Iustinus, Epitoma, 15
Edition: unbekannt
Caput IV
1 Priusquam bellum inter Ptolomeum sociosque eius adversum Antigonum committeretur, repente ex Asia maiore digressus Seleucus novus Antigono hostis accesserat.
2 Huius quoque virtus clara et origo admirabilis fuit;
3 siquidem mater eius Laodice, cum nupta esset Antiocho, claro inter Philippi duces viro, visa sibi est per quietem ex concubitu Apollinis concepisse,
4 gravidamque factam munus concubitus a deo anulum accepisse, in cuius gemma anchora sculpta esset; iussaque donum filio, quem peperisset, dare.
5 Admirabilem fecit hunc visum et anulus, qui postera die eiusdem sculpturae in lecto inventus est, et figura anchorae, quae in femore Seleuci nata cum ipso parvulo fuit.
6 Quamobrem Laodice anulum Seleuco eunti cum Alexandro Magno ad Persicam militiam, edocto de origine sua, dedit.
7 Ubi post mortem Alexandri occupato regno Orientis urbem condidit, ibi quoque geminae originis memoriam consecravit.
8 Nam et urbem ex Antiochi patris nomine Antiochiam vocavit et campos vicinos urbi Apollini dicavit.
9 Originis eius argumentum etiam in posteris mansit, siquidem filii nepotesque eius anchoram in femore veluti notam generis naturalem habuere.
10 Multa in Oriente post divisionem inter socios regni Macedonici bella gessit.
11 Principio Babyloniam cepit; inde auctis ex victoria viribus Bactrianos expugnavit.
12 Transitum deinde in Indiam fecit, quae post mortem Alexandri, veluti cervicibus iugo servitutis excusso, praefectos eius occiderat.
13 Auctor libertatis Sandrocottus fuerat, sed titulum libertatis post victoriam in servitutem verterat;
14 siquidem occupato regno populum, quem ab externa dominatione vindicaverat, ipse servitio premebat.
15 Fuit hic humili quidem genere natus, sed ad regni potestatem maiestate numinis inpulsus.
16 Quippe cum procacitate sua Nandrum regem offendisset, interfici a rege iussus salutem pedum celeritate quaesierat.
17 Ex qua fatigatione cum somno captus iaceret, leo ingentis formae ad dormientem accessit sudoremque profluentem lingua ei detersit expergefactumque blande reliquit.
18 Hoc prodigio primum ad spem regni inpulsus contractis latronibus Indos ad novitatem regni sollicitavit.
19 Molienti deinde bellum adversus praefectos Alexandri elephantus ferus infinitae magnitudinis ultro se obtulit et veluti domita mansuetudine eum tergo excepit duxque belli et proeliator insignis fuit.
20 Sic adquisito regno Sandrocottus ea tempestate, qua Seleucus futurae magnitudinis fundamenta iaciebat, Indiam possidebat,
21 cum quo facta pactione Seleucus conpositisque in Oriente rebus in bellum Antigoni descendit.
22 Adunatis igitur omnium sociorum copiis proelium committitur; in eo Antigonus occiditur, Demetrius, filius eius, in fugam vertitur.
23 Sed socii profligato hostili bello denuo in semet ipsos arma vertunt et, cum de praeda non convenirent, iterum in duas factiones didicuntur.
24 Seleucus Demetrio, Ptolomeus Lysimacho iunguntur. Cassandro defuncto Philippus filius succedit.
25 Sic quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur.