| 337 | proelia barbarico vix consummata veneno |
| 338 | ultima Pompeio dabitur provincia Caesar, |
| 339 | quod non victrices aquilas deponere iussus |
| |
| 340 | paruerim? mihi si merces erepta laborum est, |
| 341 | his saltem longi non cum duce praemia belli |
| 342 | reddantur; miles sub quolibet iste triumphet. |
| 343 | conferet exanguis quo se post bella senectus? |
| 344 | quae sedes erit emeritis? quae rura dabuntur |
| |
| 345 | quae noster veteranus aret, quae moenia fessis? |
| 346 | an melius fient piratae, Magne, coloni? |
| 347 | tollite iam pridem victricia tollite signa: |
| 348 | viribus utendum est quas fecimus. arma tenenti |
| 349 | omnia dat, qui iusta negat. nec numina derunt; |
| |
| 350 | nam neque praeda meis neque regnum quaeritur armis: |
| 351 | detrahimus dominos urbi servire paratae.' |
| 352 | dixerat; at dubium non claro murmure volgus |
| 353 | secum incerta fremit. pietas patriique penates |
| 354 | quamquam caede feras mentes animosque tumentes |
| |
| 355 | frangunt; sed diro ferri revocantur amore |
| 356 | ductorisque metu. summi tum munera pili |
| 357 | Laelius emeritique gerens insignia doni, |
| 358 | servati civis referentem praemia quercum, |
| 359 | 'si licet, ' exclamat 'Romani maxime rector |
| |
| 360 | nominis, et ius est veras expromere voces, |
| 361 | quod tam lenta tuas tenuit patientia vires |
| 362 | conquerimur. deratne tibi fiducia nostri? |
| 363 | dum movet haec calidus spirantia corpora sanguis |
| 364 | et dum pila valent fortes torquere lacerti, |
| |
| 365 | egenerem patiere togam regnumque senatus? |
| 366 | usque adeo miserum est civili vincere bello? |
| 367 | duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis |
| 368 | litora, per calidas Libyae sitientis harenas: |
| 369 | haec manus, ut victum post terga relinqueret orbem, |
| |
| 370 | Oceani tumidas remo conpescuit undas |
| 371 | fregit et Arctoo spumantem vertice Rhenum: |
| 372 | iussa sequi tam posse mihi quam velle necesse est. |
| 373 | nec civis meus est, in quem tua classica, Caesar, |
| 374 | audiero. per signa decem felicia castris |
| |
| 375 | perque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos, |
| 376 | pectore si fratris gladium iuguloque parentis |
| 377 | condere me iubeas plenaeque in viscera partu |
| 378 | coniugis, invita peragam tamen omnia dextra; |
| 379 | si spoliare deos ignemque inmittere templis, |
| |
| 380 | numina miscebit castrensis flamma monetae; |
| 381 | castra super Tusci si ponere Thybridis undas, |
| 382 | Hesperios audax veniam metator in agros. |
| 383 | tu quoscumque voles in planum effundere muros, |
| 384 | his aries actus disperget saxa lacertis, |
| |
| 385 | illa licet, penitus tolli quam iusseris urbem, |
| 386 | Roma sit. ' his cunctae simul adsensere cohortes |
| 387 | elatasque alte, quaecumque ad bella vocaret, |
| 388 | promisere manus. it tantus ad aethera clamor, |
| 389 | quantus, piniferae Boreas cum Thracius Ossae |
| |
| 390 | rupibus incubuit, curvato robore pressae |
| 391 | fit sonus aut rursus redeuntis in aethera silvae. |
| 392 | Caesar, ut acceptum tam prono milite bellum |
| 393 | fataque ferre videt, nequo languore moretur |
| 394 | fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes |
| |
| 395 | evocat et Romam motis petit undique signis. |
| 396 | deseruere cavo tentoria fixa Lemanno |
| 397 | castraque quae Vosegi curvam super ardua ripam |
| 398 | pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis. |
| 399 | hi vada liquerunt Isarae, qui, gurgite ductus |
| |
| 400 | per tam multa suo, famae maioris in amnem |
| 401 | lapsus ad aequoreas nomen non pertulit undas. |
| 402 | solvuntur flavi longa statione Ruteni; |
| 403 | mitis Atax Latias gaudet non ferre carinas |
| 404 | finis et Hesperiae, promoto limite, Varus; |
| |
| 405 | quaque sub Herculeo sacratus nomine portus |
| 406 | urguet rupe cava pelagus: non Corus in illum |
| 407 | ius habet aut Zephyrus, solus sua litora turbat |
| 408 | Circius et tuta prohibet statione Monoeci: |
| 409 | quaque iacet litus dubium quod terra fretumque |
| |
| 410 | vindicat alternis vicibus, cum funditur ingens |
| 411 | Oceanus vel cum refugis se fluctibus aufert. |
| 412 | ventus ab extremo pelagus sic axe volutet |
| 413 | destituatque ferens, an sidere mota secundo |
| 414 | Tethyos unda vagae lunaribus aestuet horis, |
| |
| 415 | flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, |
| 416 | erigat Oceanum fluctusque ad sidera ducat, |
| 417 | quaerite, quos agitat mundi labor; at mihi semper |
| 418 | tu, quaecumque moues tam crebros causa meatus, |
| 419 | ut superi volvere, late. tum rura Nemetis |
| |
| 420 | qui tenet et ripas Atyri, qua litore curvo |
| 421 | molliter admissum claudit Tarbellicus aequor, |
| 422 | signa movet, gaudetque amoto Santonus hoste |
| 423 | et Biturix longisque leves Suessones in armis, |
| 424 | optimus excusso Leucus Remusque lacerto, |
| |
| 425 | optima gens flexis in gyrum Sequana frenis, |
| 426 | et docilis rector monstrati Belga covinni, |
| 427 | Arvernique, ausi Latio se fingere fratres |
| 428 | sanguine ab Iliaco populi, nimiumque rebellis |
| 429 | Nervius et caesi pollutus foedere Cottae, |
| |
| 430 | et qui te laxis imitantur, Sarmata, bracis |
| 431 | Vangiones, Batavique truces, quos aere recurvo |
| 432 | stridentes acuere tubae; qua Cinga pererrat |
| 433 | gurgite, qua Rhodanus raptum velocibus undis |
| 434 | in mare fert Ararim, qua montibus ardua summis |
| |
| 435 | gens habitat cana pendentes rupe Cebennas. |
| 436 | {Pictones inmunes subigunt sua rura; nec ultra |
| 437 | instabiles Turones circumsita castra coercent. |
| 438 | In nebulis, Meduana, tuis marcere perosus |
| 439 | Andus iam placida Ligeris recreatur ab unda. |
| |
| 440 | Inclita Caesareis Genabos dissolvitur alis.} |
| 441 | tu quoque laetatus converti proelia, Trevir, |
| 442 | et nunc tonse Ligur, quondam per colla decore |
| 443 | crinibus effusis toti praelate Comatae, |
| 444 | et quibus inmitis placatur sanguine diro |
| |
| 445 | Teutates horrensque feris altaribus Esus |
| 446 | et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae. |
| 447 | vos quoque, qui fortes animas belloque peremptas |
| 448 | laudibus in longum vates dimittitis aevum, |
| 449 | plurima securi fudistis carmina, Bardi. |
| |
| 450 | et vos barbaricos ritus moremque sinistrum |
| 451 | sacrorum, Dryadae, positis repetistis ab armis. |
| 452 | solis nosse deos et caeli numina vobis |
| 453 | aut solis nescire datum; nemora alta remotis |
| 454 | incolitis lucis; vobis auctoribus umbrae |
| |
| 455 | non tacitas Erebi sedes Ditisque profundi |
| 456 | pallida regna petunt: regit idem spiritus artus |
| 457 | orbe alio; longae, canitis si cognita, vitae |
| 458 | mors media est. certe populi quos despicit Arctos |
| 459 | felices errore suo, quos ille timorum |
| |
| 460 | maximus haut urguet leti metus. inde ruendi |
| 461 | in ferrum mens prona viris animaeque capaces |
| 462 | mortis, et ignavum rediturae parcere vitae. |
| 463 | et vos, crinigeros Belgis arcere Caycos |
| 464 | oppositi, petitis Romam Rhenique feroces |
| |
| 465 | deseritis ripas et apertum gentibus orbem. |
| 466 | Caesar, ut inmensae conlecto robore vires |
| 467 | audendi maiora fidem fecere, per omnem |
| 468 | spargitur Italiam vicinaque moenia conplet. |
| 469 | vana quoque ad veros accessit fama timores |
| |
| 470 | inrupitque animos populi clademque futuram |
| 471 | intulit et velox properantis nuntia belli |
| 472 | innumeras solvit falsa in praeconia linguas. |
| 473 | est qui tauriferis ubi se Mevania campis |
| 474 | explicat audaces ruere in certamina turmas |
| |
| 475 | adferat, et qua Nar Tiberino inlabitur amni |
| 476 | barbaricas saevi discurrere Caesaris alas; |
| 477 | ipsum omnes aquilas conlataque signa ferentem |
| 478 | agmine non uno densisque incedere castris. |
| 479 | nec qualem meminere vident: maiorque ferusque |
| |
| 480 | mentibus occurrit victoque inmanior hoste. |
| 481 | hunc inter Rhenum populos Albimque iacentes |
| 482 | finibus Arctois patriaque a sede revolsos |
| 483 | pone sequi, iussamque feris a gentibus urbem |
| 484 | Romano spectante rapi. sic quisque pavendo |
| |
| 485 | dat vires famae, nulloque auctore malorum |
| 486 | quae finxere timent. nec solum volgus inani |
| 487 | percussum terrore pavet, sed curia et ipsi |
| 488 | sedibus exiluere patres, invisaque belli |
| 489 | consulibus fugiens mandat decreta senatus. |
| |
| 490 | tum, quae tuta petant et quae metuenda relinquant |
| 491 | incerti, quo quemque fugae tulit impetus urguent |
| 492 | praecipitem populum, serieque haerentia longa |
| 493 | agmina prorumpunt. credas aut tecta nefandas |
| 494 | corripuisse faces aut iam quatiente ruina |
| |
| 495 | nutantes pendere domos, sic turba per urbem |
| 496 | praecipiti lymphata gradu, velut unica rebus |
| 497 | spes foret adflictis patrios excedere muros, |
| 498 | inconsulta ruit. qualis, cum turbidus Auster |
| 499 | reppulit a Libycis inmensum Syrtibus aequor |
| |
| 500 | fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, |
| 501 | desilit in fluctus deserta puppe magister |
| 502 | navitaque et nondum sparsa conpage carinae |
| 503 | naufragium sibi quisque facit, sic urbe relicta |
| 504 | in bellum fugitur. nullum iam languidus aevo |
| |
| 505 | evaluit revocare parens coniunxve maritum |
| 506 | fletibus, aut patrii, dubiae dum vota salutis |
| 507 | conciperent, tenuere lares; nec limine quisquam |
| 508 | haesit et extremo tunc forsitan urbis amatae |
| 509 | plenus abit visu: ruit inrevocabile volgus. |
| |
| 510 | o faciles dare summa deos eademque tueri |
| 511 | difficiles! urbem populis victisque frequentem |
| 512 | gentibus et generis, coeat si turba, capacem |
| 513 | humani facilem venturo Caesare praedam |
| 514 | ignavae liquere manus. cum pressus ab hoste |
| |
| 515 | clauditur externis miles Romanus in oris, |
| 516 | effugit exiguo nocturna pericula vallo, |
| 517 | et subitus rapti munimine caespitis agger |
| 518 | praebet securos intra tentoria somnos: |
| 519 | tu tantum audito bellorum nomine, Roma, |
| |
| 520 | desereris; nox una tuis non credita muris. |
| 521 | danda tamen venia est tantorum danda pavorum: |
| 522 | Pompeio fugiente timent. tum, nequa futuri |
| 523 | spes saltem trepidas mentes levet, addita fati |
| 524 | peioris manifesta fides, superique minaces |
| |
| 525 | prodigiis terras inplerunt, aethera, pontum. |
| 526 | ignota obscurae viderunt sidera noctes |
| 527 | ardentemque polum flammis caeloque volantes |
| 528 | obliquas per inane faces crinemque timendi |
| 529 | sideris et terris mutantem regna cometen. |
| |
| 530 | fulgura fallaci micuerunt crebra sereno, |
| 531 | et varias ignis denso dedit aere formas, |
| 532 | nunc iaculum longo, nunc sparso lumine lampas. |
| 533 | emicuit caelo tacitum sine nubibus ullis |
| 534 | fulmen et Arctois rapiens de partibus ignem |
| |
| 535 | percussit Latiare caput, stellaeque minores |
| 536 | per uacuum solitae noctis decurrere tempus |
| 537 | in medium venere diem, cornuque coacto |
| 538 | iam Phoebe toto fratrem cum redderet orbe |
| 539 | terrarum subita percussa expalluit umbra. |
| |
| 540 | ipse caput medio Titan cum ferret Olympo |
| 541 | condidit ardentis atra caligine currus |
| 542 | involuitque orbem tenebris gentesque coegit |
| 543 | desperare diem; qualem fugiente per ortus |
| 544 | sole Thyesteae noctem duxere Mycenae. |
| |
| 545 | ora ferox Siculae laxavit Mulciber Aetnae, |
| 546 | nec tulit in caelum flammas sed vertice prono |
| 547 | ignis in Hesperium cecidit latus. atra Charybdis |
| 548 | sanguineum fundo torsit mare; flebile saevi |
| 549 | latravere canes. Vestali raptus ab ara |
| |
| 550 | ignis, et ostendens confectas flamma Latinas |
| 551 | scinditur in partes geminoque cacumine surgit |
| 552 | Thebanos imitata rogos. tum cardine tellus |
| 553 | subsedit, veteremque iugis nutantibus Alpes |
| 554 | discussere nivem. Tethys maioribus undis |
| |
| 555 | Hesperiam Calpen summumque inplevit Atlanta. |
| 556 | indigetes flevisse deos, urbisque laborem |
| 557 | testatos sudore Lares, delapsaque templis |
| 558 | dona suis, dirasque diem foedasse volucres |
| 559 | accipimus, silvisque feras sub nocte relictis |
| |
| 560 | audaces media posuisse cubilia Roma. |
| 561 | tum pecudum faciles humana ad murmura linguae, |
| 562 | monstrosique hominum partus numeroque modoque |
| 563 | membrorum, matremque suus conterruit infans; |
| 564 | diraque per populum Cumanae carmina vatis |
| |
| 565 | volgantur. tum, quos sectis Bellona lacertis |
| 566 | saeva movet, cecinere deos, crinemque rotantes |
| 567 | sanguineum populis ulularunt tristia Galli. |
| 568 | conpositis plenae gemuerunt ossibus urnae. |
| 569 | tum fragor armorum magnaeque per avia voces |
| |
| 570 | auditae nemorum et venientes comminus umbrae. |
| 571 | quique colunt iunctos extremis moenibus agros |
| 572 | diffugiunt: ingens urbem cingebat Erinys |
| 573 | excutiens pronam flagranti vertice pinum |
| 574 | stridentisque comas, Thebanam qualis Agaven |
| |
| 575 | inpulit aut saevi contorsit tela Lycurgi |
| 576 | Eumenis, aut qualem iussu Iunonis iniquae |
| 577 | horruit Alcides viso iam Dite Megaeram. |
| 578 | insonuere tubae et, quanto clamore cohortes |
| 579 | miscentur, tantum nox atra silentibus auris |
| |
| 580 | edidit. e medio visi consurgere Campo |
| 581 | tristia Sullani cecinere oracula manes, |
| 582 | tollentemque caput gelidas Anienis ad undas |
| 583 | agricolae fracto Marium fugere sepulchro. |
| 584 | haec propter placuit Tuscos de more vetusto |
| |
| 585 | acciri vates. quorum qui maximus aevo |
| 586 | Arruns incoluit desertae moenia Lucae, |
| 587 | fulminis edoctus motus venasque calentis |
| 588 | fibrarum et monitus errantis in aere pinnae, |
| 589 | monstra iubet primum quae nullo semine discors |
| |
| 590 | protulerat natura rapi sterilique nefandos |
| 591 | ex utero fetus infaustis urere flammis. |
| 592 | mox iubet et totam pavidis a civibus urbem |
| 593 | ambiri et festo purgantes moenia lustro |
| 594 | longa per extremos pomeria cingere fines |
| |
| 595 | pontifices, sacri quibus est permissa potestas. |
| 596 | turba minor ritu sequitur succincta Gabino, |
| 597 | Vestalemque chorum ducit vittata sacerdos |
| 598 | Troianam soli cui fas vidisse Minervam. |
| 599 | tum, qui fata deum secretaque carmina servant |
| |
| 600 | et lotam parvo revocant Almone Cybeben, |
| 601 | et doctus volucres augur servare sinistras |
| 602 | septemvirque epulis festus Titiique sodales |
| 603 | et Salius laeto portans ancilia collo |
| 604 | et tollens apicem generoso vertice flamen. |
| |
| 605 | dumque illi effusam longis anfractibus urbem |
| 606 | circumeunt Arruns dispersos fulminis ignes |
| 607 | colligit et terrae maesto cum murmure condit |
| 608 | datque locis numen; sacris tunc admovet aris |
| 609 | electa cervice marem. iam fundere Bacchum |
| |
| 610 | coeperat obliquoque molas inducere cultro, |
| 611 | inpatiensque diu non grati victima sacri, |
| 612 | cornua succincti premerent cum torva ministri, |
| 613 | deposito victum praebebat poplite collum. |
| 614 | nec cruor emicuit solitus, sed volnere laxo |
| |
| 615 | diffusum rutilo dirum pro sanguine virus. |
| 616 | palluit attonitus sacris feralibus Arruns |
| 617 | atque iram superum raptis quaesivit in extis. |
| 618 | terruit ipse color vatem; nam pallida taetris |
| 619 | viscera tincta notis gelidoque infecta cruore |
| |
| 620 | plurimus asperso variabat sanguine livor. |
| 621 | cernit tabe iecur madidum, venasque minaces |
| 622 | hostili de parte videt. pulmonis anheli |
| 623 | fibra latet, parvusque secat vitalia limes. |
| 624 | cor iacet, et saniem per hiantis viscera rimas |
| |
| 625 | emittunt, produntque suas omenta latebras. |
| 626 | quodque nefas nullis inpune apparuit extis, |
| 627 | ecce, videt capiti fibrarum increscere molem |
| 628 | alterius capitis. pars aegra et marcida pendet, |
| 629 | pars micat et celeri venas movet inproba pulsu. |
| |
| 630 | his ubi concepit magnorum fata malorum |
| 631 | exclamat 'vix fas, superi, quaecumque movetis, |
| 632 | prodere me populis; nec enim tibi, summe, litavi, |
| 633 | Iuppiter, hoc sacrum, caesique in pectora tauri |
| 634 | inferni venere dei. non fanda timemus, |
| |
| 635 | sed venient maiora metu. di visa secundent, |
| 636 | et fibris sit nulla fides, sed conditor artis |
| 637 | finxerit ista Tages. ' flexa sic omina Tuscus |
| 638 | involvens multaque tegens ambage canebat. |
| 639 | at Figulus, cui cura deos secretaque caeli |
| |
| 640 | nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis |
| 641 | aequaret visu numerisque moventibus astra, |
| 642 | 'aut hic errat' ait 'nulla cum lege per aevum |
| 643 | mundus et incerto discurrunt sidera motu, |
| 644 | aut, si fata movent, urbi generique paratur |
| |
| 645 | humano matura lues. terraene dehiscent |
| 646 | subsidentque urbes, an tollet fervidus aer |
| 647 | temperiem? segetes tellus infida negabit, |
| 648 | omnis an infusis miscebitur unda venenis? |
| 649 | quod cladis genus, o superi, qua peste paratis |
| |
| 650 | saevitiam? extremi multorum tempus in unum |
| 651 | convenere dies. summo si frigida caelo |
| 652 | stella nocens nigros Saturni accenderet ignis, |
| 653 | Deucalioneos fudisset Aquarius imbres |
| 654 | totaque diffuso latuisset in aequore tellus. |
| |
| 655 | si saevum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem |
| 656 | nunc premeres, toto fluerent incendia mundo |
| 657 | succensusque tuis flagrasset curribus aether. |
| 658 | hi cessant ignes. tu, qui flagrante minacem |
| 659 | Scorpion incendis cauda chelasque peruris, |
| |
| 660 | quid tantum, Gradive, paras? nam mitis in alto |
| 661 | Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubre |
| 662 | sidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret, |
| 663 | et caelum Mars solus habet. cur signa meatus |
| 664 | deseruere suos mundoque obscura feruntur, |
| |
| 665 | ensiferi nimium fulget latus Orionis? |
| 666 | inminet armorum rabies, ferrique potestas |
| 667 | confundet ius omne manu, scelerique nefando |
| 668 | nomen erit virtus, multosque exibit in annos |
| 669 | hic furor. et superos quid prodest poscere finem? |
| |
| 670 | cum domino pax ista venit. duc, Roma, malorum |
| 671 | continuam seriem clademque in tempora multa |
| 672 | extrahe civili tantum iam libera bello.' |
| 673 | terruerant satis haec pavidam praesagia plebem, |
| 674 | sed maiora premunt. nam, qualis vertice Pindi |
| |
| 675 | Edonis Ogygio decurrit plena Lyaeo, |
| 676 | talis et attonitam rapitur matrona per urbem |
| 677 | vocibus his prodens urguentem pectora Phoebum: |
| 678 | 'quo feror, o Paean? qua me super aethera raptam |
| 679 | constituis terra? video Pangaea nivosis |
| |
| 680 | cana iugis latosque Haemi sub rupe Philippos. |
| 681 | quis furor hic, o Phoebe, doce, quo tela manusque |
| 682 | Romanae miscent acies bellumque sine hoste est. |
| 683 | quo diversa feror? primos me ducis in ortus, |
| 684 | qua mare Lagei mutatur gurgite Nili: |
| |
| 685 | hunc ego, fluminea deformis truncus harena |
| 686 | qui iacet, agnosco. dubiam super aequora Syrtim |
| 687 | arentemque feror Libyen, quo tristis Enyo |
| 688 | transtulit Emathias acies. nunc desuper Alpis |
| 689 | nubiferae colles atque aeriam Pyrenen |
| |
| 690 | abripimur. patriae sedes remeamus in urbis, |
| 691 | inpiaque in medio peraguntur bella senatu. |
| 692 | consurgunt partes iterum, totumque per orbem |
| 693 | rursus eo. nova da mihi cernere litora ponti |
| 694 | telluremque novam: vidi iam, Phoebe, Philippos.' |
| |
| 695 | haec ait, et lasso iacuit deserta furore. |