Isidorus, Etymologiae, 19
Edition: W. M. Lindsay, 1911

I De navibusAPPARAT AUSBLENDEN
1  Artium quarundam vocabula quibus aliquid fabricatur, vel instrumenta artificum, vel quae ministerium exhibent, atque aliquid huiuscemodi deinceps ex parte notanda studui. 2  Artifex generale nomen vocatur quod artem faciat, sicut aurifex qui aurum [facit]. Faxo enim pro facio antiqui dicebant. 3  Nauclerus domnus navis est, appellatus ita quod navis in sorte eius sit; κλῆρος enim Graece sors dicitur. Ceteri autem in navi in contributione sunt. 4  Gubernio, qui et gubernator, quasi coibernator, quod coibeat prudentia sua iberna, id est tempestates maris. 5  Nauta a nave dictus per derivationem. Navita autem pro nauta poetice dicitur, sicut Mavors pro Mars; nam rectum est nauta. 6  Remex vocatus quod remum gerit; sic autem remex quomodo tubex dicitur nominativo casu. 7  Epibata Graeco nomine appellatur, qui Latine dicitur superveniens. Hic nihil habet negotii, sed naulo dato in alias terras transire disponit. 8  Navem quidam perhibent dictam eo quod navum rectorem quaerat, id est peritum, sapientem, strenuum, qui continere et gubernare novit propter maritima pericula et casus. Unde est illud Salomonis Prov. 1, 5: 'Intelligens gubernacula possidebit.' Lydii autem primum navem fabricaverunt, pelagique incerta petentes pervium mare usibus humanis fecerunt. 9  Rates primum et antiquissimum navigii genus e rudibus tignis asseribusque consertum; ad cuius similitudinem fabricatae naves ratariae dictae. Nunc iam rates abusive naves; nam proprie rates sunt conexae invicem trabes. 10  Trieris navis magna, quam Graeci durconem vocant. De qua in Esaia (Esa. 33, 21): 'Non transibit per eam trieris magna.'11  Carpasia navis a Carpatho insula nominata, sicut a Rodo Rodia, sicut ab Alexandria Alexandrina. 12  Liburnae dictae a Libyis; naves enim sunt negotiatorum. De qualibus Horatius Hor. Epod. 1, 1:
Ibis Liburnis inter alta navium.
13  Rostratae naves vocatae ab eo quod in fronte rostra aerea habeant propter scopulos, ne feriantur et conlidantur. 14  Longae naves sunt quas dromones vocamus, dictae eo quod longiores sint ceteris: cuius contrarius musculus, curtum navigium. Dromo autem a decurrendo dictus; cursum enim Graeci δρόμον vocant. 15  Classis dicta est a Graeco vocabulo, ἀπὸ τῶν κάλων, id est lignis; unde et calones naviculae quae ligna militibus portant. 16  Ancyromac<h>us dictus pro eo quod celeritate sui ancoris et instrumentis reliquis navium vehendis sit aptus. 17  Phaselus est navigium quem nos corrupte baselum dicimus. De quo Vergilius Georg. 4, 289:
Pictisque phaselis.
18  Scapha, qui et κατάσκοπος, navigium quod Latine speculatorium dicitur; σκοπὸς enim Latine intendere dicitur. 19  Barca est quae cuncta navis conmercia ad litus portat. Haec navis in pelago propter nimias undas suo suscipit gremio: ubi autem adpropinquaverit portum, reddit vicem barca navi quam accepit in pelago. 20  Paro navigium piratarum aptum, et ex his ita vocatum. Cicero Mar. 3:
Tunc se fluctigero tradit mandatque paroni.
Et alibi (Com. pall. inc. 21):
Parunculis ad litus ludit celeribus.
21  Mioparo quasi minimus paro. Est enim scapha ex vimine facta, quae contecta crudo coreo genus navigi praebet; quales utuntur Germanorum piratae in Oceani litoribus vel paludibus ob agilitatem. De qualibus Historia 'Gens', inquit, 'Saxonum mioparonibus, non viribus nituntur, fugae potius quam bello parati.' 22  Celoces, quas Graeci κέλητας vocant, id est veloces biremes vel triremes, agiles et ad ministerium classis aptae. Ennius Ann. 478:
Labitur uncta carina per aequora cana celocis.
23  Biremes autem naves sunt habentes remorum ordinem geminum. Triremes et quadriremes trium et quattuor ordinum. Sic et penteres et <h>exeres, quinos vel senos ordines habentes. 24  Actuariae naves sunt quae velis simul et remis aguntur. Hippagogus, in quo equos transvehere solitum est. Pontonium navigium fluminale tardum et grave, quod nonnisi remigio progredi potest. Hic et traiectus, id est extentus: est enim latus; unde et transenna dicitur extentus funis. 25  Lembus navicula brevis, qui alia appellatione dicitur et cumba et caupulus, sicut et lintris, id est carabus, quem in Pado paludibusque utuntur. 26  Carabus parva scapha ex vimine facta, quae contecta crudo coreo genus navigii praebet. Portemia navicula Syriatici generis lata et sine carina, a portando vocata. Utuntur his in Pannonia. 27  Trabariae amnicae naves quae ex singulis trabibus cavantur, quae alio nomine litorariae dicuntur. Haec et caudicae, ex uno ligno cavato factae; et inde caudicae quia a quattuor usque ad decem homines capiunt.