Iustinus, Epitoma, 42
Edition: unbekannt

Caput III
1  Magna deinde bella cum finitimis gessit captasque civitates partim regno soceri ad abolendam superioris militiae iniuriam, qua filiam eius Medeam abduxerat et filium Aegialeum interfecerat, adiunxit, partim populis, quos secum adduxerat, 2 adsignavit primusque humanorum post Herculem et Liberum, qui reges Orientis fuisse traduntur, eam caeli plagam domuisse dicitur. 3 Populis quibusdam Erygium et Amphistratum, aurigas Castoris et Pollucis, duces adsignavit. 4 Cum Albanis foedus percussit, qui Herculem ex Italia ab Albano monte, cum Geryone extincto armenta eius per Italiam duceret, secuti dicuntur, quique memores Italicac originis exercitum Cn. Pompei bello Mithridatico fratres salutavere. 5 Itaque Iasoni totus ferme Oriens ut conditori divinos honores templaque constituit, quae Parmenion, dux Alexandri Magni, post multos annos dirui iussit, ne cuiusquam nomen in Oriente venerabilius quam Alexandri esset. 6 Post mortem Iasonis Medus aemulus virtutis eius in honorem matris Mediam urbem condidit regnumque ex nomine suo Medorum constituit, sub cuius maiestate Orientis postea imperium fuit. 7 Albanis vicinae Amazones sunt, quarum reginam Thalestrim concubitum Alexandri petisse multi autores prodidere. 8 Armenius quoque, et ipse Thessalus, unus de numero ducum Iasonis, recollecta multitudine, quae amisso Iasone rege passim vagabatur, Armeniam condit, 9 a cuius montibus Tigris fluvius modicis primo incrementis nascitur; interiecto deinde aliquanto spatio sub terras mergitur, atque ita post quinque et XX milia passuum grande iam flumen in regione Sophene emergit ac sic in paludes Euphratis recipitur.