Isidorus, Etymologiae, 10
Edition: W. M. Lindsay, 1911

LAPPARAT AUSBLENDEN
154  Luculentus, ab eo quod sit lingua clarus et sermone splendidus. Lector dicitur a legendo, id est percurrendo. Unde et navis dicitur legere quicquid transit. Nam 'legit,' transit, praeterit, ut Virg. Aen. 3, 127:
Crebris legimus freta concita terris.
Item lector, a colligendo animo quae legit, quasi collector: sicut illud Virg. Ecl. 3, 92:
Qui legitis flores.
155  Loquax non est eloquens. Laetus [a latitudine]. Locuples, quasi locis plenus, et possessionum plurimarum possessor, quemadmodum docet Tullius de Republica in libro secundo 16: 'multaque editione ovium et boum, quod tunc erat res in pecore et in locorum possessionibus: ex quo pecuniosi et locupletes vocabantur.' 156  Liberalis dictus ab eo quod libenter donet nec murmuret. Largus. Longus a linea dictus, propter quod sit porrectus. Longaevus, quasi longi aevi et longi temporis. 157  Longanimis, sive magnanimis, eo quod nullis passionibus perturbatur sed ad universa sustinenda patiens est. Cui contrarius est pusillanimis, angustus et in nulla tribulatione subsistens, de quo scribitur Proverb. 14, 17: 'Pusillanimis vehementer insipiens.' 158  Levis ob inconstantiam vagationis appellatus, quia levi motu mentis nunc ista, nunc illa desiderat. Lubricus, ab eo quod labitur. Labens, interdum velox, ut Virg. Aen. 11, 588:
Labere, nympha, polo,
et Virg. Aen. 4, 223:
Labere pinnis.
159  Cursu enim lapsus celerior est. Latro, insessor viarum, a latendo dictus: Aelius autem 'latro est,' inquit, 'latero ob latere, insidiator viae.' Lanista, gladiator, id est carnifex, Tusca lingua appellatus, a laniando scilicet corpora. 160  Lacessitor per translationem dictus a canibus vel a feris, quae solent lacerando provocare. Leno, conciliator stupri, eo quod mentes miserorum blandiat et deliniendo seducat. Libidinosus, ab eo quod facit quod libet. Libidinosus a Libero, qui puellarum [corpore pingitur]. Luxuriosus, quasi solutus in voluptate: unde et membra loco mota luxa dicuntur. Lascivus, quod sit laxus, id est solutus et vanus. 161  Lymphaticus, quod aquam timeat, quem Graeci ὑδροφόβην dicunt. Lymphaticus proprie dicitur qui vitium ex aqua contrahit, cuius vitium est huc atque illuc cursare, aut a fluore aquae sumpto vitio. 162  Sed poetae iam hoc genus nominis pro furiosis usurpant. [Languidus.] Luridus, quod sit pallidus, a loro dictus, quod huiusmodi habeat cutem. Leprosus a pruritu nimio ipsius scabiae dictus, unde et per P scribi debet. 163  Luscus, quod lucem ex parte sciat, sicut luscitiosus, qui vesperi nihil videt. Luscos coclites dixerunt antiqui, unde et Cyclopas Coclites legimus dictos, quod unum oculum habuisse perhibentur. Lotus, lautus, id est mundus. Lupa, meretrix, a rapacitate vocata, quod ad se rapiat miseros et adprehendat.