Isidorus, Etymologiae, 19
Edition: W. M. Lindsay, 1911

II De partibus navium et armamentisAPPARAT EINBLENDEN
1  Puppis posterior pars navis est, quasi post; prora anterior, quasi priora. Cumba locus imus navis, quod aquis incumbat. Carina a currendo dicta, quasi currina. 2  Fori navium latera concava, a ferendo onere dicta; sive tabulata navium quae sternuntur, dicta ab eo quod incessus ferant vel foris emineant. De quibus Vergilius:
[Laxatque foros].
3  Columbaria in summis lateribus navium loca concava per qua eminent remi; dicta, credo, quod sint similia latibulis columbarum in quibus nidificant. 4  Agea viae sunt, loca in navi per qua ad remiges hortator accedit. De qua Ennius:
Multa foro ponet, et agea longa repletur.
5  Transtra sunt tabulae ubi sedent remiges, quod in transverso sint dicta; quae Vergilius iuga appellat. 6  Remi a removendis, <tonsae a tondendis> et decutiendis fluctibus dicti, sicut tonsores a tondendis et decutiendis capillis. 7  Palmula est extrema latitudo remi, a palma dicta, qua mare inpellitur. Antemnae autem dictae quod ante amnem sint positae; praeterfluit enim eas amnis. Cornua extremae partes antemnarum sunt, dictae per tropum. 8  Malus est arbor navis qua vela sustinentur. Malus autem dictus quia habet instar mali in summitate, vel quia quasi quibusdam malleolis ligneis cingitur, quorum volubilitate vela facilius elevantur. 9  Modius est cui arbor insistit, ob similitudinem mensuralis vasis dictus. Carchesia sunt in cacumine arboris trochleae, quasi F littera, per qua funes trahuntur. Cinna:
Lucida confulgent alti carchesia mali.
10  Trochleae autem vocatae quod rotulas habent; τροχὸς enim Graece rota dicitur. 11  Parastatae stipites sunt pares stantes quibus arbor sustinetur. Cato: 'Malum deligatum, parastatae vinctae.' 12  Clavus est quo regitur gubernaculum. De quo Ennius:
Ut clavum rectum teneam navemque gubernem.
13  Porticulus malleus in manu portatus, quo modo signum datur remigantibus. De quo Plautus:
Ad loquendum atque tacendum tute habes porticulum.
14  Tonsilla uncinus ferreus vel ligneus ad quem in litore defixum funes navium inligantur. De quo Ennius:
Tonsillas apiunt, configunt litus, aduncas.
15  Anchora dens ferreus ex Graeca etymologia nomen ducit, quod quasi hominis manus conprehendat vel scopulos vel arenas. Nam manus Graece κυρα dicitur: apud Graecos autem aspirationem non habet, nam ἄγκυρα dicitur; unde et apud maiores sine aspiratione proferebatur. 16  Pulvini sunt machinae quibus naves deducuntur et subducuntur in portum. Pons, scala navium.