Iustinus, Epitoma, 1
Edition: unbekannt

Caput IX
1  Huic successit filius Cambyses, qui imperio patris Aegyptum adiecit; 2 sed, offensus superstitionibus Aegyptiorum, Apis ceterorumque deorum aedes dirui iubet; 3 ad Hammonis quoque nobilissimum templum expugnandum exercitum mittit, qui tempestatibus et harenarum molibus oppressus interiit. 4 Post haec, per quietem vidit fratrem suum Mergidem regnaturum; 5 quo somnio exterritus non dubitavit post sacrilegia etiam parricidium facere. 6 Erat enim difficile ut parceret suis, qui cum contemptu religionis grassatus etiam adversus deos fuerat. 7 Ad hoc tam crudele ministerium magum quendam ex amicis delegit, nomine Cometen 8 Interim ipse gladio sua sponte evaginato in femur graviter vulneratus occubuit poenasque luit seu imperati parricidii seu perpetrati sacrilegii. 9 Quo nuntio accepto, magus ante famam amissi regis occupat facinus prostratoque Mergide, cui regnum debebatur, fratrem suum subiecit Oropasten. 10 Erat enim et oris et corporis liniamentis persimilis, ac nemine subesse dolum arbitrante, pro Mergide rex Oropasta constituitur; 11 quae res eo occultior fuit, quod apud Persas persona regis sub specie maiestatis occulitur. 12 Igitur magi ad favorem populi conciliandum tributa et militiae vacationem in triennium remittunt, 13 ut regnum, quod fraude quaesierant, indulgentiae largitionibus confirmarent. 14 Quae res suspecta primo Hostani, viro nobili et in coniectura sagacissimo, fuit. 15 Itaque per internuntios quaerit de filia, quae inter regias paelices erat, an Cyri filius rex esset. 16 Illa nec se ipsam scire ait nec ex alia posse cognoscere, quia singulae separatim recludantur. 17 Tum pertractare caput dormienti iubet, nam mago Cambyses aures utrasque praeciderat. 18  Factus dein per filiam certior sine auribus regem esse, optimatibus Persarum rem indicat et in caedem falsi regis inpulsos sacramenti religione obstringit. 19 Septem tantum conscii fuere huius coniurationis, qui ex continenti, ne dato in paenitentiam spatio, res per quemcumque narraretur, occultato sub veste ferro ad regiam pergunt. 20 Ibi, obviis interfectis, ad magos perveniunt, quibus ne ipsis quidem animus in auxilium sui defuit, 21 siquidem stricto ferro duos de coniuratis interficiunt. 22 Ipsi tamen corripiuntur a pluribus, quorum alterum Gobryas medium amplexus, cunctantibus sociis, ne ipsum pro mago transfoderent, quia res obscuro loco gerebatur, vel per suum corpus adigi mago ferrum iussit. 23 Fortuna tamen ita regente, illo incolumi, magus interficitur. ;