Iustinus, Epitoma, 1
Edition: unbekannt

Caput V
1  Puer deinde cum imperiosus inter pastores esset, Cyri nomen accepit. 2 Mox rex inter ludentes sorte delectus, cum per lasciviam contumaces flagellis cecidisset, a parentibus puerorum querela regi delata, indignantibus a servo regio ingenuos homines servilibus verberibus adfectos. 3  Ille, arcessito puero et interrogato, cum nihil mutato vultu fecisse se ut regem respondisset; admiratus constantiam, in memoriam somnii responsique revocatur 4 Atque ita cum et vultus similitudo et expositionis tempora et pastoris confessio convenirent, nepotem agnovit, 5 et quoniam defunctus sibi somnio videretur agitato inter pastores regno, animum minacem dumtaxat in illo fregit. 6 Ceterum Harpago, amico suo, infestus in ultionem servati nepotis, filium eius interfecit epulandumque patri tradidit. 7 Sed Harpagus, ad praesens tempus dissimulato dolore, odium regis in vindictam occasionemque distulit. 8 Interiecto deinde tempore, cum adolevisset Cyrus, dolore orbitatis admonitus, scribit ei, ut ablegatus ab avo in Persas fuerit, ut occidi eum parvulum avus iusserit, ut beneficio suo servatus sit, ut regem offenderit, ut filium amiserit. 9  Hortatur exercitum paret et pronam ad regnum viam ingrediatur: Medorum transitionem pollicitus. 10 Epistula quia palam ferri nequibat, regis custodibus omnes aditus obsidentibus, exenterato lepori inseritur lepusque in Persas Cyro ferendus fido servo traditur; addita retia, ut sub specie venatoris dolus lateret.