Iustinus, Epitoma, 13
Edition: unbekannt

Caput V
1  Dum haec in Oriente aguntur, in Graecia Athenienses et Aetoli bellum, quod iam vivo Alexandro moverant, summis viribus instruebant. 2 Causae belli erant, quod reversus ab India Alexander epistulas in Graeciam scripserat, quibus omnium civitatium exules, praeter caedis damnati, restituebantur. 3 Quae recitatae praesenti universa Graecia in mercatu Olympiaco magnos motus fecerunt, 4 quia plurimi non legibus pulsi patria, sed per factionem principum fuerunt, verentibus isdem principibus, ne revocati potentiores in re publica fierent. 5 Palam igitur iam tunc multae civitates libertatem bello vindicandam fremebant. 6 Principes tamen omnium Athenienses et Aetoli fuere. 7 Quod cum nuntiatum Alexandro esset, mille naves longas sociis imperari praeceperat, quibus in Occidente bellum gereret, excursurusque cum valida manu fuerat ad Athenas delendas. 8 Igitur Athenienses contracto XXX milium exercitu et ducentis navibus bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte evenerat, gerunt eumque detractantem proelium et Heracleae urbis moenibus tuentem se obsidione cingunt. 9 Eodem tempore Demosthenes, Atheniensis orator, pulsus patria ob crimen accepti ab Harpago auri, qui crudelitatem Alexandri fugerat, quod civitatem in eiusdem Alexandri bellum inpelleret, forte Megaris exulabat. 10 Qui ut missum ab Atheniensibus Hyperidem legatum cognovit, qui Peloponneson in societatem armorum sollicitaret, secutus eum Sicyona, Argos et Corinthum ceterasque civitates eloquentia sua Atheniensibus iunxit. 11 Ob quod factum missa ab Atheniensibus obviam navi ab exilio revocatur. 12 Interim in obsidione Antipatri Leosthenes, dux Atheniensium, telo a muris in transeuntem iacto occiditur. 13 Quae res tantum animorum Antipatro dedit, ut etiam vallum rescindere auderet. 14 Auxilium deinde a Leonato per legatos petit, qui cum venire cum exercitu nuntiatus esset, obvii ei Athenienses cum instructis copiis fuere, ibique equestri proelio gravi vulnere ictus extinguitur. 15 Antipater tametsi auxilia sua videret victa, morte tamen Leonati laetatus est; quippe et aemulum sublatum et vires eius accessisse sibi gratulabatur. 16 Statim igitur exercitu eius recepto, cum par hostibus etiam proelio videretur, solutus obsidione in Macedoniam concessit. 17 Graecorum quoque copiae finibus Graeciae hoste pulso in urbes dilapsae.