Isidorus, Etymologiae, 18
Edition: W. M. Lindsay, 1911

XL De peditibus
1  Pedites autem aiunt propterea pede currere quia pedibus curritur mortalitati. Ob hoc a superiori parte currunt ad inferiora, id est ab oriente ad occidentem, quia mortales oriuntur et occidunt. Nudi currunt, quia et homini in saeculo nullae reliquiae sunt. Recto spatio currunt, quia inter vitam et mortem nihil distat. Sed haec igitur propterea fingunt ut vanitates suas et sacrilegia excusare conentur.