 530 | dumque quater iunctis explevit cornibus orbem |
| 531 | Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, |
| 532 | letiferis calidi spirarunt aestibus austri. |
| 533 | constat et in fontis vitium venisse lacusque, |
| 534 | miliaque incultos serpentum multa per agros |
| |
| 535 | errasse atque suis fluvios temerasse venenis. |
| 536 | strage canum primo volucrumque oviumque boumque |
| 537 | inque feris subiti deprensa potentia morbi. |
| 538 | concidere infelix validos miratur arator |
| 539 | inter opus tauros medioque recumbere sulco; |
| |
| 540 | lanigeris gregibus balatus dantibus aegros |
| 541 | sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent; |
| 542 | acer equus quondam magnaeque in pulvere famae |
| 543 | degenerat palmas veterumque oblitus honorum |
| 544 | ad praesepe gemit leto moriturus inerti. |
| |
| 545 | non aper irasci meminit, non fidere cursu |
| 546 | cerva nec armentis incurrere fortibus ursi. |
| 547 | omnia languor habet: silvisque agrisque viisque |
| 548 | corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae. |
| 549 | mira loquar: non illa canes avidaeque volucres, |
| |
| 550 | non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt |
| 551 | adflatuque nocent et agunt contagia late. |
| 552 | 'Pervenit ad miseros damno graviore colonos |
| 553 | pestis et in magnae dominatur moenibus urbis. |
| 554 | viscera torrentur primo, flammaeque latentis |
| |
| 555 | indicium rubor est et ductus anhelitus; igni |
| 556 | aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis |
| 557 | ora patent, auraeque graves captantur hiatu. |
| 558 | non stratum, non ulla pati velamina possunt, |
| 559 | nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit |
| |
| 560 | corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet. |
| 561 | nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes |
| 562 | erumpit clades, obsuntque auctoribus artes; |
| 563 | quo propior quisque est servitque fidelius aegro, |
| 564 | in partem leti citius venit, utque salutis |
| |
| 565 | spes abiit finemque vident in funere morbi, |
| 566 | indulgent animis et nulla, quid utile, cura est: |
| 567 | utile enim nihil est. passim positoque pudore |
| 568 | fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent, |
| 569 | nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo. |
| |
| 570 | inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis |
| 571 | inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas; |
| 572 | tantaque sunt miseris invisi taedia lecti, |
| 573 | prosiliunt aut, si prohibent consistere vires, |
| 574 | corpora devolvunt in humum fugiuntque penates |
| |
| 575 | quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, |
| 576 | et quia causa latet, locus est in crimine; partim |
| 577 | semianimes errare viis, dum stare valebant, |
| 578 | adspiceres, flentes alios terraque iacentes |
| 579 | lassaque versantes supremo lumina motu; |
| |
| 580 | membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, |
| 581 | hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes. |
| 582 | 'Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse, |
| 583 | ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum? |
| 584 | quo se cumque acies oculorum flexerat, illic |
| |
| 585 | vulgus erat stratum, veluti cum putria motis |
| 586 | poma cadunt ramis agitataque ilice glandes. |
| 587 | templa vides contra gradibus sublimia longis: |
| 588 | Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis |
| 589 | inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx, |
| |
| 590 | pro gnato genitor dum verba precantia dicit, |
| 591 | non exoratis animam finivit in aris, |
| 592 | inque manu turis pars inconsumpta reperta est! |
| 593 | admoti quotiens templis, dum vota sacerdos |
| 594 | concipit et fundit durum inter cornua vinum, |
| |
| 595 | haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! |
| 596 | ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque |
| 597 | cum facerem natis, mugitus victima diros |
| 598 | edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis |
| 599 | exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. |
| |
| 600 | exta quoque aegra notas veri monitusque deorum |
| 601 | perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi. |
| 602 | ante sacros vidi proiecta cadavera postes, |
| 603 | ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras. |
| 604 | pars animam laqueo claudunt mortisque timorem |
| |
| 605 | morte fugant ultroque vocant venientia fata. |
| 606 | corpora missa neci nullis de more feruntur |
| 607 | funeribus (neque enim capiebant funera portae): |
| 608 | aut inhumata premunt terras aut dantur in altos |
| 609 | indotata rogos; et iam reverentia nulla est, |
| |
| 610 | deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. |
| 611 | qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur |
| 612 | natorumque patrumque animae iuvenumque senumque, |
| 613 | nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. |
| 614 | Attonitus tanto miserarum turbine rerum, |
| |
| 615 | 'Iuppiter o!' dixi, 'si te non falsa loquuntur |
| 616 | dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse, |
| 617 | nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, |
| 618 | aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!' |
| 619 | ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. |
| |
| 620 | 'accipio sintque ista precor felicia mentis |
| 621 | signa tuae!' dixi, 'quod das mihi, pigneror omen.' |
| 622 | forte fuit iuxta patulis rarissima ramis |
| 623 | sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo; |
| 624 | hic nos frugilegas adspeximus agmine longo |
| |
| 625 | grande onus exiguo formicas ore gerentes |
| 626 | rugosoque suum servantes cortice callem; |
| 627 | dum numerum miror, 'totidem, pater optime,' dixi, |
| 628 | 'tu mihi da cives et inania moenia supple!' |
| 629 | intremuit ramisque sonum sine flamine motis |
| |
| 630 | alta dedit quercus: pavido mihi membra timore |
| 631 | horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae |
| 632 | roboribusque dedi, nec me sperare fatebar; |
| 633 | sperabam tamen atque animo mea vota fovebam. |
| 634 | nox subit, et curis exercita corpora somnus |
| |
| 635 | occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse |
| 636 | et ramis totidem totidemque animalia ramis |
| 637 | ferre suis visa est pariterque tremescere motu |
| 638 | graniferumque agmen subiectis spargere in arvis; |
| 639 | crescere desubito et maius maiusque videri |
| |
| 640 | ac se tollere humo rectoque adsistere trunco |
| 641 | et maciem numerumque pedum nigrumque colorem |
| 642 | ponere et humanam membris inducere formam. |
| 643 | somnus abit: damno vigilans mea visa querorque |
| 644 | in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens |
| |
| 645 | murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar |
| 646 | iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni |
| 647 | esse, venit Telamon properus foribusque reclusis |
| 648 | 'speque fideque, pater', dixit 'maiora videbis: |
| 649 | egredere!' egredior, qualesque in imagine somni |
| |
| 650 | visus eram vidisse viros, ex ordine tales |
| 651 | adspicio noscoque: adeunt regemque salutant. |
| 652 | vota Iovi solvo populisque recentibus urbem |
| 653 | partior et vacuos priscis cultoribus agros, |
| 654 | Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo. |
| |
| 655 | corpora vidisti; mores, quos ante gerebant, |
| 656 | nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum |
| 657 | quaesitique tenax et quod quaesita reservet. |
| 658 | hi te ad bella pares annis animisque sequentur, |
| 659 | cum primum qui te feliciter attulit eurus' |
| |
| 660 | (eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.' |
| 661 | Talibus atque aliis longum sermonibus illi |
| 662 | inplevere diem; lucis pars ultima mensae |
| 663 | est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol, |
| 664 | flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat: |
| |
| 665 | ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas, |
| 666 | ad regem Cephalus simul et Pallante creati |
| 667 | conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat. |
| 668 | excipit Aeacides illos in limine Phocus; |
| 669 | nam Telamon fraterque viros ad bella legebant. |
| |
| 670 | Phocus in interius spatium pulchrosque recessus |
| 671 | Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. |
| 672 | adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum |
| 673 | ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis. |
| 674 | pauca prius mediis sermonibus ille locutus |
| |
| 675 | 'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae; |
| 676 | qua tamen e silva teneas hastile recisum, |
| 677 | iamdudum dubito: certe si fraxinus esset, |
| 678 | fulva colore foret; si cornus, nodus inesset. |
| 679 | unde sit, ignoro, sed non formosius isto |
| |
| 680 | viderunt oculi telum iaculabile nostri.' |
| 681 | excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum |
| 682 | maiorem specie mirabere' dixit 'in isto. |
| 683 | consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum |
| 684 | non regit, et revolat nullo referente cruentum.' |
| |
| 685 | tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit, |
| 686 | cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. |
| 687 | quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est, |
| 688 | qua tulerit mercede; silet tactusque dolore |
| 689 | coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis: |
| |
| 690 | 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum |
| 691 | flere facit facietque diu, si vivere nobis |
| 692 | fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara |
| 693 | perdidit: hoc utinam caruissem munere semper! |
| 694 | 'Procris erat, si forte magis pervenit ad aures |
| |
| 695 | Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae, |
| 696 | si faciem moresque velis conferre duarum, |
| 697 | dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus, |
| 698 | hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque; |
| 699 | non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem. |
| |
| 700 | alter agebatur post sacra iugalia mensis, |
| 701 | cum me cornigeris tendentem retia cervis |
| 702 | vertice de summo semper florentis Hymetti |
| 703 | lutea mane videt pulsis Aurora tenebris |
| 704 | invitumque rapit. liceat mihi vera referre |
| |
| 705 | pace deae: quod sit roseo spectabilis ore, |
| 706 | quod teneat lucis, teneat confinia noctis, |
| 707 | nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam; |
| 708 | pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. |
| 709 | sacra tori coitusque novos thalamosque recentes |
| |
| 710 | primaque deserti referebam foedera lecti: |
| 711 | mota dea est et 'siste tuas, ingrate, querellas; |
| 712 | Procrin habe!' dixit, 'quod si mea provida mens est, |
| 713 | non habuisse voles.' meque illi irata remisit. |
| 714 | cum redeo mecumque deae memorata retracto, |
| |
| 715 | esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx |
| 716 | non bene servasset: facies aetasque iubebat |
| 717 | credere adulterium, prohibebant credere mores; |
| 718 | sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam, |
| 719 | criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. |
| |
| 720 | quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam |
| 721 | sollicitare fidem; favet huic Aurora timori |
| 722 | inmutatque meam (videor sensisse) figuram. |
| 723 | Palladias ineo non cognoscendus Athenas |
| 724 | ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat |
| |
| 725 | castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: |
| 726 | vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus. |
| 727 | ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui |
| 728 | temptamenta fide; male me, quin vera faterer, |
| 729 | continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem. |
| |
| 730 | tristis erat (sed nulla tamen formosior illa |
| 731 | esse potest tristi) desiderioque dolebat |
| 732 | coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa, |
| 733 | Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat! |
| 734 | quid referam, quotiens temptamina nostra pudici |
| |
| 735 | reppulerint mores, quotiens 'ego' dixerit 'uni |
| 736 | servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo.' |
| 737 | cui non ista fide satis experientia sano |
| 738 | magna foret? non sum contentus et in mea pugno |
| 739 | vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo |
| |
| 740 | muneraque augendo tandem dubitare coegi. |
| 741 | exclamo male victor: 'adest, mala, fictus adulter! |
| 742 | verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris.' |
| 743 | illa nihil; tacito tantummodo victa pudore |
| 744 | insidiosa malo cum coniuge limina fugit; |
| |
| 745 | offensaque mei genus omne perosa virorum |
| 746 | montibus errabat, studiis operata Dianae. |
| 747 | tum mihi deserto violentior ignis ad ossa |
| 748 | pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar |
| 749 | et potuisse datis simili succumbere culpae |
| |
| 750 | me quoque muneribus, si munera tanta darentur. |
| 751 | haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, |
| 752 | redditur et dulces concorditer exigit annos; |
| 753 | dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset |
| 754 | dona, canem munus; quem cum sua traderet illi |
| |
| 755 | Cynthia, 'currendo superabit' dixerat 'omnes.' |
| 756 | dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus. |
| 757 | muneris alterius quae sit fortuna, requiris? |
| 758 | accipe mirandum: novitate movebere facti! |
| 759 | 'Carmina Laiades non intellecta priorum |
| |
| 760 | solverat ingeniis, et praecipitata iacebat |
| 761 | inmemor ambagum vates obscura suarum: |
| 762 | protinus Aoniis inmittitur altera Thebis |
| 763 | [scilicet alma Themis nec talia linquit inulta!] |
| 764 | pestis, et exitio multi pecorumque suoque |
| |
| 765 | rurigenae pavere feram; vicina iuventus |
| 766 | venimus et latos indagine cinximus agros. |
| 767 | illa levi velox superabat retia saltu |
| 768 | summaque transibat postarum lina plagarum: |
| 769 | copula detrahitur canibus, quas illa sequentes |
| |
| 770 | effugit et coetum non segnior alite ludit. |
| 771 | poscor et ipse meum consensu Laelapa magno |
| 772 | (muneris hoc nomen): iamdudum vincula pugnat |
| 773 | exuere ipse sibi colloque morantia tendit. |
| 774 | vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset, |
| |
| 775 | scire; pedum calidus vestigia pulvis habebat, |
| 776 | ipse oculis ereptus erat: non ocior illo |
| 777 | hasta nec excussae contorto verbere glandes |
| 778 | nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu. |
| 779 | collis apex medii subiectis inminet arvis: |
| |
| 780 | tollor eo capioque novi spectacula cursus, |
| 781 | quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso |
| 782 | vulnere visa fera est; nec limite callida recto |
| 783 | in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis |
| 784 | et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti: |
| |
| 785 | inminet hic sequiturque parem similisque tenenti |
| 786 | non tenet et vanos exercet in aera morsus. |
| 787 | ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat |
| 788 | dum mea, dum digitos amentis addere tempto, |
| 789 | lumina deflexi. revocataque rursus eodem |
| |
| 790 | rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo |
| 791 | adspicio; fugere hoc, illud captare putares. |
| 792 | scilicet invictos ambo certamine cursus |
| 793 | esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.' |
| 794 | hactenus, et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?' |
| |
| 795 | Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille: |
| 796 | 'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris: |
| 797 | illa prius referam. iuvat o meminisse beati |
| 798 | temporis, Aeacide, quo primos rite per annos |
| 799 | coniuge eram felix, felix erat illa marito. |
| |
| 800 | mutua cura duos et amor socialis habebat, |
| 801 | nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori, |
| 802 | nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, |
| 803 | ulla erat; aequales urebant pectora flammae. |
| 804 | sole fere radiis feriente cacumina primis |
| |
| 805 | venatum in silvas iuvenaliter ire solebam |
| 806 | nec mecum famuli nec equi nec naribus acres |
| 807 | ire canes nec lina sequi nodosa solebant: |
| 808 | tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae |
| 809 | dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras |
| |
| 810 | et quae de gelidis exibat vallibus aura: |
| 811 | aura petebatur medio mihi lenis in aestu, |
| 812 | auram exspectabam, requies erat illa labori. |
| 813 | 'aura' (recordor enim), 'venias' cantare solebam, |
| 814 | 'meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, |
| |
| 815 | utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!' |
| 816 | forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant), |
| 817 | blanditias plures et 'tu mihi magna voluptas' |
| 818 | dicere sim solitus, 'tu me reficisque fovesque, |
| 819 | tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque |
| |
| 820 | spiritus iste tuus semper captatur ab ore.' |
| 821 | vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem |
| 822 | nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum |
| 823 | esse putat nymphae: nympham mihi credit amari. |
| 824 | criminis extemplo ficti temerarius index |
| |
| 825 | Procrin adit linguaque refert audita susurra. |
| 826 | credula res amor est: subito conlapsa dolore, |
| 827 | ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta |
| 828 | tempore se miseram, se fati dixit iniqui |
| 829 | deque fide questa est et crimine concita vano, |
| |
| 830 | quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen |
| 831 | et dolet infelix veluti de paelice vera. |
| 832 | saepe tamen dubitat speratque miserrima falli |
| 833 | indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa, |
| 834 | damnatura sui non est delicta mariti. |
| |
| 835 | postera depulerant Aurorae lumina noctem: |
| 836 | egredior silvamque peto victorque per herbas |
| 837 | 'aura, veni' dixi 'nostroque medere labori!' |
| 838 | et subito gemitus inter mea verba videbar |
| 839 | nescio quos audisse; 'veni' tamen 'optima!' dicens |
| |
| 840 | fronde levem rursus strepitum faciente caduca |
| 841 | sum ratus esse feram telumque volatile misi: |
| 842 | Procris erat medioque tenens in pectore vulnus |
| 843 | 'ei mihi' conclamat! vox est ubi cognita fidae |
| 844 | coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri. |
| |
| 845 | semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes |
| 846 | et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem |
| 847 | invenio corpusque meo mihi carius ulnis |
| 848 | mollibus attollo scissaque a pectore veste |
| 849 | vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem |
| |
| 850 | neu me morte sua sceleratum deserat, oro. |
| 851 | viribus illa carens et iam moribunda coegit |
| 852 | haec se pauca loqui: 'per nostri foedera lecti |
| 853 | perque deos supplex oro superosque meosque, |
| 854 | per si quid merui de te bene perque manentem |
| |
| 855 | nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem, |
| 856 | ne thalamis Auram patiare innubere nostris!' |
| 857 | dixit, et errorem tum denique nominis esse |
| 858 | et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat? |
| 859 | labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires, |
| |
| 860 | dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me |
| 861 | infelicem animam nostroque exhalat in ore; |
| 862 | sed vultu meliore mori secura videtur.' |
| 863 | Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce |
| 864 | Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque |
| |
| 865 | milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis. |