Iustinus, Epitoma, 15
Edition: unbekannt
Caput I
1 Perdicca et fratre eius, Eumene ac Polyperconte ceterisque ducibus diversae partis occisis finitum certamen inter successores Alexandri Magni videbatur, cum repente inter ipsos victores nata discordia est.
2 Quippe postulantibus Ptolomeo et Cassandro et Lysimacho, ut pecunia in praeda capta provinciaeque dividerentur, Antigonus negavit se in eius belli praemia socios admissurum, in cuius periculum solus descenderit;
3 et ut honestum adversus socios bellum suscipere videretur, divulgat se Olympiadis mortem a Cassandro interfectae ulcisci velle et Alexandri, regis sui, filium cum matre obsidione Amphipolitana liberare.
4 His cognitis Ptolomeus et Cassander inita cum Lysimacho et Seleuco societate bellum terra marique enixe instruunt.
5 Tenebat Ptolomeus Aegyptum cum Africae parte maiore et Cypro et Phoenice. Cassandro parebat Macedonia cum Graecia.
6 Asiam et partes Orientis occupaverat Antigonus, cuius filius Demetrius prima belli congressione a Ptolomeo apud Galamam vincitur.
7 In quo proelio maior Ptolomei moderationis gloria quam ipsius victoriae fuit;
8 siquidem et amicos Demetrii non solum cum suis rebus, verum etiam additis insuper muneribus dimisit et ipsius Demetrii privatum omne instrumentum ac familiam reddidit adiecto honore verborum,
9 non se propter praedam, sed propter dignitatem inisse bellum, indignatum, quod Antigonus devictis diversae factionis ducibus solus communis victoriae praemia corripuisset.