Isidorus, Etymologiae, 2
Edition: W. M. Lindsay, 1911

XXX De topicisAPPARAT AUSBLENDEN
1  Topica est disciplina inveniendorum argumentorum. Divisio Topicorum, sive locorum ex quibus argumenta dicuntur, triplex est. Nam alia in eo ipso, de quo agitur, haerent; alia, quae dicuntur effecta, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur; alia, quae adsumuntur extrinsecus. Argumenta, quae in eo ipso, de quo agitur, haerent, in tribus divisa sunt. Prima, a toto; secunda, a parte; tertia, a nota. 2  Argumentum a toto, cum definitio adhibetur ad id, quod quaeritur, sicut ait Cicero (Marcell. 26): 'Gloria est laus recte factorum magnorumque in republica fama meritorum'. 3  A partibus est argumentum, cum is, qui se defendit, aut negat factum, aut factum esse iure defendit. 4  A nota est argumentum, cum ex vi nominis argumentum aliquod eligatur, ut Cicero (Pis. 19): 'Consulem, inquam, quaerebam, quem in isto maiali invenire non poteram'. 5  Effecta argumenta sunt, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur. Sunt autem numero quattuordecim; id est, primum a coniugatis argumentum est, cum declinatur a nomine et fit verbum, ut Cicero Verrem dicit everrisse provinciam; vel nomen a verbo, cum latrocinari dicitur latro. Nomen est a nomine; Terentius Andr. 1, 13, 3:
Interceptio est amentium, haud amantium;
dummodo distet unius appellationis postremitas, in alia vocis declinatione formata. 6  Secundum argumentum a genere est, cum de eodem genere sententia dicitur, ut Vergilius Aen. 4, 569:
Varium et mutabile genus.
Tertium ab specie argumentum est, cum generali quaestioni fidem species facit, ut Virg. Aen. 7, 363:
Non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor.
A simili argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur Virg. Aen. 10, 333:
Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra
torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
Iliacis campis.
A differentia argumentum est, quando per differentiam aliqua separantur, ut Vergilius Aen. 10, 581:
Non Diomedis equos, nec currum cernis Achillis.
A contrariis argumentum dicitur, quando res discrepantes sibimet opponuntur, ut Vergilius Aen. 9, 95:
Mortaline manu factae inmortale carinae
fas habeant, certusque incerta pericula lustres,
Aeneas?
A consequentibus argumentum dicitur, quando positam rem aliquid inevitabiliter consequitur, ut Vergilius Aen. 1, 529:
Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
Ab antecedentibus argumentum est, quando aliqua ex his, quae prius gesta sunt, conprobantur, ut Cicero pro Milone Mil. 44: 'Cum non dubitaverit aperire quid cogitaverit, vos potestis dubitare quid fecerit? 10  A repugnantibus argumentum est, quando illud, quod obicitur, aliqua contrarietate destruitur, ut Cicero (Deiot. 15): 'Is igitur non modo de tali periculo liberatus, sed honore amplissimo ditatus, domi te interficere voluisset'. 11  A coniugatis argumentum est, cum contra probabiliter ostenditur quid sit ex re quaque venturum, ut Vergilius Aen. 8, 147:
Nos si pellant, nihil adfore credunt,
quis omnem Hesperiam [penitus] sua sub iuga mittant.
A causis argumentum est, quando consuetudine communi res quaeque tractatur, ut Terentius Andr. 3, 4, 3:
Ego nonnihil veritus sum dudum abs te cavere, ne faceres
quod vulgus servorum solet, dolis ut me deluderes.
Ab effectis argumentum est, cum [ex] his, quae facta sunt, aliquid adprobatur, ut Vergilius Aen. 4, 13:
Degeneres animos timor arguit.
A conparatione argumentum est, quando per conlationem personarum sive causarum sententiae ratio sub inputatione formatur, ut Vergilius Aen. 10, 81:
Tu potes Aenean manibus subducere Graium,
nos aliquid contra Rutulos iuvisse nefandum est?
Item argumenta quae ducuntur extrinsecus, quae Graece ἀτέχνους, id est artis expertes vocant, ut est testimonium. Testimonium vero constat re. 15  Haec dividitur [in] quinque modis: id est, primo ex persona, secundo ex naturae auctoritate, tertio ex temporibus auctoritatum, quarto ex dictis factisque maiorum, quinto ex tormentis. Tertius ergo superior modus, qui est ex temporibus, in octo species derivatur. Prima ingenio, secunda opibus, tertia aetate, quarta fortuna, quinta arte, sexta usu, septima necessitate, octava concursione fortuitorum. Testimonium omne est, quod ab aliqua externa re sumitur ad faciendam fidem. Persona non qualiscumque est quae testimonii pondus habet ad faciendam fidem, sed morum probitate debet esse laudabilis. 16  Naturae auctoritas est quae maxime virtute consistit. Testimonia multa sunt quae adferant auctoritatem: id est, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas et concursio rerum fortuitarum. A dictis factisque maiorum petitur fides, cum priscorum dicta factaque memorantur. A tormentis fides praebetur, post quae nemo creditur velle mentiri. 17  Ea vero quae tractantur in tempore, quia suis nominibus plana sunt, definitionem non indigent. Memoriae quoque condendum est Topica oratoribus, Dialecticis, poetis et iurisperitis communiter quidem argumenta praestare; sed quando aliquid specialiter probant, ad Rhetores, poetas, iurisperitosque pertinent; quando vero generaliter disputant, ad philosophos attinere manifestum est. 18  Mirabile plane genus operis, in unum potuisse colligi, quidquid mobilitas ac varietas humanae mentis in sensibus exquirendis per diversas causas poterat invenire, conclusum liberum ac voluntarium intellectum. Nam quocumque se verterit, quascumque cogitationes intraverit, in aliquid eorum, quae praedicta sunt, necesse est cadat ingenium.