Iustinus, Epitoma, 1
Edition: unbekannt
Caput III
1 Postremus apud eos regnavit Sardanapallus, vir muliere corruptior.
2 Ad hunc videndum - quod nemini ante eum permissum fuerat - praefectus ipsius Medis praepositus, nomine Arbactus, cum admitti magna ambitione aegre obtinuisset, invenit eum inter scortorum greges purpuras colo nentem et muliebri habitu, cum mollitia corporis et oculorum lascivia omnes feminas anteiret, pensa inter virginos partientem.
3 Quibus visis, indignatus tali feminae tantum virorum subiectum tractantique lanam ferrum et arma habentes parere, progressus ad socios quid viderit refert, negat se ei parere posse, qui se feminam malit esse quam virum.
4 Fit igitur coniuratio. Bellum Sardanapallo infertur; quo ille audito, non ut vir regnum defensurus, sed, ut metu mortis mulieres solent, primo latebras circumspicit, mox deinde cum paucis et inconpositis in bellum progreditur.
5 Victus in regiam se recepit, ubi, extructa incensaque pyra, et se et divitias suas in incendium mittit, hoc solo imitatus virum.
6 Post hunc rex constituitur interfector eius, Arbactus, qui praefectus Medorum fuerat; is imperium ab Assyriis ad Medos transfert.