Isidorus, Etymologiae, 14
Edition: W. M. Lindsay, 1911

VII De promuntoriisAPPARAT EINBLENDEN
1  Commune est insulis ut promineant. Inde et loca earum promuntoria dicitur. Sic Sallustius de Sardinia: 'In Orientem quam in Occidentem latior prominet.'2  Sigeum promuntorium Asiae, ubi Hellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigeum propter Herculis taciturnitatem, quia prohibitus hospitio a Laumedonte Troianorum rege, simulavit abscessum, et inde contra Troiam cum silentio venit, quod dicitur σιγή. 3  Maleum promuntorium Graeciae, quod intrat mare, et per milia quinquaginta protenditur; ubi unda ita saeva est ut persequi navigantes videatur. Hoc autem promuntorium a Maleo rege Argivorum nomen accepit. 4  Pelorum promuntorium Siciliae respiciens Aquilonem, secundum Sallustium dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto. 5  Pachynum promuntorium Siciliae Austrum spectans, ab aeris crassitudine dictum, nam παχὺς est pinguis et crassus: Austro enim perflatur. 6  Lilybaeum promuntorium Siciliae, solis occasum intendens, vocatum ab eiusdem nominis civitate, quae ibi est sita. 7  Borion promuntorium Numidiae, vocatum ita quod Aquilonem intendat. Hoc Hipponem Regium postea dictum, pro eo quod sit aequore interruptum. Calpis Hispaniae promuntorium.