Isidorus, Etymologiae, 19
Edition: W. M. Lindsay, 1911
XXVIII De coloribus vestiumAPPARAT EINBLENDEN 1 Tinctura vocata quia tinguitur et in aliam fucata speciem nitoris gratia coloratur. Κόκκον Graeci, nos rubrum seu vermiculum dicimus; est enim vermiculus ex silvestribus frondibus.
2 Conchylium dictum eo quod ex conchulis marinis color eius colligitur: idem et ostrum vocatur.
3 Ostrum, quod pro colore purpurae temperatur, plurimis quidem in locis, sed optimum in insula Cypro gignitur sive in his quos propius solis cursus inluminat.
4 Conchylia autem sunt maris, quae circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittunt: his collectis color purpureus temperatur. Et ostrum exinde appellatum dicunt quod ex testae humore elicitur. 5 Purpura apud Latinos a puritate lucis vocata. Apud Graecos autem πόρφυρα dicitur cum adspiratione, apud nos purpura sine adspiratione.
6 Ferrugo color est purpurae subnigrae quae fit in Hispania, ut:
Ferrugine clarus Ibera.
Dicta autem ferrugo quod omnis purpura prima tinctura eiusmodi coloris existat.
7 Glaucus color est ferrugineus subniger. Elbidum ab elbo colore vocatum; elbum est enim medius color inter nigrum et album, et elbum ab albo dirivatum.
8 Luteus color rubicundus, quod est croceus. Nam crocum lutei coloris est, ut:
Croceo mutavit vellera luto.
Menum [quod sit colore nigro; Graeci enim μέλαν nigrum dicunt]. Masticinum [quod colorem masticis habeat]. Blatteum. Blavum. Mesticium.
9 Osticium, quia ex usto est; fit enim ex dependenti fuligine tectorum egesta assiduis ignibus: unde et color eiusdem tincturae flammeus est.