Iustinus, Epitoma, 16
Edition: unbekannt

Caput II
1  Igitur Demetrius totis Macedoniae regni viribus instructus cum Asiam occupare statuisset, iterato Ptolomeus, Seleucus et Lysimachus, experti priore certamine, quantae vires essent concordia, pacta societate adunatisque exercitibus bellum adversus Demetrium transferunt in Europam. 2 His comitem se et belli socium iungit Pyrrus, rex Epiri, sperans non difficilius Demetrium amittere Macedoniam posse quam adquisierat. 3 Nec spes frustra fuit; quippe exercitu eius corrupto ipsoque in fugam acto regnum Macedoniae occupavit. 4 Dum haec aguntur Lysimachus generum suum Antipatrum regnum Macedoniae ademptum sibi fraude soceri querentem interficit filiamque suam Eurydicen, querelarum sociam, in custodiam tradit, 5 atque ita universa Cassandri domus Alexandro Magno seu necis ipsius seu stirpis extinctae poenas partim caede, partim supplicio, partim parricidio luit. 6 Demetrius quoque a tot exercitibus circumventus, cum posset honeste mori, turpiter se dedere Seleuco maluit. 7 Finito bello Ptolomeus cum magna rerum gestarum gloria moritur. Is contra ius gentium minimo natu ex filiis ante infirmitatem regnum tradiderat eiusque rei populo rationem reddiderat; 8 cuius non minor favor in accipiendo quam patris in tradendo regno fuerat. 9 Inter cetera patris et filii mutuae pietatis exempla etiam ea res amorem populi iuveni conciliaverat, quod pater regno publice ei tradito privatus officium regi inter satellites fecerat omnique regno pulchrius regis esse patrem duxerat.