Iustinus, Epitoma, 11
Edition: unbekannt
Caput XV
1 Interea Darius in gratiam victoris a cognatis suis aureis conpedibus catenisque in vico Parthorum Thara vincitur, credo ita diis inmortalibus iudicantibus,
2 ut in terra eorum, qui successuri imperio erant, Persarum regnum finiretur.
3 Alexander quoque citato cursu postera die supervenit; ibi cognovit Darium clauso vehiculo per noctem exportatum.
4 Iusso igitur exercitu subsequi cum sex milibus equitum fugientem insequitur; in itinere multa et periculosa proelia facit.
5 Emensus deinde plura milia passuum cum nullum Darii indicium repperisset, respirandi equis data potestate unus e militibus, dum ad fontem proximum pergit, in vehiculo Darium multis quidem vulneribus confossum, sed spirantem adhuc invenit;
6 qui applicito captivo cum civem ex voce cognovisset, id saltim praesentis fortunae habere se solacium dixit, quod apud intellecturum locuturus esset nec incassum postremas voces emissurus.
7 Perferri haec Alexandro iubet: se nullis in eum meritorum officiis maximorum illi debitorem mori, quod in matre liberisque suis regium eius, non hostilem animum expertus felicius hostem quam cognatos propinquosque sortitus sit;
8 quippe matri et liberis suis ab eodem hoste vitam datam, sibi a cognatis ereptam, quibus et vitam et regna dededit.
9 Quamobrem gratiam illis eam futuram, quam ipse victor volet.
10 Alexandro referre se, quam solam moriens potest, gratiam, precari superum inferumque numina et regales deos, ut illi terrarum omnium victori contingat imperium.
11 Pro se iustam magis quam gravem sepulturae veniam orare.
12 Quod ad ultionem pertineat, iam non suam, sed exempli communemque omnium regum esse causam, quam neglegere illi et indecorum et periculosum esse; quippe cum in altero iustitiae eius, in altero etiam utilitatis causa versetur.
13 In quam rem unicum pignus fidei regiae, dextram se ferendam Alexandro dare. Post haec porrexit manum expiravit[que].
14 Quae ubi Alexandro nuntiata sunt, viso corpore defuncti tam indignam illo fastigio mortem lacrimis
15 prosecutus est corpusque regio more sepeliri et reliquias eius maiorum tumulis inferri iussit.