| Et turbata perit dispersis littera pinnis. |
| Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales; hunc optant nautae, quia se non mergit in undas. |
| Quodque ausa volare Ardea. |
| Psittacus a vobis aliorum nomina discam; hoc didici per me dicere: 'Caesar have.' |
| Et matutinos exercet acredula cantus. |
| Foedaque fit volucris venturi nuntia luctus, ignavus bubo dirum mortalibus omen. |
| Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur. |
| Tunc cornix plena pluviam vocat inproba voce. |
| Pica loquax certa dominum te voce saluto: si me non videas, esse negabis avem. |
| Miraris, quotiens gemmantes explicat alas, si potes hunc saevo tradere, dure, coco. |
| Argiva primo sum transportata carina: ante mihi notum nil nisi Phasis erat. |
| Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis, cur potius nomen non dedit uva mihi? |