114 | Libertas experta virum; pugnaxque Metellus, |
| |
115 | ut videt ingenti Saturnia templa revelli |
116 | mole, rapit gressus et Caesaris agmina rumpens |
117 | ante fores nondum reseratae constitit aedis |
118 | (usque adeo solus ferrum mortemque timere |
119 | auri nescit amor, pereunt discrimine nullo |
| |
120 | amissae leges sed, pars vilissima rerum, |
121 | certamen movistis, opes), prohibensque rapina |
122 | victorem clara testatur voce tribunus. |
123 | 'non nisi per nostrum vobis percussa patebunt |
124 | templa latus, nullasque feres nisi sanguine sacro |
| |
125 | sparsas, raptor, opes. certe violata potestas |
126 | invenit ista deos; Crassumque in bella secutae |
127 | saeva tribuniciae voverunt proelia dirae. |
128 | detege iam ferrum; neque enim tibi turba verenda est |
129 | spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe. |
| |
130 | non feret e nostro sceleratus praemia miles: |
131 | sunt quos prosternas populi, quae moenia dones. |
132 | pacis ad exutae spolium non cogit egestas: |
133 | bellum, Caesar, habes. ' his magnam victor in iram |
134 | vocibus accensus 'vanam spem mortis honestae |
| |
135 | concipis: haud' inquit 'iugulo se polluet isto |
136 | nostra, Metelle, manus; dignum te Caesaris ira |
137 | nullus honor faciet. te vindice tuta relicta est |
138 | libertas? non usque adeo permiscuit imis |
139 | longus summa dies ut non, si voce Metelli |
| |
140 | servantur leges, malint a Caesare tolli. ' |
141 | dixerat, et nondum foribus cedente tribuno |
142 | acrior ira subit: saevos circumspicit enses |
143 | oblitus simulare togam; cum Cotta Metellum |
144 | conpulit audaci nimium desistere coepto. |
| |
145 | 'libertas' inquit 'populi quem regna coercent |
146 | libertate perit; cuius servaveris umbram, |
147 | si quidquid iubeare velis. tot rebus iniquis |
148 | paruimus victi; venia est haec sola pudoris |
149 | degenerisque metus, nullam potuisse negari. |
| |
150 | ocius avertat diri mala semina belli. |
151 | damna movent populos siquos sua iura tuentur: |
152 | non sibi sed domino gravis est quae servit egestas.' |
153 | protinus abducto patuerunt templa Metello. |
154 | tunc rupes Tarpeia sonat magnoque reclusas |
| |
155 | testatur stridore fores; tum conditus imo |
156 | eruitur templo multis non tactus ab annis |
157 | Romani census populi, quem Punica bella, |
158 | quem dederat Perses, quem victi praeda Philippi, |
159 | quod tibi, Roma, fuga Pyrrhus trepidante reliquit, |
| |
160 | quo te Fabricius regi non vendidit auro, |
161 | quidquid parcorum mores servastis auorum, |
162 | quod dites Asiae populi misere tributum |
163 | victorique dedit Minoia Creta Metello, |
164 | quod Cato longinqua vexit super aequora Cypro. |
| |
165 | tunc Orientis opes captorumque ultima regum |
166 | quae Pompeianis praelata est gaza triumphis |
167 | egeritur; tristi spoliantur templa rapina, |
168 | pauperiorque fuit tum primum Caesare Roma. |
169 | interea totum Magni fortuna per orbem |
| |
170 | secum casuras in proelia moverat urbes. |
171 | proxima vicino vires dat Graecia bello. |
172 | Phocaicas Amphissa manus scopulosaque Cirrha |
173 | Parnasosque iugo misit desertus utroque. |
174 | Boeoti coiere duces, quos inpiger ambit |
| |
175 | fatidica Cephisos aqua Cadmeaque Dirce, |
176 | Pisaeaeque manus populisque per aequora mittens |
177 | Sicaniis Alpheos aquas. tum Maenala liquit |
178 | Arcas et Herculeam miles Trachinius Oeten. |
179 | Thesproti Dryopesque ruunt, quercusque silentis |
| |
180 | Chaonio veteres liquerunt vertice Selloe. |
181 | exhausit totas quamvis dilectus Athenas, |
182 | exiguae Phoebea tenent navalia puppes |
183 | tresque petunt veram credi Salamina carinae. |
184 | iam dilecta Iovi centenis venit in arma |
| |
185 | Creta vetus populis Cnososque agitare pharetras |
186 | docta nec Eois peior Gortyna sagittis; |
187 | tunc qui Dardaniam tenet Oricon et vagus altis |
188 | dispersus silvis Athaman et nomine prisco |
189 | Encheliae versi testantes funera Cadmi, |
| |
190 | Colchis et Hadriaca spumans Apsyrtos in unda; |
191 | Penei qui rura colunt, quorumque labore |
192 | Thessalus Haemoniam vomer proscindit Iolcon. |
193 | inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo |
194 | miscuit ignotas temerato litore gentes |
| |
195 | primaque cum ventis pelagique furentibus undis |
196 | conposuit mortale genus, fatisque per illam |
197 | accessit mors una ratem. tum linquitur Haemus |
198 | Thracius et populum Pholoe mentita biformem. |
199 | deseritur Strymon tepido committere Nilo |
| |
200 | Bistonias consuetus aves et barbara Cone, |
201 | Sarmaticas ubi perdit aquas sparsamque profundo |
202 | multifidi Peucen unum caput adluit Histri, |
203 | Mysiaque et gelido tellus perfusa Caico |
204 | Idalis et nimium glaebis exilis Arisbe, |
| |
205 | quique colunt Pitanen, et quae tua munera, Pallas, |
206 | lugent damnatae Phoebo victore Celaenae, |
207 | qua celer et rectis descendens Marsya ripis |
208 | errantem Maeandron adit mixtusque refertur, |
209 | passaque ab auriferis tellus exire metallis |
| |
210 | Pactolon, qua culta secat non vilior Hermus. |
211 | Iliacae quoque signa manus perituraque castra |
212 | ominibus petiere suis, nec fabula Troiae |
213 | continuit Phrygiique ferens se Caesar Iuli. |
214 | accedunt Syriae populi; desertus Orontes |
| |
215 | et felix, sic fama, Ninos, ventosa Damascos |
216 | Gazaque et arbusto palmarum dives Idume |
217 | et Tyros in stabilis pretiosaque murice Sidon. |
218 | has ad bella rates non flexo limite ponti |
219 | certior haud ullis duxit Cynosura carinis. |
| |
220 | (Phoenices primi, famae si creditur, ausi |
221 | mansuram rudibus vocem signare figuris: |
222 | nondum flumineas Memphis contexere biblos |
223 | noverat, et saxis tantum volucresque feraeque |
224 | sculptaque servabant magicas animalia linguas.) |
| |
225 | deseritur Taurique nemus Perseaque Tarsos |
226 | Coryciumque patens exesis rupibus antrum; |
227 | Mallos et extremae resonant navalibus Aegae, |
228 | itque Cilix iusta iam non pirata carina. |
229 | movit et Eoos bellorum fama recessus, |
| |
230 | qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe |
231 | ostia nascenti contraria solvere Phoebo |
232 | audet et adversum fluctus inpellit in Eurum, |
233 | hic ubi Pellaeus post Tethyos aequora ductor |
234 | constitit et magno vinci se fassus ab orbe est; |
| |
235 | quaque ferens rapidum diviso gurgite fontem |
236 | vastis Indus aquis mixtum non sentit Hydaspen; |
237 | quique bibunt tenera dulcis ab harundine sucos, |
238 | et qui tinguentes croceo medicamine crinem |
239 | fluxa coloratis astringunt carbasa gemmis, |
| |
240 | quique suas struxere pyras vivique calentis |
241 | conscendere rogos. pro, quanta est gloria genti |
242 | iniecisse manum fatis vitaque repletos |
243 | quod superest donasse deis! venere feroces |
244 | Cappadoces, duri populus non cultor Amani, |
| |
245 | Armeniusque tenens volventem saxa Niphaten. |
246 | aethera tangentis silvas liquere Choatrae. |
247 | ignotum vobis, Arabes, venistis in orbem |
248 | umbras mirati nemorum non ire sinistras. |
249 | tum furor extremos movit Romanus Orestas |
| |
250 | Carmanosque duces, quorum iam flexus in Austrum |
251 | aether non totam mergi tamen aspicit Arcton |
252 | lucet et exigua velox ibi nocte Bootes, |
253 | Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla |
254 | signiferi regione poli, nisi poplite lapso |
| |
255 | ultima curvati procederet ungula Tauri, |
256 | quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus |
257 | Euphrates, quos non diversis fontibus edit |
258 | Persis, et incertum, tellus si misceat amnes, |
259 | quod potius sit nomen aquis. sed sparsus in agros |
| |
260 | fertilis Euphrates Phariae vice fungitur undae; |
261 | at Tigrim subito tellus absorbet hiatu |
262 | occultosque tegit cursus rursusque renatum |
263 | fonte novo flumen pelagi non abnegat undis. |
264 | inter Caesareas acies diversaque signa |
| |
265 | pugnaces dubium Parthi tenuere favorem |
266 | contenti fecisse duos. tinxere sagittas |
267 | errantes Scythiae populi, quos gurgite Bactros |
268 | includit gelido vastisque Hyrcania silvis; |
269 | hinc Lacedaemonii, moto gens aspera freno, |
| |
270 | Heniochi saevisque adfinis Sarmata Moschis; |
271 | Colchorum qua rura secat ditissima Phasis, |
272 | qua Croeso fatalis Halys, qua vertice lapsus |
273 | Riphaeo Tanais diversi nomina mundi |
274 | inposuit ripis Asiaeque et terminus idem |
| |
275 | Europae, mediae dirimens confinia terrae, |
276 | nunc hunc nunc illum, qua flectitur, ampliat orbem; |
277 | quaque, fretum torrens, Maeotidos egerit undas |
278 | Pontus, et Herculeis aufertur gloria metis, |
279 | Oceanumque negant solas admittere Gadis; |
| |
280 | hinc Essedoniae gentes auroque ligatas |
281 | substringens Arimaspe comas; hinc fortis Arius |
282 | longaque Sarmatici solvens ieiunia belli |
283 | Massagetes, quo fugit, equo volucresque Geloni. |
284 | non, cum Memnoniis deducens agmina regnis |
| |
285 | Cyrus et effusis numerato milite telis |
286 | descendit Perses, fraternique ultor amoris |
287 | aequora cum tantis percussit classibus, unum |
288 | tot reges habuere ducem, coiere nec umquam |
289 | tam variae cultu gentes, tam dissona volgi |
| |
290 | ora. tot inmensae comites missura ruinae |
291 | excivit populos et dignas funere Magni |
292 | exequias Fortuna dedit. non corniger Hammon |
293 | mittere Marmaricas cessavit in arma catervas, |
294 | quidquid ab occiduis Libye patet arida Mauris |
| |
295 | usque Paraetonias Eoa ad litora Syrtis. |
296 | acciperet felix ne non semel omnia Caesar, |
297 | vincendum pariter Pharsalia praestitit orbem. |
298 | ille ubi deseruit trepidantis moenia Romae |
299 | agmine nubiferam rapto super evolat Alpem; |
| |
300 | cumque alii famae populi terrore paverent |
301 | Phocais in dubiis ausa est servare iuventus |
302 | non Graia levitate fidem signataque iura, |
303 | et causas, non fata, sequi. tamen ante furorem |
304 | indomitum duramque viri deflectere mentem |
| |
305 | pacifico sermone parant hostemque propinquum |
306 | orant Cecropiae praelata fronde Minervae. |
307 | 'semper in externis populo communia vestro |
308 | Massiliam bellis testatur fata tulisse |
309 | conprensa est Latiis quaecumque annalibus aetas. |
| |
310 | et nunc, ignoto siquos petis orbe triumphos, |
311 | accipe devotas externa in proelia dextras. |
312 | at, si funestas acies, si dira paratis |
313 | proelia discordes, lacrimas civilibus armis |
314 | secretumque damus. tractentur volnera nulla |
| |
315 | sacra manu. si caelicolis furor arma dedisset |
316 | aut si terrigenae temptarent astra gigantes, |
317 | non tamen auderet pietas humana vel armis |
318 | vel votis prodesse Iovi, sortisque deorum |
319 | ignarum mortale genus per fulmina tantum |
| |
320 | sciret adhuc caelo solum regnare Tonantem. |
321 | adde quod innumerae concurrunt undique gentes, |
322 | nec sic horret iners scelerum contagia mundus |
323 | ut gladiis egeant civilia bella coactis. |
324 | sit mens ista quidem cunctis, ut vestra recusent |
| |
325 | fata, nec haec alius committat proelia miles. |
326 | cui non conspecto languebit dextra parente |
327 | telaque diversi prohibebunt spargere fratres? |
328 | finis adest elerum, si non committitis ullis |
329 | arma quibus fas est. nobis haec summa precandi: |
| |
330 | terribilis aquilas infestaque signa relinquas |
331 | urbe procul nostrisque velis te credere muris |
332 | excludique sinas admisso Caesare bellum. |
333 | sit locus exceptus sceleri, Magnoque tibique |
334 | tutus, ut, invictae fatum si consulat urbi, |
| |
335 | foedera si placeant, sit quo veniatis inermes. |
336 | vel, cum tanta vocent discrimina Martis Hiberi, |
337 | quid rapidum deflectis iter? non pondera rerum |
338 | nec momenta sumus, numquam felicibus armis |
339 | usa manus, patriae primis a sedibus exul, |
| |
340 | et post translatas exustae Phocidos arces |
341 | moenibus exiguis alieno in litore tuti, |
342 | inlustrat quos sola fides. si claudere muros |
343 | obsidione paras et vi perfringere portas, |
344 | excepisse faces tectis et tela parati, |
| |
345 | undarum raptos aversis fontibus haustus |
346 | quaerere et effossam sitientes lambere terram |
347 | et, desit si larga Ceres, tunc horrida cerni |
348 | foedaque contingi maculato attingere morsu. |
349 | nec pavet hic populus pro libertate subire |
| |
350 | obsessum Poeno gessit quae Marte Saguntum. |
351 | pectoribus rapti matrum frustraque trahentes |
352 | ubera sicca fame medios mittentur in ignis |
353 | uxor et a caro poscet sibi fata marito, |
354 | volnera miscebunt fratres bellumque coacti |
| |
355 | hoc potius civile gerent. ' sic Graia iuventus |
356 | finierat, cum turbato iam prodita voltu |
357 | ira ducis tandem testata est voce dolorem. |
358 | 'vana movet Graios nostri fiducia cursus. |
359 | quamvis Hesperium mundi properemus ad axem |
| |
360 | Massiliam delere vacat. gaudete, cohortes: |
361 | obvia praebentur fatorum munere bella. |
362 | ventus ut amittit vires, nisi robore densae |
363 | occurrunt silvae, spatio diffusus inani, |
364 | utque perit magnus nullis obstantibus ignis, |
| |
365 | sic hostes mihi desse nocet, damnumque putamus |
366 | armorum, nisi qui vinci potuere rebellant. |
367 | sed, si solus eam dimissis degener armis, |
368 | tunc mihi tecta patent. iam non excludere tantum, |
369 | inclusisse volunt. at enim contagia belli |
| |
370 | dira fugant. dabitis poenas pro pace petita, |
371 | et nihil esse meo discetis tutius aevo |
372 | quam duce me bellum. ' sic postquam fatus, ad urbem |
373 | haud trepidam convertit iter; cum moenia clausa |
374 | conspicit et densa iuvenum vallata corona. |
| |
375 | haut procul a muris tumulus surgentis in altum |
376 | telluris parvum diffuso vertice campum |
377 | explicat: haec patiens longo munimine cingi |
378 | visa duci rupes tutisque aptissima castris. |
379 | proxima pars urbis celsam consurgit in arcem |
| |
380 | par tumulo, mediisque sedent convallibus arva. |
381 | tunc res inmenso placuit statura labore, |
382 | aggere diversos vasto committere colles. |
383 | sed prius, ut totam, qua terra cingitur, urbem |
384 | clauderet, a summis perduxit ad aequora castris |
| |
385 | longum Caesar opus, fontesque et pabula campi |
386 | amplexus fossa densas tollentia pinnas |
387 | caespitibus crudaque extruxit bracchia terra. |
388 | iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbi |
389 | aeternumque decus, quod non inpulsa nec ipso |
| |
390 | strata metu tenuit flagrantis in omnia belli |
391 | praecipitem cursum, raptisque a Caesare cunctis |
392 | vincitur una mora. quantum est quod fata tenentur |
393 | quodque virum toti properans inponere mundo |
394 | hos perdit Fortuna dies! tunc omnia late |
| |
395 | procumbunt nemora et spoliantur robore silvae, |
396 | ut, cum terra levis mediam virgultaque molem |
397 | suspendant, structa laterum conpage ligatam |
398 | artet humum, pressus ne cedat turribus agger. |
399 | lucus erat longo numquam violatus ab aevo |
| |
400 | obscurum cingens conexis aera ramis |
401 | et gelidas alte summotis solibus umbras. |
402 | hunc non ruricolae Panes nemorumque potentes |
403 | Silvani Nymphaeque tenent, sed barbara ritu |
404 | sacra deum; structae diris altaribus arae |
| |
405 | omnisque humanis lustrata cruoribus arbor. |
406 | siqua fidem meruit superos mirata vetustas, |
407 | illis et volucres metuunt insistere ramis |
408 | et lustris recubare ferae; nec ventus in illas |
409 | incubuit silvas excussaque nubibus atris |
| |
410 | fulgura: non ulli frondem praebentibus aurae |
411 | arboribus suus horror inest. tum plurima nigris |
412 | fontibus unda cadit, simulacraque maesta deorum |
413 | arte carent caesisque extant informia truncis. |
414 | ipse situs putrique facit iam robore pallor |
| |
415 | attonitos; non volgatis sacrata figuris |
416 | numina sic metuunt: tantum terroribus addit, |
417 | quos timeant, non nosse, deos. iam fama ferebat |
418 | saepe cavas motu terrae mugire cavernas, |
419 | et procumbentis iterum consurgere taxos, |
| |
420 | et non ardentis fulgere incendia silvae, |
421 | roboraque amplexos circum fluxisse dracones. |
422 | non illum cultu populi propiore frequentant |
423 | sed cessere deis. medio cum Phoebus in axe est |
424 | aut caelum nox atra tenet, pavet ipse sacerdos |
| |
425 | accessus dominumque timet deprendere luci. |
426 | hanc iubet inmisso silvam procumbere ferro; |
427 | nam vicina operi belloque intacta priore |
428 | inter nudatos stabat densissima montis. |
429 | sed fortes tremuere manus, motique verenda |
| |
430 | maiestate loci, si robora sacra ferirent, |
431 | in sua credebant redituras membra securis. |
432 | inplicitas magno Caesar torpore cohortes |
433 | ut vidit, primus raptam librare bipennem |
434 | ausus et aeriam ferro proscindere quercum |
| |
435 | effatur merso violata in robora ferro |
436 | 'iam nequis vestrum dubitet subvertere silvam |
437 | credite me fecisse nefas'. tum paruit omnis |
438 | imperiis non sublato secura pavore |
439 | turba, sed expensa superorum et Caesaris ira. |
| |
440 | procumbunt orni, nodosa inpellitur ilex, |
441 | silvaque Dodones et fluctibus aptior alnus |
442 | et non plebeios luctus testata cupressus |
443 | tum primum posuere comas et fronde carentes |
444 | admisere diem, propulsaque robore denso |
| |
445 | sustinuit se silva cadens. gemuere videntes |
446 | Gallorum populi, muris sed clausa iuventus |
447 | exultat; quis enim laesos inpune putaret |
448 | esse deos? servat multos fortuna nocentis |
449 | et tantum miseris irasci numina possunt. |
| |
450 | utque satis caesi nemoris, quaesita per agros |
451 | plaustra ferunt, curvoque soli cessantis aratro |
452 | agricolae raptis annum flevere iuvencis. |
453 | dux tamen inpatiens haesuri ad moenia Martis |
454 | versus ad Hispanas acies extremaque mundi |
| |
455 | iussit bella geri. stellatis axibus agger |
456 | erigitur geminasque aequantis moenia turris |
457 | accipit; hae nullo fixerunt robore terram |
458 | sed per iter longum causa repsere latenti. |
459 | cum tantum nutaret onus, telluris inanis |
| |
460 | concussisse sinus quaerentem erumpere ventum |
461 | credidit et muros mirata est stare iuventus. |
462 | illinc tela cadunt excelsas urbis in arces. |
463 | sed maior Graio Romana in corpora ferro |
464 | vis inerat. neque enim solis excussa lacertis |
| |
465 | lancea, sed tenso ballistae turbine rapta, |
466 | haut unum contenta latus transire quiescit, |
467 | sed pandens perque arma viam perque ossa relicta |
468 | morte fugit: superest telo post volnera cursus. |
469 | at saxum quotiens ingenti verberis actu |
| |
470 | excutitur, qualis rupes quam vertice montis |
471 | abscidit inpulsu ventorum adiuta vetustas, |
472 | frangit cuncta ruens, nec tantum corpora pressa |
473 | exanimat, totos cum sanguine dissipat artus. |
474 | ut tamen hostiles densa testudine muros |
| |
475 | tecta subit virtus, armisque innexa priores |
476 | arma ferunt, galeamque extensus protegit umbo, |
477 | quae prius ex longo nocuerunt missa recessu |
478 | iam post terga cadunt. nec Grais flectere iactum |
479 | aut facilis labor est longinqua ad tela parati |
| |
480 | tormenti mutare modum; sed pondere solo |
481 | contenti nudis evolvunt saxa lacertis. |
482 | dum fuit armorum series, ut grandine tecta |
483 | innocua percussa sonant, sic omnia tela |
484 | respuit; at postquam virtus incerta virorum |
| |
485 | perpetuam rupit defesso milite cratem |
486 | singula continuis cesserunt ictibus arma. |
487 | tunc adoperta levi procedit vinea terra, |
488 | sub cuius pluteis et tecta fronte latentes |
489 | moliri nunc iam parant et vertere ferro |
| |
490 | moenia; nunc aries suspenso fortior ictu |
491 | incussus densi conpagem solvere muri |
492 | temptat et inpositis unum subducere saxis. |
493 | sed super et flammis et magnae fragmine molis |
494 | et sudibus crebris et adusti roboris ictu |
| |
495 | percussae cedunt crates, frustraque labore |
496 | exhausto fessus repetit tentoria miles. |
497 | summa fuit Grais, starent ut moenia, voti: |
498 | ultro acies inferre parant, armisque coruscas |
499 | nocturni texere faces, audaxque iuventus |
| |
500 | erupit. non hasta viris, non letifer arcus, |
501 | telum flamma fuit, rapiensque incendia ventus |
502 | per Romana tulit celeri munimina cursu. |
503 | nec, quamvis viridi luctetur robore, lentas |
504 | ignis agit vires, taeda sed raptus ab omni |
| |
505 | consequitur nigri spatiosa volumina fumi, |
506 | nec solum silvas sed saxa ingentia solvit, |
507 | et crudae putri fluxerunt pulvere cautes. |
508 | procubuit maiorque iacens apparuit agger. |
509 | spes victis telluris abit, placuitque profundo |
| |
510 | fortunam temptare maris. non robore picto |
511 | ornatas decuit fulgens tutela carinas, |
512 | sed rudis et qualis procumbit montibus arbor |
513 | conseritur, stabilis navalibus area bellis. |
514 | et iam turrigeram Bruti comitata carinam |
| |
515 | venerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis |
516 | Stoechados arva tenens. nec non et Graia iuventus |
517 | omne suum fatis voluit committere robur |
518 | grandaevosque senes mixtis armavit ephebis. |
519 | accepit non sola viros, quae stabat in undis, |
| |
520 | classis: et emeritas repetunt navalibus alnos. |
521 | ut matutinos spargens super aequora Phoebus |
522 | fregit aquis radios et liber nubibus aether |
523 | et posito Borea pacemque tenentibus Austris |
524 | servatum bello iacuit mare, movit ab omni |
| |
525 | quisque suam statione ratem, paribusque lacertis |
526 | Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis |
527 | tollitur: inpulsae tonsis tremuere carinae |
528 | crebraque sublimes convellunt verbera puppes. |
529 | cornua Romanae classis validaeque triremes |
| |
530 | quasque quater surgens extructi remigis ordo |
531 | commovet et plures quae mergunt aequore pinus |
532 | multiplices cinxere rates. hoc robur aperto |
533 | oppositum pelago: lunata classe recedunt |
534 | ordine contentae gemino crevisse Liburnae. |
| |
535 | celsior at cunctis Bruti praetoria puppis |
536 | verberibus senis agitur molemque profundo |
537 | invehit et summis longe petit aequora remis. |
538 | ut tantum medii fuerat maris, utraque classis |
539 | quod semel excussis posset transcurrere tonsis, |
| |
540 | innumerae vasto miscentur in aethere voces, |
541 | remorumque sonus premitur clamore, nec ullae |
542 | audiri potuere tubae. tum caerula verrunt |
543 | atque in transtra cadunt et remis pectora pulsant. |
544 | ut primum rostris crepuerunt obvia rostra, |
| |
545 | in puppem rediere rates, emissaque tela |
546 | aera texerunt uacuumque cadentia pontum. |
547 | et iam diductis extendunt cornua proris |
548 | diversaeque rates laxata classe receptae. |
549 | ut, quotiens aestus Zephyris Eurisque repugnat, |
| |
550 | huc abeunt fluctus, illo mare, sic, ubi puppes |
551 | sulcato varios duxerunt gurgite tractus, |
552 | quod tulit illa ratis remis, haec rettulit aequor. |
553 | sed Grais habiles pugnamque lacessere pinus |
554 | et temptare fugam nec longo frangere gyro |
| |
555 | cursum nec tarde flectenti cedere clavo; |
556 | at Romana ratis stabilem praebere carinam |
557 | certior et terrae similem bellantibus usum. |
558 | tunc in signifera residenti puppe magistro |
559 | Brutus ait 'paterisne acies errare profundo |
| |
560 | artibus et certas pelagi? iam consere bellum, |
561 | Phocaicis medias rostris oppone carinas.' |
562 | paruit, obliquas et praebuit hostibus alnos. |
563 | tum quaecumque ratis temptavit robora Bruti |
564 | ictu victa suo percussae capta cohaesit; |
| |
565 | ast alias manicaeque ligant teretesque catenae, |
566 | seque tenent remis: tecto stetit aequore bellum. |
567 | iam non excussis torquentur tela lacertis |
568 | nec longinqua cadunt iaculato volnera ferro, |
569 | miscenturque manus. navali plurima bello |
| |
570 | ensis agit. stat quisque suae de robore puppis |
571 | pronus in adversos ictus, nullique perempti |
572 | in ratibus cecidere suis. cruor altus in unda |
573 | spumat, et obducti concreto sanguine fluctus. |
574 | et, quas inmissi traxerunt vincula ferri, |
| |
575 | has prohibent iungi conferta cadavera puppes. |
576 | semianimes alii vastum subiere profundum |
577 | hauseruntque suo permixtum sanguine pontum; |
578 | hi luctantem animam lenta cum morte trahentes |
579 | fractarum subita ratium periere ruina. |
| |
580 | inrita tela suas peragunt in gurgite caedes, |
581 | et quodcumque cadit frustrato pondere ferrum |
582 | exceptum mediis invenit volnus in undis. |
583 | Phocaicis Romana ratis vallata carinis |
584 | robore diducto dextrum laevumque tuetur |
| |
585 | aequo Marte latus; cuius dum pugnat ab alta |
586 | puppe Catus Graiumque audax aplustre retentat, |
587 | terga simul pariter missis et pectora telis |
588 | transigitur: medio concurrit corpore ferrum, |
589 | et stetit incertus, flueret quo volnere, sanguis, |
| |
590 | donec utrasque simul largus cruor expulit hastas |
591 | divisitque animam sparsitque in volnera letum. |
592 | derigit huc puppem miseri quoque dextra Telonis, |
593 | qua nullam melius pelago turbante carinae |
594 | audivere manum, nec lux est notior ulli |
| |
595 | crastina, seu Phoebum videat seu cornua lunae, |
596 | semper venturis conponere carbasa ventis. |
597 | hic Latiae rostro conpagem ruperat alni, |
598 | pila sed in medium venere trementia pectus |
599 | avertitque ratem morientis dextra magistri. |
| |
600 | dum cupit in sociam Gyareus erepere puppem, |
601 | excipit inmissum suspensa per ilia ferrum |
602 | adfixusque rati telo retinente pependit. |
603 | stant gemini fratres, fecundae gloria matris, |
604 | quos eadem variis genuerunt viscera fatis: |
| |
605 | discrevit mors saeva viros, unumque relictum |
606 | agnorunt miseri sublato errore parentes, |
607 | aeternis causam lacrimis; tenet ille dolorem |
608 | semper et amissum fratrem lugentibus offert. |
609 | quorum alter mixtis obliquo pectine remis |
| |
610 | ausus Romanae Graia de puppe carinae |
611 | iniectare manum; sed eam gravis insuper ictus |
612 | amputat; illa tamen nisu, quo prenderat, haesit |
613 | deriguitque tenens strictis inmortua nervis. |
614 | crevit in adversis virtus: plus nobilis irae |
| |
615 | truncus habet fortique instaurat proelia laeva |
616 | rapturusque suam procumbit in aequora dextram. |
617 | haec quoque cum toto manus est abscisa lacerto. |
618 | iam clipeo telisque carens, non conditus ima |
619 | puppe sed expositus fraternaque pectore nudo |
| |
620 | arma tegens, crebra confixus cuspide perstat |
621 | telaque multorum leto casura suorum |
622 | emerita iam morte tenet. tum volnere multo |
623 | effugientem animam lassos collegit in artus |
624 | membraque contendit toto, quicumque manebat, |
| |
625 | sanguine et hostilem defectis robore nervis |
626 | insiluit solo nociturus pondere puppem. |
627 | strage virum cumulata ratis multoque cruore |
628 | plena per obliquum crebros latus accipit ictus |
629 | et, postquam ruptis pelagus conpagibus hausit, |
| |
630 | ad summos repleta foros descendit in undas |
631 | vicinum involvens contorto vertice pontum. |
632 | aequora discedunt mersa diducta carina |
633 | inque locum puppis cecidit mare. multaque ponto |
634 | praebuit ille dies varii miracula fati. |
| |
635 | ferrea dum puppi rapidos manus inserit uncos |
636 | adfixit Lycidan. mersus foret ille profundo, |
637 | sed prohibent socii suspensaque crura retentant. |
638 | scinditur avolsus, nec, sicut volnere, sanguis |
639 | emicuit lentus: ruptis cadit undique venis, |
| |
640 | discursusque animae diversa in membra meantis |
641 | interceptus aquis. nullius vita perempti |
642 | est tanta dimissa via. pars ultima trunci |
643 | tradidit in letum vacuos vitalibus artus; |
644 | at tumidus qua pulmo iacet, qua viscera fervent, |
| |
645 | haeserunt ibi fata diu, luctataque multum |
646 | hac cum parte viri vix omnia membra tulerunt. |
647 | dum nimium pugnax unius turba carinae |
648 | incumbit prono lateri vacuamque relinquit, |
649 | qua caret hoste, ratem, congesto pondere puppis |
| |
650 | versa cava texit pelagus nautasque carina, |
651 | bracchia nec licuit vasto iactare profundo |
652 | sed clauso periere mari. tunc unica diri |
653 | conspecta est leti facies, cum forte natantem |
654 | diversae rostris iuvenem fixere carinae. |
| |
655 | discessit medium tam vastos pectus ad ictus, |
656 | nec prohibere valent obtritis ossibus artus |
657 | quo minus aera sonent; eliso ventre per ora |
658 | eiectat saniem permixtus viscere sanguis. |
659 | postquam inhibent remis puppes ac rostra reducunt, |
| |
660 | deiectum in pelagus perfosso pectore corpus |
661 | volneribus transmisit aquas. pars maxima turbae |
662 | naufraga iactatis morti obluctata lacertis |
663 | puppis ad auxilium sociae concurrit; at illis, |
664 | robora cum vetitis prensarent altius ulnis |
| |
665 | nutaretque ratis populo peritura recepto, |
666 | inpia turba super medios ferit ense lacertos. |
667 | bracchia linquentes Graia pendentia puppe |
668 | a manibus cecidere suis: non amplius undae |
669 | sustinuere graves in summo gurgite truncos. |
| |
670 | iamque omni fusis nudato milite telis |
671 | invenit arma furor: remum contorsit in hostem |
672 | alter, at hi totum validis aplustre lacertis |
673 | avolsasque rotant expulso remige sedes. |
674 | in pugnam fregere rates. sidentia pessum |
| |
675 | corpora caesa tenent spoliantque cadavera ferro. |
676 | multi inopes teli iaculum letale revolsum |
677 | volneribus traxere suis et viscera laeva |
678 | oppressere manu, validos dum praebeat ictus |
679 | sanguis et, hostilem cum torserit, exeat, hastam. |
| |
680 | nulla tamen plures hoc edidit aequore clades |
681 | quam pelago diversa lues. nam pinguibus ignis |
682 | adfixus taedis et tecto sulpure vivax |
683 | spargitur; at faciles praebere alimenta carinae |
684 | nunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera. |
| |
685 | nec flammas superant undae, sparsisque per aequor |
686 | iam ratibus fragmenta ferus sibi vindicat ignis. |
687 | hic recipit fluctus, extinguat ut aequore flammas, |
688 | hi, ne mergantur, tabulis ardentibus haerent. |
689 | mille modos inter leti mors una timori est |
| |
690 | qua coepere mori. nec cessat naufraga virtus: |
691 | tela legunt deiecta mari ratibusque ministrant |
692 | incertasque manus ictu languente per undas |
693 | exercent; nunc, rara datur si copia ferri, |
694 | utuntur pelago: saevus conplectitur hostem |
| |
695 | hostis, et inplicitis gaudent subsidere membris |
696 | mergentesque mori. pugna fuit unus in illa |
697 | eximius Phoceus animam servare sub undis |
698 | scrutarique fretum, siquid mersisset harenis, |
699 | et nimis adfixos unci convellere morsus, |
| |
700 | adductum quotiens non senserat anchora funem. |
701 | hic, ubi conprensum penitus deduxerat hostem, |
702 | victor et incolumis summas remeabat in undas; |
703 | sed, se per vacuos credit dum surgere fluctus, |
704 | puppibus occurrit tandemque sub aequore mansit. |
| |
705 | hi super hostiles iecerunt bracchia remos |
706 | et ratium tenuere fugam. non perdere letum |
707 | maxima cura fuit: multus sua volnera puppi |
708 | adfixit moriens et rostris abstulit ictus. |
709 | stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae |
| |
710 | Lygdamus excussa Balearis tortor habenae |
711 | glande petens solido fregit cava tempora plumbo. |
712 | sedibus expulsi, postquam cruor omnia rupit |
713 | vincula, procurrunt oculi; stat lumine rapto |
714 | attonitus mortisque illas putat esse tenebras. |
| |
715 | at postquam membris sensit constare vigorem |
716 | 'vos', ait 'o socii, sicut tormenta soletis, |
717 | me quoque mittendis rectum conponite telis. |
718 | egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnis |
719 | bellorum casus. ingentem militis usum |
| |
720 | hoc habet ex magna defunctum parte cadaver: |
721 | viventis feriere loco. ' sic fatus in hostem |
722 | caeca tela manu sed non tamen inrita mittit. |
723 | excipit haec iuvenis generosi sanguinis Argus |
724 | qua iam non medius descendit in ilia venter, |
| |
725 | adiuvitque suo procumbens pondere ferrum. |
726 | stabat diversa victae iam parte carinae |
727 | infelix Argi genitor, non ille iuventae |
728 | tempore Phocaicis ulli cessurus in armis: |
729 | victum aevo robur cecidit, fessusque senecta |
| |
730 | exemplum, non miles erat; qui funere viso |
731 | saepe cadens longae senior per transtra carinae |
732 | pervenit ad puppim spirantisque invenit artus. |
733 | non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit, |
734 | distentis toto riguit sed corpore palmis. |
| |
735 | nox subit atque oculos vastae obduxere tenebrae, |
736 | et miserum cernens agnoscere desinit Argum. |
737 | ille caput labens et iam languentia colla |
738 | viso patre levat; vox faucis nulla solutas |
739 | prosequitur, tacito tantum petit oscula voltu |
| |
740 | invitatque patris claudenda ad lumina dextram. |
741 | ut torpore senex caruit viresque cruentus |
742 | coepit habere dolor, 'non perdam tempora' dixit |
743 | 'a saevis permissa deis, iugulumque senilem |
744 | confodiam. veniam misero concede parenti, |
| |
745 | Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi. |
746 | nondum destituit calidus tua volnera sanguis, |
747 | semianimisque iaces et adhuc potes esse superstes.' |
748 | sic fatus, quamvis capulum per viscera missi |
749 | polluerit gladii, tamen alta sub aequora tendit |
| |
750 | praecipiti saltu: letum praecedere nati |
751 | festinantem animam morti non credidit uni. |
752 | inclinant iam fata ducum, nec iam amplius anceps |
753 | belli casus erat. Graiae pars maxima classis |
754 | mergitur, ast aliae mutato remige puppes |
| |
755 | victores vexere suos; navalia paucae |
756 | praecipiti tenuere fuga. quis in urbe parentum |
757 | fletus erat, quanti matrum per litora planctus! |
758 | coniunx saepe sui confusis voltibus unda |
759 | credidit ora viri Romanum amplexa cadaver, |
| |
760 | accensisque rogis miseri de corpore trunco |
761 | certavere patres. at Brutus in aequore victor |
762 | primus Caesareis pelagi decus addidit armis. |