Isidorus, Etymologiae, 5
Edition: W. M. Lindsay, 1911

XXXVI De annisAPPARAT EINBLENDEN
1  Annus est solis anfractus, cum peractis trecentis sexaginta quinque diebus ad eadem loca siderum redit. Annus autem dictus quia mensibus in se recurrentibus volvitur. Unde et anulus [dicitur], quasi annuus, id est circulus, quod in se redeat; [ut] Vergilius:
Atque in se sua per vestigia volvitur annus.
2  Sic enim apud Aegyptios indicabatur ante inventas litteras picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. Alii annum dicunt ἀπὸ τοῦ ἀνανεοῦσθαι, id est ab innovatione; renovatur enim semper. 3  Tria sunt autem genera annorum. Aut enim lunaris annus est triginta dierum; aut solstitialis, qui duodecim continet menses; aut magnus, omnibus planetis in eundem locum recurrentibus, qui fit post annos solstitiales plurimos. 4  Aera singulorum annorum est constituta a Caesare Augusto, quando primum censu exagitato Romanum orbem descripsit. Dicta autem aera ex eo, quod omnis orbis aes reddere professus est reipublicae.