Livius, Periochae
Edition: unbekannt

XCVIII
1  Machares, filius Mithridatis, Bospori rex, a L. Lucullo in amicitiam receptus est. 2  Cn. Lentulus et L. Gellius censores asperam censuram egerunt IIII et LX senatu motis. A quibus lustro condito censa sunt civium capita DCCCC milia. 3  L. Metellus praetor in Sicilia adversus piratas prospere rem gessit. 4  Templum Iovis in Capitolio, quod incendio consumptum ac refectum erat, a Q. Catulo dedicatum est. 5  L. Lucullus in Armenia Mithridaten et Tigranen et ingentes utriusque regis copias pluribus proeliis fudit. 6  Q. Metellus procos. bello adversus Cretenses mandato Cydoniam urbem obsedit. 7  C. Triarius, legatus Luculli, adversus Mithridaten parum prospere pugnavit. 8  Lucullum, ne persequeretur Mithridaten ac Tiganen summamque victoriae inponeret, seditio militum tenuit, quia sequi nolebant, id est duae legiones Valerianae, quae impleta a se stipendia dicentes Lucullum reliquerunt.