1
|
| 1 | I. |
| 2 | Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi, |
| 3 | languida quo fessi vix venit aura Noti. |
| 4 | Nil fore dulce mihi Scythica regione putavi: |
| |
| 5 | iam minus hic odio est quam fuit ante locus. |
| 6 | Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum |
| 7 | vidi fortunae verba dedique meae. |
| 8 | Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar, |
| 9 | velle potest cuivis haec tamen una dari. |
| |
| 10 | Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur, |
| 11 | tristitiam poni per sua festa iubent. |
| 12 | Denique, quod certus furor est audere fateri, |
| 13 | hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar. |
| 14 | Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros, |
| |
| 15 | mixta tenax segeti crescere lappa solet. |
| 16 | Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba |
| 17 | numen et invita saepe iuvamur ope. |
| 18 | Gaudia Caesareae mentis pro parte virili |
| 19 | sunt mea: privati nil habet illa domus. |
| |
| 20 | Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi |
| 21 | incluso mediis est mihi pompa Getis! |
| 22 | Indice te didici nuper visenda coisse |
| 23 | innumeras gentes ad ducis ora sui, |
| 24 | quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem, |
| |
| 25 | hospitiis Romam vix habuisse locum. |
| 26 | Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante |
| 27 | fuderit adsiduas nubilus auster aquas, |
| 28 | numine caelesti solem fulsisse serenum |
| 29 | cum populi vultu conveniente die |
| |
| 30 | atque ita victorem cum magnae vocis honore |
| 31 | bellica laudatis dona dedisse viris |
| 32 | claraque sumpturum pictas insignia vestes |
| 33 | tura prius sanctis inposuisse focis |
| 34 | Iustitiamque sui caste placasse parentis, |
| |
| 35 | illo quae templum pectore semper habet, |
| 36 | quaque ierit, felix adiectum plausibus omen |
| 37 | saxaque roratis erubuisse rosis; |
| 38 | protinus argento versos imitantia muros |
| 39 | barbara cum pictis oppida lata viris |
| |
| 40 | fluminaque et montes et in altis proelia silvis |
| 41 | armaque cum telis in strue mixta sua |
| 42 | deque tropaeorum quod sol incenderet auro |
| 43 | aurea Romani tecta fuisse fori |
| 44 | totque tulisse duces captivos addita collis |
| |
| 45 | vincula paene hostis quot satis esse fuit. |
| 46 | Maxima pars horum vitam veniamque tulerunt, |
| 47 | in quibus et belli summa caputque Bato. |
| 48 | Cur ego posse negem minui mihi numinis iram, |
| 49 | cum videam mitis hostibus esse deos? |
| |
| 50 | Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor |
| 51 | oppida sub titulo nominis isse tui |
| 52 | atque ea te contra nec muri mole nec armis |
| 53 | nec satis ingenio tuta fuisse loci. |
| 54 | Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes, |
| |
| 55 | sint modo virtuti tempora longa tuae. |
| 56 | Quod precor eveniet - sunt quaedam oracula vatum - , |
| 57 | nam deus optanti prospera signa dedit. |
| 58 | Te quoque victorem Tarpeias scandere in arces |
| 59 | laeta coronatis Roma videbit equis |
| |
| 60 | maturosque pater nati spectabit honores |
| 61 | gaudia percipiens quae dedit ipse suis. |
| 62 | Iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque |
| 63 | maxime, dicta tibi vaticinante nota. |
| 64 | Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum, |
| |
| 65 | sufficiet nostris si modo vita malis, |
| 66 | inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas |
| 67 | abstuleritque ferox hoc caput ense Getes. |
| 68 | Quae si me salvo dabitur tua laurea templis, |
| 69 | omina bis dices vera fuisse mea. |
| |