Iustinus, Epitoma, 6
Edition: unbekannt
Caput IV
1 Hoc initium Atheniensibus resumendae potentiae et Lacedaemoniis habendae finis fuit.
2 Namque veluti cum imperio etiam virtutem perdidissent, contemni a finitimis coepere.
3 Primi igitur Thebani, Atheniensibus auxiliantibus, bellum his intulere,
4 quae civitas ex finitimis incrementis virtute Epaminondae ducis ad spem imperii Graeciae erecta est.
5 Fit itaque terrestre proelium eadem Lacedaemoniorum fortuna qua pugnatum adversus Conona navali proelio fuerat.
6 In eo bello Lysander, quo duce Athenienses victi a Lacedaemoniis fuerant, interficitur.
7 Pausanias quoque, alter dux Lacedaemoniorum, proditionis accusatus in exilium abiit.
8 Igitur Thebani, potiti victoria, universum exercitum ad urbem Lacedaemoniorum ducunt, facilem expugnationem rati, quoniam deserti a sociis omnibus erant.
9 Quod metuentes Lacedaemonii regem suum Agesilaum ex Asia, qui ibi magnas res gerebat, ad defensionem patriae arcessunt.
10 Occiso enim Lysandro, nullius alterius fiduciam ducis habebant.
11 Cuius quoniam serus adventus erat, conscripto exercitu, obviam hosti procedunt.
12 Sed victis adversus paulo ante victores nec animus neque vires pares fuere; prima itaque congressione funduntur.
13 Deletis iam suorum copiis supervenit rex Agesilaus qui, restituto proelio, non difficulter recenti et multis expeditionibus indurato milite hostibus victoriam eripuit; ipse tamen graviter sauciatur.