Isidorus, Sententiae, 1
Edition: J.-P. Migne PL83, 1850
CAPUT XV. De sancto Spiritu.
APPARAT AUSBLENDEN
1 Spiritus sanctus creator est, sicut Pater et Verbum, testante propheta: Spiritus Domini fecit me, et spiraculum omnipotentis vivificavit me.
2 Spiritus sanctus Patris et Filii est; et inde unum sunt Pater et Filius, quia nihil habet Pater quod non habet Filius. Non enim res una et duorum consubstantialis poterit simul ab eis procedere et simul inesse, nisi unum fuerit, a quibus procedit. Spiritum sanctum pignus accepit Ecclesia, ut per eum in uno corpore unum fierent credentes, per quem Pater et Filius unum essentialiter sunt, ipso Salvatore ad Patrem dicente: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
3 Christus non tantum a Patre sed etiam a Spiritu sancto se missum testatur, dicente propheta: Accedite ad me, et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum: ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus misit me, et spiritus eius.
4 Spiritus sanctus, pro eo quod consolator sit, Paracletus nuncupatur. Nam latine paraclesis consolatio dicitur. Et re vera, dum dona sacramentorum distribuit, consolationem animae praebet. Credo equidem quod magnam laetitiam sentit, qui aliquid, revelante spiritu Dei, discit.
5 Donum sancti Spiritus in membris Ecclesiae singillatim dividitur, et in singulis singula dona tribuuntur. Christus autem omnem plenitudinem gratiarum habuit, de quo ita legitur: Plenus gratia et veritate. In Christo ergo omnis plenitudo gratiarum est. Nam singulis electis singula dona tribuuntur.
6 In Spiritu sancto omnis gratia donorum consistit. Ipse enim, prout vult, gratiam donorum largitur, aliis dans sermonem sapientiae, aliis scientiae, aliis fidem, atque ita unicuique virtute Spiritus sancti divisio gratiarum tribuitur, et in omnibus idem unus habetur. Ipse enim etiam ineffabilia docet, quae proferre humanus sermo non potest.
7 Ante adventum Domini tantum prophetae, et pauci ex omni populo iusti, donum sancti Spiritus merebantur; post adventum autem Domini Spiritus sanctus cunctis est credentibus distributus, iuxta quod per prophetam Dominus loquitur, dicens: Et erit in novissimis diebus, effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae. Cunctis enim nunc gentibus gratiae sancti Spiritus tradita est, neque in paucis, ut in populo Israel, sed in omni credentium multitudine Spiritus sancti gratia manet.
8 Aliquando non dignis et reprobis dona Spiritus sancti conferuntur, sicut Sauli data est prophetia, et Balaam. Unde et multi in fine dicturi sunt: Domine, virtutes in tuo nomine fecimus; quibus dicturus est Dominus: Nescio vos unde sitis.
9 Christi adventum non tantum plebis Iudeae sancti prophetantes exspectaverunt, sed fuisse etiam in nationibus plerosque sanctos viros prophetiae donum habentes, quibus per Spiritum sanctum Christus revelabatur, et a quibus eius exspectabatur adventus, sicut Iob, sicut Balaam, qui Christi utique praedicaverunt adventum.
10 Conversio gentium veteri populo latebat, sed tamen in consilio Dei erat ut fieret; et tunc a sanctis prophetis occulte per Spiritum sanctum praedicabatur adventus Christi, sicut dicit propheta: Cum appropinquaverunt anni, cognosceris; dum advenerit tempus, ostenderis. Nunc vero revelatum patet, quod tunc carnalibus latebat, spiritualibus vero notum erat, nondum tamen manifeste dicebatur, eo quod tempus ostensionis non esset.