2 | Haec autem quam falsa sint, mox videbimus, ut appareat quantum in nos dignatio divina contulerit, quae nobis aperuit veritatem. Virtutem esse dixit, scire quid sit bonum et malum; quid turpe, quid honestum, quid utile, quid minus. Brevius facere potuit, si tantum bonum ac malum diceret, quia nihil potest esse utile vel honestum, quod non idem bonum sit, nihil inutile ac turpe, quod non idem malum. Quod et philosophis videtur, et idem Cicero in tertio supradicti operis libro ostendit. Verum scientia non potest esse virtus, quia non est intus in nobis, sed ad nos extrinsecus venit. Quod autem transire ab altero ad alterum potest, virtus non est, quia virtus sua cuique est. Scientia igitur alieni beneficii est, quia posita est in audiendo. Virtus tota nostra est, quia posita est in voluntate faciendi boni. Sicut ergo in itinere celebrando nihil prodest viam nosse, nisi conatus ac vires suppetant ambulandi: ita vero scientia nihil prodest, si virtus propria deficiat. Nam fere etiam ii qui peccant, et si non perfecte, tamen quid sit bonum et malum sentiunt; et quoties aliquid improbe faciunt, peccare se sciunt et ideo celare nituntur. Sed cum eos boni et mali natura non fallat, cupiditate mala vincuntur ut peccent, quia deest illis virtus, id est cupiditas recta et honesta faciendi. Ex hoc igitur apparet, aliud esse scientiam boni malique, aliud virtutem, quod potest esse scientia sine virtute, sicut in plurimis philosophorum fuit. In quo, quoniam recte ad culpam pertinet, non fecisse quae scieris, recte voluntas prava, et vitiosus animus, quem excusare ignoratio non potest, punietur. Ergo sicut virtus non est bonum ac malum scire: ita virtus est bonum facere, malum non facere. Et tamen scientia sic cum virtute coniuncta est, ut scientia praecedat virtutem, virtus sequatur scientiam; quia nihil prodest cognitio, nisi et actio subsequatur. Horatius igitur paulo melius; Virtus est, vitium fugere; et sapientia prima, Stultitia caruisse. Sed inepte, quod eam contrario terminavit; ut si diceret: Bonum est, quod malum non est. Cum enim quid sit virtus, nescio, ne vitium quidem quid sit, scio. Utrumque igitur indiget definitione, quia natura rei talis est, ut utrumque aut intelligi, aut non intelligi sit necesse. |
3 | Verum nos faciamus, quod ille debuit. Virtus est, iram cohibere, cupiditatem compescere, libidinem refrenare; id est enim, vitium fugere. Nam fere omnia, quae fiunt iniuste atque improbe, ab his oriuntur affectibus. Si enim commotionis huius, quae ira dicitur, impetus retundatur, omnes hominum contentiones malae sopientur; nemo insidiabitur, nemo prosiliet ad nocendum. Item si cupiditas temperetur, nemo terra marique grassabitur, nemo exercitum ducet, ut rapiat et vastet aliena. Item si ardor libidinum comprimatur, omnis aetas et sexus retinebit suam sanctitatem; nemo quidquam pudendum aut patietur, aut faciet. Ergo universa scelera et flagitia, his commotionibus virtute sedatis, ex hominum vita moribusque tollentur. Quae sedatio commotionum et affectuum hanc habet rationem, ut omnia recta faciamus. Omne igitur virtutis officium est, non peccare. Quo profecto fungi non potest, qui Deum nescit: quoniam ignoratio eius, a quo bona oriuntur, imprudentem impingat in vitia necesse est. Itaque ut brevius et significantius utriusque rei summa officia determinem, scientia est, Deum nosse, virtus, colere: in illo sapientia, in hoc iustitia continetur. |