Iustinus, Epitoma, 22
Edition: unbekannt

Caput VIII
1  Interea Agathocles profligatis in Africa rebus, tradito Archagatho filio exercitu in Siciliam recurrit, nihil actum in Africa existimans, si amplius Syracusae obsiderentur. 2 Nam post occisum Hamilcarem, Gisgonis filium, novus eo a Poenis missus exercitus fuerat. 3 Statim igitur primo adventu eius omnes Siciliae urbes auditis rebus, quas in Africa gesserat, certatim se ei tradunt, atque ita pulsis e Sicilia Poenis totius insulae imperium occupavit. 4 In Africam deinde reversus seditione militum excipitur, nam stipendiorum solutio in adventum patris dilata a filio fuerat. 5 Igitur in contionem vocatos blandis verbis permulsit: stipendia illis non a se flagitanda esse, sed ab hoste quaerenda; communem victoriam, communem praedam futuram. 6 Paulum modo adniterentur, dum belli reliquiae peraguntur, cum sciant Karthaginem captam spes omnium expleturam. 7 Sedato militari tumultu interiectis diebus ad castra hostium exercitum ducit, ibi inconsultius proelium committendo maiorem partem exercitus perdidit. 8 Cum itaque in castra fugisset versamque in se invidiam temere commissi belli videret pristinamque offensam non depensi stipendii metueret, concubia nocte solus a castris cum Archagatho filio profugit. 9 Quod ubi milites cognovere, haud secus quam si ab hoste capti essent, trepidavere, bis se a rege suo in mediis hostibus relictos esse proclamantes, salutemque suam desertam ab eo esse, quorum ne sepultura quidem relinquenda fuerit. 10 Cum persequi regem vellent, a Numidis excepti in castra revertuntur, conprehenso tamen reductoque Archagatho, qui a patre noctis errore discesserat. 11 Agathocles autem navibus, quibus reversus a Sicilia fuerat, cum custodibus earundem Syracusas defertur, exemplum flagitii singulare, 12 rex exercitus sui desertor filiorumque pater proditor. 13 Interim in Africa post fugam regis milites pactione cum hostibus facta, interfectis Agathoclis liberis Karthaginiensibus se tradidere. 14 Archagathus cum occideretur ab Arcesilao, amico antea patris, rogavit eum, quidnam liberis eius facturum Agathoclem putet, per quem ipse liberis careat. Tunc respondit satis habere se, quod superstites eos esse Agathoclis liberis sciat. 15 Post haec Poeni ad persequendas belli reliquias duces in Siciliam miserunt, cum quibus Agathocles pacem aequis condicionibus fecit.