Liber II
|
| 1 | Ianus habet finem. cum carmine crescit et annus: |
| 2 | alter ut hic mensis, sic liber alter eat. |
| 3 | nunc primum velis, elegi, maioribus itis: |
| 4 | exiguum, memini, nuper eratis opus. |
| |
| 5 | ipse ego vos habui faciles in amore ministros, |
| 6 | cum lusit numeris prima iuventa suis. |
| 7 | idem sacra cano signataque tempora fastis: |
| 8 | ecquis ad haec illinc crederet esse viam? |
| 9 | haec mea militia est; ferimus quae possumus arma, |
| |
| 10 | dextraque non omni munere nostra vacat. |
| 11 | si mihi non valido torquentur pila lacerto |
| 12 | nec bellatoris terga premuntur equi, |
| 13 | nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense |
| 14 | (his habilis telis quilibet esse potest), |
| |
| 15 | at tua prosequimur studioso pectore, Caesar, |
| 16 | nomina, per titulos ingredimurque tuos. |
| 17 | ergo ades et placido paulum mea munera voltu |
| 18 | respice, pacando siquid ab hoste vacat. |
| 19 | Februa Romani dixere piamina patres: |
| |
| 20 | nunc quoque dant verbo plurima signa fidem. |
| 21 | pontifices ab rege petunt et flamine lanas, |
| 22 | quis veterum lingua februa nomen erat; |
| 23 | quaeque capit lictor domibus purgamina certis, |
| 24 | torrida cum mica farra, vocantur idem; |
| |
| 25 | nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura |
| 26 | casta sacerdotum tempora fronde tegit. |
| 27 | ipse ego flaminicam poscentem februa vidi; |
| 28 | februa poscenti pinea virga data est. |
| 29 | denique quodcumque est quo corpora nostra piantur, |
| |
| 30 | hoc apud intonsos nomen habebat avos. |
| 31 | mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci |
| 32 | omne solum lustrant, idque piamen habent; |
| 33 | aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris, |
| 34 | tum cum ferales praeteriere dies. |
| |
| 35 | omne nefas omnemque mali purgamina causam |
| 36 | credebant nostri tollere posse senes. |
| 37 | Graecia principium moris dedit: illa nocentes |
| 38 | impia lustratos ponere facta putat. |
| 39 | Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci |
| |
| 40 | caede per Haemonias solvit Acastus aquas; |
| 41 | vectam frenatis per inane draconibus Aegeus |
| 42 | credulus immerita Phasida fovit ope; |
| 43 | Amphiareiades Naupactoo Acheloo |
| 44 | 'solve nefas' dixit, solvit et ille nefas. |
| |
| 45 | ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis |
| 46 | fluminea tolli posse putatis aqua! |
| 47 | Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres, |
| 48 | primus, ut est, Iani mensis et ante fuit; |
| 49 | qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni: |
| |
| 50 | tu quoque sacrorum, Termine, finis eras. |
| 51 | primus enim Iani mensis, quia ianua prima est: |
| 52 | qui sacer est imis manibus, imus erat. |
| 53 | postmodo creduntur spatio distantia longo |
| 54 | tempora bis quini continuasse viri. |
| |
| 55 | Principio mensis Phrygiae contermina Matri |
| 56 | Sospita delubris dicitur aucta novis. |
| 57 | nunc ubi sunt, illis quae sunt sacrata Kalendis |
| 58 | templa deae? longa procubuere die. |
| 59 | cetera ne simili caderent labefacta ruina |
| |
| 60 | cavit sacrati provida cura ducis, |
| 61 | sub quo delubris sentitur nulla senectus; |
| 62 | nec satis est homines, obligat ille deos. |
| 63 | templorum positor, templorum sancte repostor, |
| 64 | sit superis opto mutua cura tui. |
| |
| 65 | dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos, |
| 66 | proque tua maneant in statione domo. |
| 67 | tum quoque vicini lucus celebratur Alerni, |
| 68 | qua petit aequoreas advena Thybris aquas. |
| 69 | ad penetrale Numae Capitolinumque Tonantem |
| |
| 70 | inque Iovis summa caeditur arce bidens. |
| 71 | saepe graves pluvias adopertus nubibus aether |
| 72 | concitat, aut posita sub nive terra latet. |
| 73 | Proximus Hesperias Titan abiturus in undas |
| 74 | gemmea purpureis cum iuga demet equis, |
| |
| 75 | illa nocte aliquis, tollens ad sidera voltum, |
| 76 | dicet 'ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?' |
| 77 | dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis |
| 78 | in liquidas subito mersa notabit aquas. |
| 79 | Quem modo caelatum stellis Delphina videbas, |
| |
| 80 | is fugiet visus nocte sequente tuos, |
| 81 | seu fuit occultis felix in amoribus index, |
| 82 | Lesbida cum domino seu tulit ille lyram. |
| 83 | quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus? |
| 84 | carmine currentes ille tenebat aquas. |
| |
| 85 | saepe sequens agnam lupus est a voce retentus, |
| 86 | saepe avidum fugiens restitit agna lupum; |
| 87 | saepe canes leporesque umbra iacuere sub una, |
| 88 | et stetit in saxo proxima cerva leae, |
| 89 | et sine lite loquax cum Palladis alite cornix |
| |
| 90 | sedit, et accipitri iuncta columba fuit. |
| 91 | Cynthia saepe tuis fertur, vocalis Arion, |
| 92 | tamquam fraternis obstipuisse modis. |
| 93 | nomen Arionium Siculas impleverat urbes |
| 94 | captaque erat lyricis Ausonis ora sonis; |
| |
| 95 | inde domum repetens puppem conscendit Arion, |
| 96 | atque ita quaesitas arte ferebat opes. |
| 97 | forsitan, infelix, ventos undasque timebas: |
| 98 | at tibi nave tua tutius aequor erat. |
| 99 | namque gubernator destricto constitit ense |
| |
| 100 | ceteraque armata conscia turba manu. |
| 101 | quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem: |
| 102 | non haec sunt digitis arma tenenda tuis. |
| 103 | ille, metu pavidus, 'mortem non deprecor' inquit, |
| 104 | 'sed liceat sumpta pauca referre lyra.' |
| |
| 105 | dant veniam ridentque moram: capit ille coronam, |
| 106 | quae possit crines, Phoebe, decere tuos; |
| 107 | induerat Tyrio bis tinctam murice pallam: |
| 108 | reddidit icta suos pollice chorda sonos, |
| 109 | flebilibus numeris veluti canentia dura |
| |
| 110 | traiectus penna tempora cantat olor. |
| 111 | protinus in medias ornatus desilit undas; |
| 112 | spargitur impulsa caerula puppis aqua. |
| 113 | inde (fide maius) tergo delphina recurvo |
| 114 | se memorant oneri subposuisse novo. |
| |
| 115 | ille, sedens citharamque tenens, pretiumque vehendi |
| 116 | cantat et aequoreas carmine mulcet aquas. |
| 117 | di pia facta vident: astris delphina recepit |
| 118 | Iuppiter et stellas iussit habere novem. |
| 119 | Nunc mihi mille sonos quoque est memoratus Achilles |
| |
| 120 | vellem, Maeonide, pectus inesse tuum, |
| 121 | dum canimus sacras alterno carmine Nonas. |
| 122 | maximus hic fastis accumulatur honor. |
| 123 | deficit ingenium, maioraque viribus urgent: |
| 124 | haec mihi praecipuo est ore canenda dies. |
| |
| 125 | quid volui demens elegis imponere tantum |
| 126 | ponderis? heroi res erat ista pedis. |
| 127 | sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen |
| 128 | hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques. |
| 129 | res tamen ante dedit: sero quoque vera tulisti |
| |
| 130 | nomina, iam pridem tu pater orbis eras. |
| 131 | hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto, |
| 132 | nomen habes: hominum tu pater, ille deum. |
| 133 | Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo |
| 134 | moenia, tu dederas transilienda Remo. |
| |
| 135 | te Tatius parvique Cures Caeninaque sensit, |
| 136 | hoc duce Romanum est solis utrumque latus; |
| 137 | tu breve nescioquid victae telluris habebas, |
| 138 | quodcumque est alto sub Iove, Caesar habet. |
| 139 | tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas; |
| |
| 140 | tu recipis luco, reppulit ille nefas; |
| 141 | vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges; |
| 142 | tu domini nomen, principis ille tenet; |
| 143 | te Remus incusat, veniam dedit hostibus ille; |
| 144 | caelestem fecit te pater, ille patrem. |
| |
| 145 | Iam puer Idaeus media tenus eminet alvo, |
| 146 | et liquidas mixto nectare fundit aquas. |
| 147 | en etiam, siquis Borean horrere solebat, |
| 148 | gaudeat: a Zephyris mollior aura venit. |
| 149 | Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis |
| |
| 150 | Lucifer, et primi tempora veris erunt. |
| 151 | ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant, |
| 152 | magnaque discedens signa reliquit hiems. |
| 153 | Tertia nox veniat, Custodem protinus Ursae |
| 154 | aspicies geminos exseruisse pedes. |
| |
| 155 | inter hamadryadas iaculatricemque Dianam |
| 156 | Callisto sacri pars fuit una chori. |
| 157 | illa, deae tangens arcus, 'quos tangimus arcus, |
| 158 | este meae testes virginitatis' ait. |
| 159 | Cynthia laudavit, 'promissa' que 'foedera serva, |
| |
| 160 | et comitum princeps tu mihi' dixit 'eris.' |
| 161 | foedera servasset, si non formosa fuisset: |
| 162 | cavit mortales, de Iove crimen habet. |
| 163 | mille feras Phoebe silvis venata redibat |
| 164 | aut plus aut medium sole tenente diem; |
| |
| 165 | ut tetigit lucum (densa niger ilice lucus, |
| 166 | in medio gelidae fons erat altus aquae), |
| 167 | 'hic' ait 'in silva, virgo Tegeaea, lavemur'; |
| 168 | erubuit falso virginis illa sono. |
| 169 | dixerat et nymphis. nymphae velamina ponunt; |
| |
| 170 | hanc pudet, et tardae dat mala signa morae. |
| 171 | exuerat tunicas; uteri manifesta tumore |
| 172 | proditur indicio ponderis ipsa suo. |
| 173 | cui dea 'virgineos, periura Lycaoni, coetus |
| 174 | desere, nec castas pollue' dixit 'aquas.' |
| |
| 175 | luna novum decies implerat cornibus orbem: |
| 176 | quae fuerat virgo credita, mater erat. |
| 177 | laesa furit Iuno, formam mutatque puellae: |
| 178 | quid facis? invito est pectore passa Iovem. |
| 179 | utque ferae vidit turpes in paelice voltus, |
| |
| 180 | 'huius in amplexus, Iuppiter, ' inquit 'eas.' |
| 181 | ursa per incultos errabat squalida montes |
| 182 | quae fuerat summo nuper amata Iovi. |
| 183 | iam tria lustra puer furto conceptus agebat, |
| 184 | cum mater nato est obvia facta suo. |
| |
| 185 | illa quidem, tamquam cognosceret, adstitit amens, |
| 186 | et gemuit: gemitus verba parentis erant. |
| 187 | hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto |
| 188 | ni foret in superas raptus uterque domos. |
| 189 | signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton, |
| |
| 190 | Arctophylax formam terga sequentis habet. |
| 191 | saevit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn |
| 192 | Maenaliam tactis ne lavet Arcton aquis. |
| 193 | Idibus agrestis fumant altaria Fauni |
| 194 | hic ubi discretas insula rumpit aquas. |
| |
| 195 | haec fuit illa dies in qua Veientibus armis |
| 196 | ter centum Fabii ter cecidere duo. |
| 197 | una domus vires et onus susceperat urbis: |
| 198 | sumunt gentiles arma professa manus. |
| 199 | egreditur castris miles generosus ab isdem, |
| |
| 200 | e quis dux fieri quilibet aptus erat. |
| 201 | Carmentis portae dextro est via proxima iano: |
| 202 | ire per hanc noli, quisquis es; omen habet. |
| 203 | illa fama refert Fabios exisse trecentos: |
| 204 | porta vacat culpa, sed tamen omen habet. |
| |
| 205 | ut celeri passu Cremeram tetigere rapacem |
| 206 | (turbidus hibernis ille fluebat aquis), |
| 207 | castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi |
| 208 | Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt; |
| 209 | non aliter quam cum Libyca de gente leones |
| |
| 210 | invadunt sparsos lata per arva greges. |
| 211 | diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo |
| 212 | accipiunt: Tusco sanguine terra rubet. |
| 213 | sic iterum, sic saepe cadunt; ubi vincere aperte |
| 214 | non datur, insidias armaque tecta parant. |
| |
| 215 | campus erat, campi claudebant ultima colles |
| 216 | silvaque montanas occulere apta feras. |
| 217 | in medio paucos armentaque rara relinquunt, |
| 218 | cetera virgultis abdita turba latet. |
| 219 | ecce velut torrens undis pluvialibus auctus |
| |
| 220 | aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, |
| 221 | per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, |
| 222 | riparum clausas margine finit aquas, |
| 223 | sic Fabii vallem latis discursibus implent, |
| 224 | quodque vident sternunt, nec metus alter inest. |
| |
| 225 | quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti: |
| 226 | simplex nobilitas, perfida tela cave. |
| 227 | fraude perit virtus: in apertos undique campos |
| 228 | prosiliunt hostes et latus omne tenent. |
| 229 | quid faciant pauci contra tot milia fortes? |
| |
| 230 | quidve, quod in misero tempore restet, adest? |
| 231 | sicut aper longe silvis latratibus actus |
| 232 | fulmineo celeres dissipat ore canes, |
| 233 | mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti, |
| 234 | volneraque alterna dantque feruntque manu. |
| |
| 235 | una dies Fabios ad bellum miserat omnes, |
| 236 | ad bellum missos perdidit una dies. |
| 237 | ut tamen Herculeae superessent semina gentis, |
| 238 | credibile est ipsos consuluisse deos: |
| 239 | nam puer impubes et adhuc non utilis armis |
| |
| 240 | unus de Fabia gente relictus erat; |
| 241 | scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci, |
| 242 | cui res cunctando restituenda foret. |
| 243 | Continuata loco tria sidera, Corvus et Anguis |
| 244 | et medius Crater inter utrumque, iacent. |
| |
| 245 | Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti; |
| 246 | quae, tibi, cur tria sint tam sociata, canam. |
| 247 | forte Iovi Phoebus festum sollemne parabat |
| 248 | (non faciet longas fabula nostra moras): |
| 249 | 'i, mea' dixit 'avis, ne quid pia sacra moretur, |
| |
| 250 | et tenuem vivis fontibus adfer aquam.' |
| 251 | corvus inauratum pedibus cratera recurvis |
| 252 | tollit et aerium pervolat altus iter. |
| 253 | stabat adhuc duris ficus densissima pomis: |
| 254 | temptat eam rostro, non erat apta legi; |
| |
| 255 | immemor imperii sedisse sub arbore fertur, |
| 256 | dum fierent tarda dulcia poma mora. |
| 257 | iamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum, |
| 258 | ad dominumque redit, fictaque verba refert: |
| 259 | 'hic mihi causa morae, vivarum obsessor aquarum: |
| |
| 260 | hic tenuit fontes officiumque meum.' |
| 261 | 'addis' ait 'culpae mendacia' Phoebus 'et audes |
| 262 | fatidicum verbis fallere velle deum? |
| 263 | at tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus, |
| 264 | de nullo gelidae fonte bibentur aquae.' |
| |
| 265 | dixit, et, antiqui monimenta perennia facti, |
| 266 | Anguis, avis, Crater sidera iuncta micant. |
| 267 | Tertia post Idus nudos aurora Lupercos |
| 268 | aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt. |
| 269 | dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo, |
| |
| 270 | attigerint Latias unde petita domos. |
| 271 | Pana deum pecoris veteres coluisse feruntur |
| 272 | Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis. |
| 273 | testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae, |
| 274 | quique citis Ladon in mare currit aquis, |
| |
| 275 | cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini, |
| 276 | altaque Tricrene Parrhasiaeque nives. |
| 277 | Pan erat armenti, Pan illic numen equarum, |
| 278 | munus ob incolumes ille ferebat oves. |
| 279 | transtulit Evander silvestria numina secum: |
| |
| 280 | hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat. |
| 281 | inde deum colimus devectaque sacra Pelasgis: |
| 282 | flamen ad haec prisco more Dialis erat. |
| 283 | cur igitur currant, et cur (sic currere mos est) |
| 284 | nuda ferant posita corpora veste, rogas? |
| |
| 285 | ipse deus velox discurrere gaudet in altis |
| 286 | montibus, et subitas concipit ipse fugas: |
| 287 | ipse deus nudus nudos iubet ire ministros; |
| 288 | nec satis ad cursus commoda vestis erit. |
| 289 | ante Iovem genitum terras habuisse feruntur |
| |
| 290 | Arcades, et luna gens prior illa fuit. |
| 291 | vita feris similis, nullos agitata per usus: |
| 292 | artis adhuc expers et rude volgus erat. |
| 293 | pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas; |
| 294 | nectar erat palmis hausta duabus aqua. |
| |
| 295 | nullus anhelabat sub adunco vomere taurus, |
| 296 | nulla sub imperio terra colentis erat: |
| 297 | nullus adhuc erat usus equi; se quisque ferebat: |
| 298 | ibat ovis lana corpus amicta sua. |
| 299 | sub Iove durabant et corpora nuda gerebant, |
| |
| 300 | docta graves imbres et tolerare Notos. |
| 301 | nunc quoque detecti referunt monimenta vetusti |
| 302 | moris, et antiquas testificantur opes. |
| 303 | Sed cur praecipue fugiat velamina Faunus, |
| 304 | traditur antiqui fabula plena ioci. |
| |
| 305 | forte comes dominae iuvenis Tirynthius ibat: |
| 306 | vidit ab excelso Faunus utrumque iugo; |
| 307 | vidit et incaluit, 'montana' que 'numina', dixit |
| 308 | 'nil mihi vobiscum est: hic meus ardor erit.' |
| 309 | ibat odoratis umeros perfusa capillis |
| |
| 310 | Maeonis, aurato conspicienda sinu: |
| 311 | aurea pellebant tepidos umbracula soles, |
| 312 | quae tamen Herculeae sustinuere manus. |
| 313 | iam Bacchi nemus et Tmoli vineta tenebat, |
| 314 | Hesperos et fusco roscidus ibat equo. |
| |
| 315 | antra subit tofis laqueata et pumice vivo; |
| 316 | garrulus in primo limine rivus erat. |
| 317 | dumque parant epulas potandaque vina ministri, |
| 318 | cultibus Alciden instruit illa suis: |
| 319 | dat tenues tunicas Gaetulo murice tinctas, |
| |
| 320 | dat teretem zonam, qua modo cincta fuit. |
| 321 | ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat, |
| 322 | ut posset magnas exseruisse manus. |
| 323 | fregerat armillas non illa ad bracchia factas, |
| 324 | scindebant magni vincula parva pedes. |
| |
| 325 | ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis |
| 326 | conditaque in pharetra tela minora sua. |
| 327 | sic epulis functi sic dant sua corpora somno, |
| 328 | et positis iuxta secubuere toris: |
| 329 | causa, repertori vitis quia sacra parabant, |
| |
| 330 | quae facerent pure, cum foret orta dies. |
| 331 | noctis erat medium. quid non amor improbus audet? |
| 332 | roscida per tenebras Faunus ad antra venit: |
| 333 | utque videt comites somno vinoque solutos, |
| 334 | spem capit in dominis esse soporis idem. |
| |
| 335 | intrat et huc illuc temerarius errat adulter, |
| 336 | et praefert cautas subsequiturque manus. |
| 337 | venerat ad strati captata cubilia lecti, |
| 338 | et felix prima sorte futurus erat; |
| 339 | ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis |
| |
| 340 | vellera, pertimuit sustinuitque manum, |
| 341 | attonitusque metu rediit, ut saepe viator |
| 342 | turbatum viso rettulit angue pedem. |
| 343 | inde tori qui iunctus erat velamina tangit |
| 344 | mollia, mendaci decipiturque nota. |
| |
| 345 | ascendit spondaque sibi propiore recumbit, |
| 346 | et tumidum cornu durius inguen erat. |
| 347 | interea tunicas ora subducit ab ima: |
| 348 | horrebant densis aspera crura pilis. |
| 349 | cetera temptantem subito Tirynthius heros |
| |
| 350 | reppulit: e summo decidit ille toro. |
| 351 | fit sonus, inclamat comites et lumina poscit |
| 352 | Maeonis: inlatis ignibus acta patent. |
| 353 | ille gemit lecto graviter deiectus ab alto, |
| 354 | membraque de dura vix sua tollit humo. |
| |
| 355 | ridet et Alcides et qui videre iacentem, |
| 356 | ridet amatorem Lyda puella suum. |
| 357 | veste deus lusus fallentes lumina vestes |
| 358 | non amat, et nudos ad sua sacra vocat. |
| 359 | Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas, |
| |
| 360 | inque suo noster pulvere currat equus. |
| 361 | cornipedi Fauno caesa de more capella |
| 362 | venit ad exiguas turba vocata dapes. |
| 363 | dumque sacerdotes veribus transuta salignis |
| 364 | exta parant, medias sole tenente vias, |
| |
| 365 | Romulus et frater pastoralisque iuventus |
| 366 | solibus et campo corpora nuda dabant. |
| 367 | vectibus et iaculis et misso pondere saxi |
| 368 | bracchia per lusus experienda dabant: |
| 369 | pastor ab excelso 'per devia rura iuvencos, |
| |
| 370 | Romule, praedones, et Reme', dixit 'agunt' |
| 371 | longum erat armari: diversis exit uterque |
| 372 | partibus, occursu praeda recepta Remi. |
| 373 | ut rediit, veribus stridentia detrahit exta |
| 374 | atque ait 'haec certe non nisi victor edet.' |
| |
| 375 | dicta facit, Fabiique simul. venit inritus illuc |
| 376 | Romulus et mensas ossaque nuda videt. |
| 377 | risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque |
| 378 | vincere, Quintilios non potuisse suos. |
| 379 | forma manet facti: posito velamine currunt, |
| |
| 380 | et memorem famam quod bene cessit habet. |
| 381 | Forsitan et quaeras cur sit locus ille Lupercal, |
| 382 | quaeve diem tali nomine causa notet. |
| 383 | Silvia Vestalis caelestia semina partu |
| 384 | ediderat, patruo regna tenente suo; |
| |
| 385 | is iubet auferri parvos et in amne necari: |
| 386 | quid facis? ex istis Romulus alter erit. |
| 387 | iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri |
| 388 | (flent tamen) et geminos in loca sola ferunt. |
| 389 | Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis |
| |
| 390 | reddidit, hibernis forte tumebat aquis: |
| 391 | hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare videres, |
| 392 | quaque iacent valles, Maxime Circe, tuae. |
| 393 | huc ubi venerunt (neque enim procedere possunt |
| 394 | longius), ex illis unus et alter ait: |
| |
| 395 | 'at quam sunt similes! at quam formosus uterque! |
| 396 | plus tamen ex illis iste vigoris habet. |
| 397 | si genus arguitur voltu, nisi fallit imago, |
| 398 | nescioquem in vobis suspicor esse deum. |
| 399 | at siquis vestrae deus esset originis auctor, |
| |
| 400 | in tam praecipiti tempore ferret opem: |
| 401 | ferret opem certe, si non ope, mater, egeret, |
| 402 | quae facta est uno mater et orba die. |
| 403 | nata simul, moritura simul, simul ite sub undas |
| 404 | corpora.' desierat, deposuitque sinu. |
| |
| 405 | vagierunt ambo pariter: sensisse putares; |
| 406 | hi redeunt udis in sua tecta genis. |
| 407 | sustinet impositos summa cavus alveus unda: |
| 408 | heu quantum fati parva tabella tulit! |
| 409 | alveus in limo silvis adpulsus opacis |
| |
| 410 | paulatim fluvio deficiente sedet. |
| 411 | arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocatur |
| 412 | Rumina nunc ficus Romula ficus erat. |
| 413 | venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos: |
| 414 | quis credat pueris non nocuisse feram? |
| |
| 415 | non nocuisse parum est, prodest quoque. quos lupa nutrit, |
| 416 | perdere cognatae sustinuere manus. |
| 417 | constitit et cauda teneris blanditur alumnis, |
| 418 | et fingit lingua corpora bina sua. |
| 419 | Marte satos scires: timor abfuit. ubera ducunt |
| |
| 420 | nec sibi promissi lactis aluntur ope. |
| 421 | illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis; |
| 422 | magna dati nutrix praemia lactis habet. |
| 423 | Quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos? |
| 424 | Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet. |
| |
| 425 | Nupta, quid exspectas? non tu pollentibus herbis |
| 426 | nec prece nec magico carmine mater eris; |
| 427 | excipe fecundae patienter verbera dextrae, |
| 428 | iam socer optatum nomen habebit avi. |
| 429 | nam fuit illa dies, dura cum sorte maritae |
| |
| 430 | reddebant uteri pignora rara sui. |
| 431 | 'quid mihi' clamabat 'prodest rapuisse Sabinas' |
| 432 | Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit), |
| 433 | 'si mea non vires, sed bellum iniuria fecit? |
| 434 | utilius fuerat non habuisse nurus.' |
| |
| 435 | monte sub Esquilio multis incaeduus annis |
| 436 | Iunonis magnae nomine lucus erat. |
| 437 | huc ubi venerunt, pariter nuptaeque virique |
| 438 | suppliciter posito procubuere genu: |
| 439 | cum subito motae tremuere cacumina silvae, |
| |
| 440 | et dea per lucos mira locuta suos. |
| 441 | 'Italidas matres' inquit 'sacer hircus inito.' |
| 442 | obstipuit dubio territa turba sono. |
| 443 | augur erat, nomen longis intercidit annis: |
| 444 | nuper ab Etrusca venerat exul humo; |
| |
| 445 | ille caprum mactat: iussae sua terga puellae |
| 446 | pellibus exsectis percutienda dabant. |
| 447 | luna resumebat decimo nova cornua motu, |
| 448 | virque pater subito nuptaque mater erat. |
| 449 | gratia Lucinae: dedit haec tibi nomina lucus, |
| |
| 450 | aut quia principium tu, dea, lucis habes. |
| 451 | parce, precor, gravidis, facilis Lucina, puellis, |
| 452 | maturumque utero molliter aufer onus. |
| 453 | Orta dies fuerit, tu desine credere ventis; |
| 454 | perdidit illius temporis aura fidem. |
| |
| 455 | flamina non constant, et sex reserata diebus |
| 456 | carceris Aeolii ianua lata patet. |
| 457 | iam levis obliqua subsedit Aquarius urna: |
| 458 | proximus aetherios excipe, Piscis, equos. |
| 459 | te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis |
| |
| 460 | signa) duos tergo sustinuisse deos. |
| 461 | terribilem quondam fugiens Typhona Dione, |
| 462 | tum, cum pro caelo Iuppiter arma tulit, |
| 463 | venit ad Euphraten comitata Cupidine parvo, |
| 464 | inque Palaestinae margine sedit aquae. |
| |
| 465 | populus et cannae riparum summa tenebant, |
| 466 | spemque dabant salices hos quoque posse tegi. |
| 467 | dum latet, insonuit vento nemus: illa timore |
| 468 | pallet, et hostiles credit adesse manus, |
| 469 | utque sinu tenuit natum, 'succurrite, nymphae, |
| |
| 470 | et dis auxilium ferte duobus' ait. |
| 471 | nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli: |
| 472 | pro quo nunc, cernis, sidera nomen habent. |
| 473 | inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis |
| 474 | nec violant timidi piscibus ora Syri. |
| |
| 475 | Proxima lux vacua est; at tertia dicta Quirino, |
| 476 | qui tenet hoc nomen (Romulus ante fuit), |
| 477 | sive quod hasta 'curis' priscis est dicta Sabinis |
| 478 | (bellicus a telo venit in astra deus); |
| 479 | sive suum regi nomen posuere Quirites, |
| |
| 480 | seu quia Romanis iunxerat ille Cures. |
| 481 | nam pater armipotens postquam nova moenia vidit, |
| 482 | multaque Romulea bella peracta manu, |
| 483 | 'Iuppiter', inquit 'habet Romana potentia vires: |
| 484 | sanguinis officio non eget illa mei. |
| |
| 485 | redde patri natum: quamvis intercidit alter, |
| 486 | pro se proque Remo qui mihi restat erit. |
| 487 | 'unus erit quem tu tolles in caerula caeli' |
| 488 | tu mihi dixisti: sint rata dicta Iovis' |
| 489 | Iuppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque |
| |
| 490 | est polus, et caeli pondera novit Atlas. |
| 491 | est locus, antiqui Caprae dixere paludem: |
| 492 | forte tuis illic, Romule, iura dabas. |
| 493 | sol fugit, et removent subeuntia nubila caelum, |
| 494 | et gravis effusis decidit imber aquis. |
| |
| 495 | hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether: |
| 496 | fit fuga, rex patriis astra petebat equis. |
| 497 | luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis, |
| 498 | haesissetque animis forsitan illa fides; |
| 499 | sed Proculus Longa veniebat Iulius Alba, |
| |
| 500 | lunaque fulgebat, nec facis usus erat, |
| 501 | cum subito motu saepes tremuere sinistrae: |
| 502 | rettulit ille gradus, horrueruntque comae. |
| 503 | pulcher et humano maior trabeaque decorus |
| 504 | Romulus in media visus adesse via |
| |
| 505 | et dixisse simul 'prohibe lugere Quirites, |
| 506 | nec violent lacrimis numina nostra suis: |
| 507 | tura ferant placentque novum pia turba Quirinum, |
| 508 | et patrias artes militiamque colant.' |
| 509 | iussit et in tenues oculis evanuit auras; |
| |
| 510 | convocat hic populos iussaque verba refert. |
| 511 | templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est, |
| 512 | et referunt certi sacra paterna dies. |
| 513 | Lux quoque cur eadem Stultorum festa vocetur |
| 514 | accipe: parva quidem causa, sed apta, subest. |
| |
| 515 | non habuit doctos tellus antiqua colonos: |
| 516 | lassabant agiles aspera bella viros. |
| 517 | plus erat in gladio quam curvo laudis aratro: |
| 518 | neglectus domino pauca ferebat ager. |
| 519 | farra tamen veteres iaciebant, farra metebant, |
| |
| 520 | primitias Cereri farra resecta dabant: |
| 521 | usibus admoniti flammis torrenda dederunt, |
| 522 | multaque peccato damna tulere suo; |
| 523 | nam modo verrebant nigras pro farre favillas, |
| 524 | nunc ipsas ignes corripuere casas. |
| |
| 525 | facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni |
| 526 | orant ut fruges temperet illa suas. |
| 527 | curio legitimis nunc Fornacalia verbis |
| 528 | maximus indicit nec stata sacra facit: |
| 529 | inque foro, multa circum pendente tabella, |
| |
| 530 | signatur certa curia quaeque nota, |
| 531 | stultaque pars populi quae sit sua curia nescit, |
| 532 | sed facit extrema sacra relata die. |
| 533 | Est honor et tumulis, animas placare paternas, |
| 534 | parvaque in exstructas munera ferre pyras. |
| |
| 535 | parva petunt manes: pietas pro divite grata est |
| 536 | munere; non avidos Styx habet ima deos. |
| 537 | tegula porrectis satis est velata coronis |
| 538 | et sparsae fruges parcaque mica salis, |
| 539 | inque mero mollita Ceres violaeque solutae: |
| |
| 540 | haec habeat media testa relicta via. |
| 541 | nec maiora veto, sed et his placabilis umbra est: |
| 542 | adde preces positis et sua verba focis. |
| 543 | hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor, |
| 544 | attulit in terras, iuste Latine, tuas. |
| |
| 545 | ille patris Genio sollemnia dona ferebat: |
| 546 | hinc populi ritus edidicere pios. |
| 547 | at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis |
| 548 | bella, Parentales deseruere dies. |
| 549 | non impune fuit; nam dicitur omine ab isto |
| |
| 550 | Roma suburbanis incaluisse rogis. |
| 551 | vix equidem credo: bustis exisse feruntur |
| 552 | et tacitae questi tempore noctis avi, |
| 553 | perque vias Urbis latosque ululasse per agros |
| 554 | deformes animas, volgus inane, ferunt. |
| |
| 555 | post ea praeteriti tumulis redduntur honores, |
| 556 | prodigiisque venit funeribusque modus. |
| 557 | dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae: |
| 558 | exspectet puros pinea taeda dies, |
| 559 | nec tibi, quae cupidae matura videbere matri, |
| |
| 560 | comat virgineas hasta recurva comas. |
| 561 | conde tuas, Hymenaee, faces, et ab ignibus atris |
| 562 | aufer: habent alias maesta sepulcra faces. |
| 563 | di quoque templorum foribus celentur opertis, |
| 564 | ture vacent arae stentque sine igne foci. |
| |
| 565 | nunc animae tenues et corpora functa sepulcris |
| 566 | errant, nunc posito pascitur umbra cibo. |
| 567 | nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint |
| 568 | Luciferi, quot habent carmina nostra pedes. |
| 569 | hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem; |
| |
| 570 | ultima placandis manibus illa dies. |
| 571 | Ecce anus in mediis residens annosa puellis |
| 572 | sacra facit Tacitae (vix tamen ipsa tacet), |
| 573 | et digitis tria tura tribus sub limine ponit, |
| 574 | qua brevis occultum mus sibi fecit iter: |
| |
| 575 | tum cantata ligat cum fusco licia plumbo, |
| 576 | et septem nigras versat in ore fabas, |
| 577 | quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena, |
| 578 | obsutum maenae torret in igne caput; |
| 579 | vina quoque instillat: vini quodcumque relictum est, |
| |
| 580 | aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit. |
| 581 | 'hostiles linguas inimicaque vinximus ora' |
| 582 | dicit discedens ebriaque exit anus. |
| 583 | protinus a nobis quae sit dea Muta requires: |
| 584 | disce per antiquos quae mihi nota senes. |
| |
| 585 | Iuppiter, inmodico Iuturnae victus amore, |
| 586 | multa tulit tanto non patienda deo: |
| 587 | illa modo in silvis inter coryleta latebat, |
| 588 | nunc in cognatas desiliebat aquas. |
| 589 | convocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant, |
| |
| 590 | et iacit in medio talia verba choro: |
| 591 | 'invidet ipsa sibi vitatque quod expedit illi |
| 592 | vestra soror, summo iungere membra deo. |
| 593 | consulite ambobus: nam quae mea magna voluptas, |
| 594 | utilitas vestrae magna sororis erit. |
| |
| 595 | vos illi in prima fugienti obsistite ripa, |
| 596 | ne sua fluminea corpora mergat aqua.' |
| 597 | dixerat; adnuerant nymphae Tiberinides omnes |
| 598 | quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos. |
| 599 | forte fuit Nais, Lara nomine; prima sed illi |
| |
| 600 | dicta bis antiquum syllaba nomen erat, |
| 601 | ex vitio positum. saepe illi dixerat Almo |
| 602 | 'nata, tene linguam': nec tamen illa tenet. |
| 603 | quae simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis, |
| 604 | 'effuge' ait 'ripas', dicta refertque Iovis. |
| |
| 605 | illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas |
| 606 | 'Naida Iuturnam vir tuus' inquit 'amat.' |
| 607 | Iuppiter intumuit, quaque est non usa modeste |
| 608 | eripit huic linguam, Mercuriumque vocat: |
| 609 | 'duc hanc ad manes: locus ille silentibus aptus. |
| |
| 610 | nympha, sed infernae nympha paludis erit.' |
| 611 | iussa Iovis fiunt. accepit lucus euntes: |
| 612 | dicitur illa duci tum placuisse deo. |
| 613 | vim parat hic, voltu pro verbis illa precatur, |
| 614 | et frustra muto nititur ore loqui, |
| |
| 615 | fitque gravis geminosque parit, qui compita servant |
| 616 | et vigilant nostra semper in urbe Lares. |
| 617 | Proxima cognati dixere Karistia kari, |
| 618 | et venit ad socios turba propinqua deos. |
| 619 | scilicet a tumulis et qui periere propinquis |
| |
| 620 | protinus ad vivos ora referre iuvat, |
| 621 | postque tot amissos quicquid de sanguine restat |
| 622 | aspicere et generis dinumerare gradus. |
| 623 | innocui veniant: procul hinc, procul impius esto |
| 624 | frater et in partus mater acerba suos, |
| |
| 625 | cui pater est vivax, qui matris digerit annos, |
| 626 | quae premit invisam socrus iniqua nurum. |
| 627 | Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor, |
| 628 | et quae ruricolis semina tosta dedit, |
| 629 | et soror et Procne Tereusque duabus iniquus |
| |
| 630 | et quicumque suas per scelus auget opes. |
| 631 | dis generis date tura boni: Concordia fertur |
| 632 | illa praecipue mitis adesse die; |
| 633 | et libate dapes, ut, grati pignus honoris, |
| 634 | nutriat incinctos missa patella Lares. |
| |
| 635 | iamque, ubi suadebit placidos nox umida somnos, |
| 636 | larga precaturi sumite vina manu, |
| 637 | et 'bene vos, bene te, patriae pater, optime Caesar' |
| 638 | dicite; suffuso sint bona verba mero. |
| 639 | Nox ubi transierit, solito celebretur honore |
| |
| 640 | separat indicio qui deus arva suo. |
| 641 | Termine, sive lapis sive es defossus in agro |
| 642 | stipes, ab antiquis tu quoque numen habes. |
| 643 | te duo diversa domini de parte coronant, |
| 644 | binaque serta tibi binaque liba ferunt. |
| |
| 645 | ara fit: huc ignem curto fert rustica testo |
| 646 | sumptum de tepidis ipsa colona focis. |
| 647 | ligna senex minuit concisaque construit arte, |
| 648 | et solida ramos figere pugnat humo; |
| 649 | tum sicco primas inritat cortice flammas; |
| |
| 650 | stat puer et manibus lata canistra tenet. |
| 651 | inde ubi ter fruges medios immisit in ignes, |
| 652 | porrigit incisos filia parva favos. |
| 653 | vina tenent alii: libantur singula flammis; |
| 654 | spectant, et linguis candida turba favet. |
| |
| 655 | spargitur et caeso communis Terminus agno, |
| 656 | nec queritur lactans cum sibi porca datur. |
| 657 | conveniunt celebrantque dapes vicinia simplex |
| 658 | et cantant laudes, Termine sancte, tuas: |
| 659 | 'tu populos urbesque et regna ingentia finis: |
| |
| 660 | omnis erit sine te litigiosus ager. |
| 661 | nulla tibi ambitio est, nullo corrumperis auro, |
| 662 | legitima servas credita rura fide. |
| 663 | si tu signasses olim Thyreatida terram, |
| 664 | corpora non leto missa trecenta forent, |
| |
| 665 | nec foret Othryades congestis lectus in armis. |
| 666 | o quantum patriae sanguinis ille dedit! |
| 667 | quid, nova cum fierent Capitolia? nempe deorum |
| 668 | cuncta Iovi cessit turba locumque dedit; |
| 669 | Terminus, ut veteres memorant, inventus in aede |
| |
| 670 | restitit et magno cum Iove templa tenet. |
| 671 | nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat, |
| 672 | exiguum templi tecta foramen habent. |
| 673 | Termine, post illud levitas tibi libera non est: |
| 674 | qua positus fueris in statione, mane; |
| |
| 675 | nec tu vicino quicquam concede roganti, |
| 676 | ne videare hominem praeposuisse Iovi: |
| 677 | et seu vomeribus seu tu pulsabere rastris, |
| 678 | clamato 'tuus est hic ager, ille tuus'. |
| 679 | est via quae populum Laurentes ducit in agros, |
| |
| 680 | quondam Dardanio regna petita duci: |
| 681 | illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris |
| 682 | sacra videt fieri sextus ab Urbe lapis. |
| 683 | gentibus est aliis tellus data limite certo: |
| 684 | Romanae spatium est Urbis et orbis idem. |
| |
| 685 | Nunc mihi dicenda est regis fuga. traxit ab illa |
| 686 | sextus ab extremo nomina mense dies. |
| 687 | ultima Tarquinius Romanae gentis habebat |
| 688 | regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen. |
| 689 | ceperat hic alias, alias everterat urbes, |
| |
| 690 | et Gabios turpi fecerat arte suos. |
| 691 | namque trium minimus, proles manifesta Superbi, |
| 692 | in medios hostes nocte silente venit. |
| 693 | nudarant gladios: 'occidite' dixit 'inermem: |
| 694 | hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater, |
| |
| 695 | qui mea crudeli laceravit verbere terga' |
| 696 | (dicere ut hoc posset, verbera passus erat). |
| 697 | luna fuit: spectant iuvenem, gladiosque recondunt, |
| 698 | tergaque, deducta veste, notata vident: |
| 699 | flent quoque, et ut secum tueatur bella precantur. |
| |
| 700 | callidus ignaris adnuit ille viris. |
| 701 | iamque potens misso genitorem appellat amico, |
| 702 | perdendi Gabios quod sibi monstret iter. |
| 703 | hortus odoratis suberat cultissimus herbis, |
| 704 | sectus humum rivo lene sonantis aquae: |
| |
| 705 | illic Tarquinius mandata latentia nati |
| 706 | accipit, et virga lilia summa metit. |
| 707 | nuntius ut rediit decussaque lilia dixit, |
| 708 | filius 'agnosco iussa parentis' ait. |
| 709 | nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina, |
| |
| 710 | traduntur ducibus moenia nuda suis. |
| 711 | ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis |
| 712 | exit et exstinctis ignibus exta rapit. |
| 713 | consulitur Phoebus. sors est ita reddita: 'matri |
| 714 | qui dederit princeps oscula, victor erit.' |
| |
| 715 | oscula quisque suae matri properata tulerunt, |
| 716 | non intellecto credula turba deo. |
| 717 | Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset |
| 718 | tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis. |
| 719 | ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae, |
| |
| 720 | creditus offenso procubuisse pede. |
| 721 | cingitur interea Romanis Ardea signis, |
| 722 | et patitur longas obsidione moras. |
| 723 | dum vacat et metuunt hostes committere pugnam, |
| 724 | luditur in castris, otia miles agit. |
| |
| 725 | Tarquinius iuvenis socios dapibusque meroque |
| 726 | accipit; ex illis rege creatus ait: |
| 727 | 'dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello, |
| 728 | nec sinit ad patrios arma referre deos, |
| 729 | ecquid in officio torus est socialis? et ecquid |
| |
| 730 | coniugibus nostris mutua cura sumus?' |
| 731 | quisque suam laudat: studiis certamina crescunt, |
| 732 | et fervet multo linguaque corque mero. |
| 733 | surgit cui dederat clarum Collatia nomen: |
| 734 | 'non opus est verbis, credite rebus' ait. |
| |
| 735 | 'nox superest: tollamur equis Urbemque petamus'; |
| 736 | dicta placent, frenis impediuntur equi. |
| 737 | pertulerant dominos. regalia protinus illi |
| 738 | tecta petunt: custos in fore nullus erat. |
| 739 | ecce nurum regis fusis per colla coronis |
| |
| 740 | inveniunt posito pervigilare mero. |
| 741 | inde cito passu petitur Lucretia, cuius |
| 742 | ante torum calathi lanaque mollis erat. |
| 743 | lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant; |
| 744 | inter quas tenui sic ait illa sono: |
| |
| 745 | 'mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae) |
| 746 | quamprimum nostra facta lacerna manu. |
| 747 | quid tamen auditis (nam plura audire potestis)? |
| 748 | quantum de bello dicitur esse super? |
| 749 | postmodo victa cades: melioribus, Ardea, restas, |
| |
| 750 | improba, quae nostros cogis abesse viros. |
| 751 | sint tantum reduces. sed enim temerarius ille |
| 752 | est meus, et stricto qualibet ense ruit. |
| 753 | mens abit et morior, quotiens pugnantis imago |
| 754 | me subit, et gelidum pectora frigus habet.' |
| |
| 755 | desinit in lacrimas inceptaque fila remisit, |
| 756 | in gremio voltum deposuitque suum. |
| 757 | hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam, |
| 758 | et facies animo dignaque parque fuit. |
| 759 | 'pone metum, veni' coniunx ait; illa revixit, |
| |
| 760 | deque viri collo dulce pependit onus. |
| 761 | interea iuvenis furiales regius ignes |
| 762 | concipit, et caeco raptus amore furit. |
| 763 | forma placet niveusque color flavique capilli |
| 764 | quique aderat nulla factus ab arte decor: |
| |
| 765 | verba placent et vox et quod corrumpere non est; |
| 766 | quoque minor spes est, hoc magis ille cupit. |
| 767 | iam dederat cantus lucis praenuntius ales, |
| 768 | cum referunt iuvenes in sua castra pedem. |
| 769 | carpitur attonitos absentis imagine sensus |
| |
| 770 | ille; recordanti plura magisque placent. |
| 771 | sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit, |
| 772 | iniectae collo sic iacuere comae, |
| 773 | hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt, |
| 774 | hic color, haec facies, hic decor oris erat. |
| |
| 775 | ut solet a magno fluctus languescere flatu, |
| 776 | sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet, |
| 777 | sic, quamvis aberat placitae praesentia formae, |
| 778 | quem dederat praesens forma, manebat amor. |
| 779 | ardet, et iniusti stimulis agitatus amoris |
| |
| 780 | comparat indigno vimque metumque toro. |
| 781 | 'exitus in dubio est: audebimus ultima' dixit: |
| 782 | 'viderit! audentes forsque deusque iuvat. |
| 783 | cepimus audendo Gabios quoque.' talia fatus |
| 784 | ense latus cinxit tergaque pressit equi. |
| |
| 785 | accipit aerata iuvenem Collatia porta, |
| 786 | condere iam voltus sole parante suos. |
| 787 | hostis ut hospes init penetralia Collatini: |
| 788 | comiter excipitur; sanguine iunctus erat. |
| 789 | quantum animis erroris inest! parat inscia rerum |
| |
| 790 | infelix epulas hostibus illa suis. |
| 791 | functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum; |
| 792 | nox erat, et tota lumina nulla domo. |
| 793 | surgit et aurata vagina liberat ensem |
| 794 | et venit in thalamos, nupta pudica, tuos; |
| |
| 795 | utque torum pressit, 'ferrum, Lucretia, mecum est' |
| 796 | natus ait regis, 'Tarquiniusque loquor ' |
| 797 | illa nihil, neque enim vocem viresque loquendi |
| 798 | aut aliquid toto pectore mentis habet; |
| 799 | sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis |
| |
| 800 | parva sub infesto cum iacet agna lupo. |
| 801 | quid faciat? pugnet? vincetur femina pugnans. |
| 802 | clamet? at in dextra, qui vetet, ensis erat. |
| 803 | effugiat? positis urgentur pectora palmis, |
| 804 | tum primum externa pectora tacta manu. |
| |
| 805 | instat amans hostis precibus pretioque minisque: |
| 806 | nec prece nec pretio nec movet ille minis. |
| 807 | 'nil agis: eripiam' dixit 'per crimina vitam: |
| 808 | falsus adulterii testis adulter ero: |
| 809 | interimam famulum, cum quo deprensa fereris.' |
| |
| 810 | succubuit famae victa puella metu. |
| 811 | quid, victor, gaudes? haec te victoria perdet. |
| 812 | heu quanto regnis nox stetit una tuis! |
| 813 | iamque erat orta dies: passis sedet illa capillis, |
| 814 | ut solet ad nati mater itura rogum, |
| |
| 815 | grandaevumque patrem fido cum coniuge castris |
| 816 | evocat: et posita venit uterque mora. |
| 817 | utque vident habitum, quae luctus causa, requirunt, |
| 818 | cui paret exsequias, quoque sit icta malo. |
| 819 | illa diu reticet pudibundaque celat amictu |
| |
| 820 | ora: fluunt lacrimae more perennis aquae. |
| 821 | hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et orant |
| 822 | indicet et caeco flentque paventque metu. |
| 823 | ter conata loqui ter destitit, ausaque quarto |
| 824 | non oculos ideo sustulit illa suos. |
| |
| 825 | 'hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar' inquit, |
| 826 | 'eloquar infelix dedecus ipsa meum?' |
| 827 | quaeque potest, narrat; restabant ultima: flevit, |
| 828 | et matronales erubuere genae. |
| 829 | dant veniam facto genitor coniunxque coactae: |
| |
| 830 | 'quam' dixit 'veniam vos datis, ipsa nego.' |
| 831 | nec mora, celato fixit sua pectora ferro, |
| 832 | et cadit in patrios sanguinulenta pedes. |
| 833 | tum quoque iam moriens ne non procumbat honeste |
| 834 | respicit: haec etiam cura cadentis erat. |
| |
| 835 | ecce super corpus, communia damna gementes, |
| 836 | obliti decoris virque paterque iacent. |
| 837 | Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit, |
| 838 | fixaque semanimi corpore tela rapit, |
| 839 | stillantemque tenens generoso sanguine cultrum |
| |
| 840 | edidit impavidos ore minante sonos: |
| 841 | 'per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem, |
| 842 | perque tuos manes, qui mihi numen erunt, |
| 843 | Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum. |
| 844 | iam satis est virtus dissimulata diu.' |
| |
| 845 | illa iacens ad verba oculos sine lumine movit, |
| 846 | visaque concussa dicta probare coma. |
| 847 | fertur in exsequias animi matrona virilis |
| 848 | et secum lacrimas invidiamque trahit. |
| 849 | volnus inane patet: Brutus clamore Quirites |
| |
| 850 | concitat et regis facta nefanda refert. |
| 851 | Tarquinius cum prole fugit: capit annua consul |
| 852 | iura: dies regnis illa suprema fuit. |
| 853 | Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo, |
| 854 | nec metuit ne qua versa recurrat hiems? |
| |
| 855 | saepe tamen, Procne, nimium properasse quereris, |
| 856 | virque tuo Tereus frigore laetus erit. |
| 857 | Iamque duae restant noctes de mense secundo, |
| 858 | Marsque citos iunctis curribus urget equos; |
| 859 | ex vero positum permansit Equirria nomen, |
| |
| 860 | quae deus in campo prospicit ipse suo. |
| 861 | iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt, |
| 862 | signatusque tuo nomine mensis adest. |
| 863 | venimus in portum libro cum mense peracto. |
| 864 | naviget hinc alia iam mihi linter aqua. |
| |