Iustinus, Epitoma, 8
Edition: unbekannt
Caput III
1 Sed nec Philippus melioris fidei adversus socios fuit.
2 Quippe veluti timens, ne ab hostibus sacrilegii scelere vinceretur, civitates, quarum paulo ante dux fuerat, quae sub auspiciis eius militaverant, quae gratulatae illi sibique victoriam fuerant, hostiliter occupatas diripuit;
3 coniuges liberosque omnium sub corona vendidit;
4 non deorum inmortalium templis, non aedibus sacris, non diis penatibus publicis privatisque, ad quos paulo ante ingressus hospitaliter fuerat, pepercit:
5 prorsus ut non tam sacrilegii ultor extitisse quam sacrilegiorum licentiam quaesisse videretur.
6 Inde veluti rebus egregie gestis in Thraciam traicit, ubi bello pari perfidia gesto captisque per dolum et occisis finitimis regibus universam provinciam imperio Macedoniae adiungit.
7 Deinde ad abolendam invidiae famam, qua insignis praeter ceteros tunc temporis habebatur, per regna mittit et opulentissimas civitates,
8 qui opinionem sererent regem Philippum magna pecunia locare et muros per civitates et fana ac templa facienda, et ut per praecones susceptores sollicitarent.
9 Qui cum in Macedoniam venissent, variis dilationibus frustrati, vim regiae maiestatis timentes taciti proficiscebantur.
10 Post haec Olynthios adgreditur; receperant enim per misericordiam post caedem unius duos fratres eius, quos Philippus ex noverca genitos veluti participes regni interficere gestiebat.
11 Ob hanc igitur causam urbem antiquam et nobilem exscindit et fratres olim destinato supplicio tradit praedaque ingenti pariter et parricidii voto fruitur.
12 Inde, quasi omnia quae agitasset animo ei licerent, auraria in Thessalia, argenti metalla in Thracia occupat,
13 et ne quod ius vel fas inviolatum praetermitteret, piraticam quoque exercere instituit.
14 His ita gestis forte evenit, ut eum fratres duo, reges Thraciae, non contemplatione iustitiae eius, sed invicem metuentes, ne alterius viribus accederet, disceptationum suarum iudicem eligerent.
15 Sed Philippus more ingenii sui ad iudicium veluti ad bellum inopinantibus fratribus instructo exercitu supervenit regnoque utrumque non iudicis more, sed fraude latronis ac scelere spoliavit.