Iustinus, Epitoma, 11
Edition: unbekannt
Caput II
1 Prima illi cura paternarum exequiarum fuit, in quibus ante omnia caedis conscios ad tumulum patris occidi iussit.
2 Soli Alexandro Lyncestae [parricidarum] fratri pepercit, servans in eo auspicium dignitatis suae; nam regem eum primus salutaverat.
3 Aemulum quoque imperii, Caranum, fratrem ex noverca susceptum, interfici curavit.
4 Inter initia multas gentes rebellantes conpescuit, orientes nonnullas seditiones extinxit.
5 Quibus rebus erectus citato gradu in Graeciam contendit, ubi exemplo patris Corinthum evocatis civitatibus dux in locum eius substituitur.
6 Inchoatum deinde a patre Persicum bellum adgreditur.
7 In cuius apparatu occupato nuntiatur Athenienses et Lacedaemonios ab eo ad Persas defecisse auctoremque eius defectionis magno auri pondere a Persis corruptum Demosthenem oratorem extitisse,
8 qui Macedonum deletas omnes cum rege copias a Triballis adfirmaverit producto in contionem auctore, qui in eo proelio, in quo rex ceciderit, se quoque vulneratum diceret.
9 Qua opinione mutatos omnium ferme civitatium animos esse; praesidia Macedonum obsideri.
10 Quibus motibus occursurus tanta celeritate instructo paratoque exercitu Graeciam oppressit, ut, quem venire non senserant, videre se vix crederent.