Iustinus, Epitoma, 12
Edition: unbekannt

Caput IV
1  Inter haec indignatio omnium totis castris erat, a Philippo illum patre tantum degenerasse, ut etiam patriae nomen eiuraret moresque Persarum adsumeret, quos propter tales mores vicerat. 2 Sed ne solus vitiis eorum, quos armis subiecerat, succubuisse videretur, militibus quoque suis permisit, si quarum captivarum consuetudine tenerentur, ducere uxores, 3 existimans minorem in patriam reditus cupiditatem futuram habentibus in castris imaginem quandam larum ac domesticae sedis; 4 simul ex labore militiae molliorem fore dulcedinem uxorum. 5 In supplementa quoque militum minus exhauriri posse Macedoniam, si veteranis patribus tirones filii succederent militaturi in vallo, in quo essent nati, constantioresque futuri, 6 si non solum tirocinia, verum et incunabula in ipsis castris posuissent. 7 Quae consuetudo in successoribus quoque Alexandri mansit. 8 Igitur et alimenta pueris statuta et instrumenta armorum equorumque iuvenibus data, et patribus pro numero filiorum praemia statuta. 9 Si quorum patres occidissent, nihilo minus pupilli stipendia patrum trahebant, quorum pueritia inter varias expeditiones militia erat. 10 Itaque a parvula aetate laboribus periculisque indurati invictus exercitus fuere, neque aliter castra quam patriam neque pugnam aliud umquam quam victoriam duxere. 11 Haec suboles nomen habuit Epigoni. 12 Parthis deinde domitis praefectus his statuitur ex nobilibus Persarum Andragoras; inde postea originem Parthorum reges habuere.