Isidorus, Etymologiae, 10
Edition: W. M. Lindsay, 1911
MAPPARAT EINBLENDEN 164 Misericors a conpatiendo alienae miseriae vocabulum est sortitus: et hinc appellata misericordia, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Non autem occurrit ubique haec etymologia; nam est in Deo misericordia sine ulla cordis miseria.
165 Mactus, magis auctus gloria; et est nomen tractum a sacris. Quotiens enim tus aut vinum super victimam fundebatur dicebant: 'Mactus est taurus vino vel ture'; hoc est cumulata est hostia et magis aucta.
166 Munificus dicitur vel quia alicui multa munera dat, vel quia munus suum, id est officium quod debet, adinplet: sic et munifex, quia munera fert.
167 Magnanimis, ab eo quod sit magni animi et magnae virtutis. Cui contrarius est pusillanimis. Magnificus a magna faciendo vocabulum traxit.
168 Mansuetus, mitis vel domitus, quasi manu adsuetus. Modestus dictus a modo et temperie, nec plus quicquam nec minus agens. Mitis, lenis et mansuetus et cedens inprobitatibus et ad sustinendam iniuriam tacens, quasi mutus.
169 Mutus, quia vox eius non est sermo, nisi mugitus: vocalem enim spiritum per nares quasi mugiens emittit. Memor, vel qui memoria tenet, vel quia memoria tenetur.
170 Magister, maior in statione: nam †steron† Graece statio dicitur. Minister, minor in statione, sive quia officium debitum manibus exequitur.
171 Maximus, aut meritis, aut aetate, aut honore, aut facundia, aut virtute, aut omnibus magis eximius. Maior. Minor. Minimus, a numero monadis, quod post eum non sit alter.
172 Modicus, parvus, sed abusive; ceterum rationabilis, moderatus, a modo scilicet et temperamento. Mediocris, quod modicum illi sufficiat.
173 Miser proprie [dicitur] eo quod omnem felicitatem amiserit. Secundum autem Ciceronem proprie mortuus, qui in Tusculanis miseros mortuos vocat, propter quod iam amiserunt vitam. Miserabilis, quod sit miseriae habilis.
174 Mestus, naturaliter tristis, non casu. Est enim a natura animi et mentis, unde et mestus.
175 Mendicus dictus quia minus habet unde vitam degat: sive quia mos erat apud antiquos os claudere egenum et manum extendere, quasi manu dicere. Mendax, quod mentem alterius fallat.
176 Malignus, quia malitiae votum vel opus peragit. Malus appellatus a nigro felle, quod Graeci μέλαν dicunt: unde et melancholici appellantur homines qui et conversationem humanam refugiunt et amicorum carorum suspecti sunt. Malitiosus, deterior malo, quia frequenter malus. A malo autem peior dicitur: a bono deterior.
177 Melior dictus quasi mollior: non durus aut ferreus: nam melius quasi mollius. Minax, a facie oculorum, quando furiose ardescunt, ut amplius videns pertimescat. Minator et monitor. Sed monitor dicitur cum praenuntiat bona: minator, cum nuntiat adversa.
178 Mulcator, eo quod blandis verbis mulceat ad declinandum animum: translatio a mulso, id est quod acceptum lenire solet fauces dolentis aut oppletum sordibus stomachum.
179 Metatores appellantur qui castra designant, a metiendo scilicet. Lucanus:
Hesperios audax veniat metator in agros.
Mollis, quod vigorem sexus enerviati corpore dedecoret, et quasi mulier emolliatur.
180 Macer, a macie: et macies a moechia, eo quod inmoderata libido macros faciat. Mancus, manu ancus.
181 Moribundus, morientis similis: sicut vitabundus, viventi similis. Quando enim dicimus moriturus est, vere moriturus est: moribundus autem non vere, sed veri similis morientis est.
182 Meretrix dicta eo quod pretium libidinis mereatur. Inde et meritoriae tabernae: nam et milites, cum stipendia accipiunt, mereri dicuntur. 183 Morio [a morte vocatus, eo quod non vigeat intellectu]. Mulio dictus a mulis, eo quod praesidet isdem vehiculis.