Iustinus, Epitoma, 5
Edition: unbekannt
Caput II
1 Alcibiades quoque motum adversus patriam bellum non gregarii militis opera, sed imperatoris virtutibus adiuvat,
2 quippe acceptis V navibus in Asiam contendit et tributarias Atheniensium civitates auctoritate nominis sui ad defectionem conpellit.
3 Sciebant enim domi clarum, nec exilio videbant factum minorem, nec tam ablatum Atheniensibus ducem quam Lacedaemoniis traditum, partaque cum amissis imperia pensare.
4 Sed apud Lacedaemonios virtus Alcibiadis plus invidiae quam gratiae contraxit.
5 Itaque cum principes velut aemulum gloriae suae interficiendum insidiis mandassent, cognita re Alcibiades per uxorem Agidis regis, quam adulterio cognoverat, ad Tisaphernen praefectum Darii regis, profugit, cui se celeriter officii comitate et obsequendi gratia insinuavit.
6 Erat enim et aetatis flore et formae veneratione nec minus eloquentia etiam inter Athenienses insignis,
7 sed in conciliandis amicitiarum studiis quam in retinendis vir melior, quia morum vitia sub umbra eloquentiae primo latebant.
8 Igitur persuadet Tisapherni, ne tanta stipendia classi Lacedaemoniorum praeberet;
9 vocandos enim in portionem muneris Ionios, quorum pro libertate, cum tributa Atheniensibus penderent, bellum susceptum sit,
10 sed nec auxiliis nimis enixe Lacedaemonios iuvandos, quippe memorem esse debere alienam se victoriam, non suam instruere, et eatenus bellum sustinendum, ne inopia deseratur.
11 Nam regem Persarum dissentientibus Graecis arbitrum pacis ac belli fore, et quos suis non possit, ipsorum armis victurum; perfecto autem bello statim ei cum victoribus dimicandum.
12 Domesticis itaque bellis Graeciam obterendam, ne externis vacet, exaequandasque vires partium et inferiores auxilio levandos.
13 Non enim quieturos post hanc victoriam Spartanos, quia vindices se libertatis Graeciae professi sint.
14 Grata oratio Tisapherni fuit. Itaque commeatus maligne praebere, classem regiam non totam mittere, ne aut victoriam daret aut necessitatem deponendi belli inponeret.