Isidorus, Etymologiae, 14
Edition: W. M. Lindsay, 1911
V De libya
APPARAT AUSBLENDEN
1 Libya dicta quod inde Libs flat, hoc est Africus. Alii aiunt Epaphum Iovis filium, qui Memphin in Aegypto condidit, ex Cassiopa uxore procreasse filiam Libyam, quae postea in Africa regnum possedit. Cuius ex nomine terra Libya est appellata.
2 Africam autem nominatam quidam inde existimant, quasi apricam, quod sit aperta caelo vel soli et sine horrore frigoris. Alii dicunt Africam appellari ab uno ex posteris Abrahae de Cethura, qui vocatus est Afer, de quo supra (9, 2, 115) meminimus.
3 Incipit autem a finibus Aegypti pergens iuxta meridiem per Aethiopiam usque Athlantem montem. A septentrionali vero parte Mediterraneo mari coniuncta clauditur, et in Gaditano freto finitur, habens provincias Libyam Cyrenensem, Pentapolim, Tripolim, Byzacium, Carthaginem, Numidiam, Mauretaniam Sitifensem, Mauretaniam Tingitanam, et circa solis ardorem Aethiopiam.
4 Libya Cyrenensis in parte Africae prima est, a Cyrene urbe metropoli, quae est in eius finibus, nuncupata. Huic ab oriente Aegyptus est, ab occasu Syrtes maiores et Trogodytae, a septentrione mare Libycum, a meridie Aethiopia et barbarorum variae nationes et solitudines inaccessibiles, quae etiam basiliscos serpentes creant.
5 Pentapolis Graeca lingua a quinque urbibus nuncupata: id est Berenice, Ceutria, Apollonia, Ptolomais, Cyrene; ex quibus Ptolomais et Berenice a regibus nominatae sunt. Est autem Pentapolis Libyae Cyrenensi adiuncta, et [in] eius finibus deputata.
6 Tripolitanam quoque provinciam Graeci lingua sua signant de numero trium magnarum urbium; Oeae, Sabratae, Leptis magnae. Haec habet ab oriente Syrtes maiores et Trogodytas, a septentrione mare Adriaticum, ab occasu Byzacium, a meridie Gaetulos et Garamantas usque ad Oceanum Aethiopicum pertendentes.
7 Bizacena regio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est, ex quibus una Hadrumetum vocatur. Haec sub Tripoli est, patens passuum ducenta vel amplius milia, fecunda oleis, et glebis ita praepinguis ut iacta ibi semina incremento pene centesimae frugis renascantur.
8 Zeugis, ubi Carthago magna. Ipsa est et vera Africa inter Byzacium et Numidiam sita, a septentrione mari Siculo iuncta, et a meridie usque ad Gaetulorum regionem porrecta; cuius proxima quaeque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et serpentibus plena, atque onagris magnis in deserto vagantibus. Gaetulia autem Africae pars mediterranea est.
9 Numidia ab incolis passim vagantibus sic vocata, quod nullam certam haberent sedem. Nam lingua eorum incertae sedes et vagae 'numidia' dicuntur. Incipit autem a flumine Amsiga, in Zeugitanum limitem definit, habens ab ortu Syrtes minores, a septentrione mare quod intendit Sardiniam, ab occasu Mauretaniam Sitifensem, a meridie Aethiopum gentes: regio campis praepinguis. Ubi autem silvestris est, feras educat; ubi iugis ardua, equos et onagros procreat; eximio etiam marmore praedicatur, quod Numidicum dicitur. Habet autem urbes praecipuas: Hipponem Regium et Rusicadam.
10 Mauretania vocata a colore populorum; Graeci enim nigrum μαῦρον vocant. Sicut enim Gallia a candore populi, ita Mauretania a nigrore nomen sortita est. Cuius prima provincia Mauretania Sitifensis est, quae Sitifi habuit oppidum; a quo et vocabulum traxisse regio perhibetur.
11 Mauretania vero Caesariensis: coloniae Caesareae civitas fuit, et nomen provinciae ex ea datum. Utraeque igitur provinciae sibi coniunctae ab oriente Numidiam habent, a septentrione mare Magnum, ab occasu flumen Malvam, a meridie montem Astrixin, qui discernit inter fecundam terram et harenas iacentes usque ad Oceanum.
12 Mauretania Tingitania a Tingi metropolitana huius provinciae civitate vocata est. Haec ultima Africae exsurgit a montibus septem, habens ab oriente flumen Malvam, a septentrione fretum Gaditanum, ab occiduo Oceanum Athlanticum, a meridie Gaulalum gentes usque ad Oceanum Hesperium pererrantes: regio gignens feras, simias, dracones et struthiones. Olim etiam et elephantis plena fuit, quos sola nunc India parturit.
13 Garamantis regionis caput Garama oppidum fuit. Est autem inter Cyrenensem et Aethiopiam, ubi est fons qui friget calore diei et calet frigore noctis.
14 Aethiopia dicta a colore populorum, quos solis vicinitas torret. Denique vim sideris prodit hominum color; est enim ibi iugis aestus; nam quidquid eius est, sub meridiano cardine est. Circa occiduum autem montuosa est, arenosa in medio, ad orientalem vero plagam deserta: cuius situs ab occiduo Athlantis montis ad orientem usque in Aegypti fines porrigitur, a meridie Oceano, a septentrione Nilo flumine clauditur; plurimas habens gentes, diverso vultu et monstruosa specie horribiles.
15 Ferarum quoque et serpentium referta est multitudine. Illic quippe rhinoceros bestia et camelopardus, basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmae extrahuntur. Iacynthus quoque et chrysoprasus ibi reperiuntur; cinnamomum ibi colligitur.
16 Duae sunt autem Aethiopiae: una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauretania.
17 Extra tres autem partes orbis quarta pars trans Oceanum interior est in meridie, quae solis ardore incognita nobis est; in cuius finibus Antipodes fabulose inhabitare produntur. Proxima autem Hispaniae Mauretania est, deinde Numidia, inde regio Carthaginensis, post quae Gaetuliam accipimus, post eam Aethiopiam, inde loca exusta solis ardoribus.
18 Sciendum sane quod quaedam provinciae primum de nomine auctoris appellatae sunt; postea a provincia gentis nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus ab Italia Italus; et sic utimur ipsa nomina gentis, quomodo fuit ipsud nomen auctoris, unde derivatum est nomen provinciae. Ex quo accidit ex uno nomine nominari et civitatem et regionem et gentem.
19 Provinciae autem ex causa vocabulum acceperunt. Principatus namque gentium, qui ad reges alios pertinebat, eum in ius suum Romani vincendo redigerent, procul positas regiones provincias appellaverunt. Patria autem vocata quod communis sit omnium, qui in ea nati sunt.
20 Terra autem significari, ut praediximus Isid. 13, 3, 1, elementum: terras vero singulas partes, ut Africa, Italia. Eadem et loca; nam loca et terrae spatia in orbe terrarum multas in se continent provincias, sicut in corpore locus est pars una, multa in se continens membra; sicut et domus, multa in se habens cubicula: sic terrae et loca dicuntur terrarum spatia, quorum partes sunt provinciae; sicut in Asia Phrygia, in Gallia Raetia, in Hispania Baetica.
21 Nam Asia locus est, provincia Asiae Phrygia, Troia regio Phrygiae, Ilium civitas Troiae. Item regiones partes sunt provinciarum, quas vulgus conventus vocat, sicut in Phrygia Troia; sicut in Gallicia Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio nuncupata est, cuius partes territoria sunt.
22 Territorium autem vocatum quasi tauritorium, tritum bubus et aratro. Antiqui enim sulco ducto et possessionum et territoriorum limites designabant.