Iustinus, Epitoma, 6
Edition: unbekannt
Caput VII
1 Paucis deinde post diebus, neutris quicquam hostile facientibus, cum quasi tacito consensu indutiae essent, Lacedaemoniis alia bella adversus finitimos gerentibus, Thebani, Epaminonda duce, occupandae urbis eorum spem ceperunt.
2 Igitur principio noctis taciti Lacedaemona proficiscuntur; non tamen adgredi incautos potuerunt.
3 Quippe senes et cetera inbellis aetas, cum adventum hostium praesensissent, in ipsis portarum angustiis armati occurrunt;
4 et adversus XV milia militum non amplius centum iam effetae aetatis viri pugnae se offerunt.
5 Tantum animorum viriumque patriae et penatium conspectus subministrat, tantoque praesentia quam recordatione sui maiores spiritus largiuntur.
6 Nam, ut videre inter quae et pro quibus starent, aut vincendum sibi aut moriendum censuerunt.
7 Pauci igitur sustinuere senes aciem cui par ante dies universa iuventus esse non potuit.
8 In eo proelio duo duces hostium cecidere,
9 cum interim, Agesilai adventu nuntiato, Thebani recessere.
10 Nec bellum diu dilatum, siquidem Spartanorum iuventus, senum virtute et gloria incensa, teneri non potuit, quin ex continenti acie decerneret.
11 Cum victoria Thebanorum esset, Epaminonda, dum non ducis tantum, verum et fortissimi militis officio fungitur, graviter vulneratur.
12 Quo audito, et his ex dolore metus, et illis ex gaudio stupor inicitur atque ita velut ex placito consensu a proelio disceditur.