Iustinus, Epitoma, 3
Edition: unbekannt
Caput VI
1 Interiecto tempore tertium quoque bellum Messenii reparavere;
2 in cuius auxilium Lacedaemonii inter reliquos socios etiam Athenienses adhibuere;
3 quorum fidem cum suspectam haberent, supervacaneos simulantes a bello eosdem dimiserunt.
4 Hanc rem Athenienses graviter ferentes pecuniam, quae erat in stipendium Persici belli ab universa Graecia conlata, a Delo Athenas transferunt, ne deficientibus a fide societatis Lacedaemoniis praedae ac rapinae esset.
5 Sed nec Lacedaemonii quievere, qui cum Messeniorum bello occupati essent, Peloponnenses inmisere, qui bellum Atheniensibus facerent.
6 Parvae tunc temporis classe in Aegyptum missa vires Atheniensibus erant. Itaque navali proelio dimicantes facile superantur.
7 Interiecto deinde tempore post reditum suorum aucti et classis et militum robore proelium reparant.
8 Iam et Lacedaemonii omissis Messeniis adversus Athenienses arma verterant.
9 Diu varia victoria fuit; ad postremum aequo Marte utrimque discessum.
10 Inde revocati Lacedaemonii ad Messeniorum bellum, ne medium tempus otiosum Atheniensibus relinquerent, cum Thebanis paciscuntur, ut Boeotiorum imperium his restituerent, quod temporibus belli Persici amiserant, ut illi Atheniensium bella susciperent.
11 Tantus furor Spartanorum erat ut duobus bellis inpliciti suscipere tertium non recusarent, dummodo inimicis suis hostes adquirerent.
12 Igitur Athenienses adversus tantam tempestatem belli duos duces deligunt, Periclen, spectatae virtutis virum, et Sophoclen, scriptorem tragoediarum,
13 qui diviso exercitu et Spartanorum agros vastaverunt et multas Asiae civitates Atheniensium imperio adiecerunt.