Iustinus, Epitoma, 11
Edition: unbekannt
Caput VII
1 Dum haec aguntur, interim indicio captivi ad eum defertur insidias ei ab Alexandro Lyncesta, genero Antipatri, qui praepositus Macedoniae erat, parari.
2 Ob quam causam timens, ne quis interfecto eo in Macedonia motus oreretur, in vinculis eum habuit.
3 Post haec Gordien urbem petit, quae posita est inter Phrygiam maiorem et minorem;
4 cuius urbis potiundae non tam propter praedam cupido eum cepit, sed quod audierat in ea urbe in templo Iovis iugum Gordii positum, cuius nexum si quis solvisset, eum tota Asia regnaturum antiqua oracula cecinisse.
5 Huius rei causa et origo illa fuit. Gordius cum in his regionibus bubus conductis araret, aves eum omnis generis circumvolare coeperunt.
6 Profectus ad consulendos augures vicinae urbis obviam in porta habuit virginem eximiae pulchritudinis; percontatus eam, quem potissimum augurem consuleret;
7 illa audita causa consulendi, gnara artis ex disciplina parentum, regnum ei portendi respondit polliceturque se et matrimonii et spei sociam.
8 Tam pulchra condicio prima regni felicitas videbatur.
9 Post nuptias inter Phrygas orta seditio est.
10 Consulentibus de fine discordiarum oracula responderunt regem discordiis opus esse.
11 Iterato quaerentibus de persona regis, iubentur eum regem observare, quem reversi primum in templum Iovis euntem plaustro repperissent.
12 Obvius illis Gordius fuit, statimque eum regem consalutant.
13 Illc plaustrum, quo vehenti regnum delatum fuerat, in templo Iovis positum maiestati regiae consecravit.
14 Post hunc filius Mida regnavit, qui ab Orpheo sacrorum sollemnibus initiatus Phrygiam religionibus inplevit, quibus tutior omni vita quam armis fuit.
15 Igitur Alexander capta urbe cum in templum Iovis venisset, iugum plaustri requisivit, quo exhibito,
16 cum capita loramentorum intra nodos abscondita reperire non posset, violentius oraculo usus gladio loramenta caedit atque ita resolutis nexibus latentia in nodis capita invenit.