Isidorus, Etymologiae, 1
Edition: W. M. Lindsay, 1911

XXXIV De vitiisAPPARAT EINBLENDEN
1  Vitia apud Grammaticos illa dicuntur, quae in eloquio cavere debemus. Sunt autem haec: barbarismus, soloecismus, acyrologia, cacenphaton, et reliqua. 2  Barbarismus est corruptio verbi unius. [Ut si tertiam syllabam quis producat in 'ignoscere'] 3  Soloecismus conpositio vitiosa verborum. [Ut si aliquis dicat 'inter hominibus' pro 'inter homines'] 4  Acyrologia non propria dictio, ut:
Liceat sperare timenti.
Proprium est autem timenti formidare, non sperare; et:
Gramineo in campo.
Proprium est 'graminosum' dicere campum, non 'gramineum'. Cacemphaton dictio obscena vel inconposite sonans. 5  Obscena, ut:
His animum arrecti dictis.
Inconposita, ut:
Iuvat ire et Dorica castra.
Mala enim fuit conpositio ab ea syllaba incipere, qua superior finierat. 6  Pleonasmos adiectio unius verbi supervacua, ut:
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli.
Neque enim alibi nisi in caelo sunt sidera. 7  Perissologia adiectio plurimorum verborum supervacua, ut: 'vivat Ruben et non moriatur': dum non sit aliud vivere quam non mori. 8  Macrologia longiloquium, res non necessarias conprehendens, ut: 'Legati non inpetrata pace retro unde venerant domum reversi sunt'. 9  Tautologia, idemloquium ut:
Si fata virum servant, si vescitur aura
aetherea, neque adhuc crudelibus occubat umbris.
Totum enim quod repetitur una res est, sed crebro sermone adnuntiata. 10  Eclipsis est defectus dictionis, in quo necessaria verba desunt, ut:
Cui pharetra ex auro:
deest enim 'erat'. 11  Tapinosis est humilitas, statum rei magnae dictis infirmans, ut:
Apparent rari nantes in gurgite vasto.
12  'Gurgitem' posuit pro 'mare'. Cacosyntheton, vitiosa conpositio verborum, ut:
Versaque iuvencum
terga fatigamus hasta.
13  Amphibolia, ambigua dictio, quae fit aut per casum accusativum, ut illud responsum Apollinis ad Pyrrhum:
Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.
In quo non est certum, quem in ipso versu monstraverit esse victorem.
14  Fit et per incertam distinctionem, ut:
Bellum ingens geret Italia.
Incerta distinctio, utrum 'bellum ingens' an 'ingens Italia'. 15  Fit et per commune verbum, ut: 'Deprecatur Cato, calumniatur Cicero, praestolatur Brutus, dedignatur Antonius'; nec ostenditur in hac ambiguitate utrum ipsi alios, an alii ipsos deprecati sunt aut calumniati. 16  Fit et per homonyma, quo uno nomine multa significantur, ut 'acies' et non addas aut ferri, aut oculorum, aut militum.