Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 8
Edition: J.-P. Migne PL199, 1855

Caput XXI. APPARAT MIGNE AUSBLENDEN

1 Finis enim tyrannorum confusio est, ad interitum quidem, si in malitia perseverant; si revocantur, ad veniam. Nam et ipsi flagello paratur incendium, cum in correctionem filiorum eo fuerit usus pater. Et, inquit, Achab reveritus est faciem meam, non inducam malum hoc in diebus eius. At Iezabel in saevitia perseverans, condigno crudelitatis exitu sanguinem suum canibus lingendum praebuit, in loco ubi sanguinem innocentis Naboth linxerant canes.
2 Quod si ita Naboth innocentis sanguis exquiritur, nunquid tot innocentium sanguis irrequisitus erit? Vineam iusti concupivit impietas, et in permutationem eius totius regni iura amisit. Punitur autem malitia semper a Domino, sed interdum suo, interdum quasi hominis utitur telo, in poenam impiorum. Afflixit Pharao populum Dei, et ab eodem gravissimis, sicut in Exodo legitur, flagellatus est plagis. Quas breviter, ut fidelius teneantur, metro comprehensas curavi inserere: Prima rubens unda, ranae, tabesque secunda, Inde culex tristis, post musca nocivior istis.
3 Quinta pecus stravit, vesicam sexta creavit. Pone subit grando, post bruchus dente nefando. Nona tegit solem, primam necat ultima prolem. Nec curo quis versus fecerit, hoc solum attendens, quia plagas Aegypti sub Pharaone, satis compendiose comprehendit. In his tamen omnibus non est aversus furor eius a populo Dei, sed egredientem persequens cum curribus et equitibus suis, in mari submersus est.
4 Aquis ergo pro muro, ad populi defensionem, et pro telo ad subversionem tyranni usus est Dominus. Salmanasar quoque, regnante Ezechia, premebat populum Domini, conversusque rex in preces adversus minas tyranni, clypeum divinae protectionis opposuit. Unde et eum per prophetam confortavit Dominus, dicens: Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.
5 Per viam qua venit revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus. Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum. Factum est ergo in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum, et recedens abiit.
6 Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive. Cumque adoraret in templo Nesrach deum suum, Adramalech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum, et regnavit Asaraddon filius eius pro eo. Nec moveat si alio et alio nomine censeatur in diversis historiis, quia pro traditione Hebraeorum, sicut Hieronymus auctor est, idem pentonymus exstitit.
7 Dictus est enim Salmanasar, et Sennacherib, et Phul, et Tegladphalasar, et Sargon. Nisi enim polyonymus habeatur, historicorum quadam contrarietate dissidentium quandoque vacillabit auctoritas. Hic ergo angelico gladio primum adversus exercitum usus est Dominus, deinde adversus impium manibus filiorum. Ipsa quoque natura vindictas stupet interdum Altissimi, et hominum provocante malitia, Creatoris sui legibus mirabiliter acquiescit. Hinc est quod adversus Dominum Nabuchodonosor intumescens, exacto septennio bestiam egit, et poenitens est denuo reversus in hominem, rebus restitutus et regno, licet eo postmodum meruerit misero exitu spoliari.
9 Ad tempora transeo Christiana, quoniam in omni gente et populo manifesta est nequitia tyrannorum, et evidens poena. Iulianus vilis apostata, et sordidus imperator, dolo potius quam viribus persecutus est Christum, nec tamen viribus temperavit. Nam sub eo gravissima Christianorum exorta est persecutio, dum Galilaei, quem dicebat, conatu impio nomen moliebatur exstinguere.
10 Verum dum adversus Parthos infaustam expeditionem ageret, et idolis, in reditu suo, pro sacrificio, caedem devoveret Christianorum, Magni Basilii, aliorumque sanctorum precibus misertus est Deus, Mercuriumque martyrem destinavit, qui tyrannum in castris, mandato beatae Virginis, lancea perforavit, morientemque coegit impium confiteri Galilaeum, Christum scilicet, quem prosequebatur, esse victorem, et de se triumphasse.
11 Cum enim praefatus episcopus fideles Caesareae in ecclesia perpetuae Virginis Genitricis Dei pernoctantes in orationibus collegisset, ipsa nocte beatam Virginem in visione sanctus agnovit, et huiusmodi consolationem accepit: «Vocate, inquit illa, mihi Mercurium, et abibit interficere Iulianum, in Filium meum, et Deum tumide blasphemantem.
12 » Sanctus autem cum armatura sua adveniens, velociter abiit, et advocans, quae apparuerat, Magnum Basilium, dedit ei librum habentem in historia omnem mundi facturam, dextrorsum vero hominem a Deo plasmatum. In principio autem libri superscriptio erat, Dic. In fine, homine iam plasmato, Parce. Suscipiens itaque librum legit ab initio usque ad Parce. Similem quoque visionem vidit eadem nocte quaestor Iuliani in expeditione Libanius.
13 Rediens Basilius ad martyrium sancti Mercurii nocte ipsa, Mercurii arma non reperit, sed die sequenti invenit eadem, et lanceam recenti sanguine cruentatam. Orosius tamen de Mercurio martyre non facit mentionem, sed in expeditione Parthica, tyrannum refert obvii militis telo esse peremptum. Eutropius quoque, qui Romanam eleganti compendio describit historiam, peremptum fatetur in castris, sed nullum exprimit caedis auctorem: persecutionem tamen quam eodem auctore, in Christianos supra modum exercuit, ei constat plurimum nocuisse.
14 At Historia tripartita diligentius persequitur flagitia Iuliani, et quanta immanitate persecutus sit Christum, quem Galilaeum nominabat, toto sexto volumine comprehendit. Ex quibus ad laudem Galilaei nonnulla inserui, compendiose decerpta ab his quae de eo Socrates, Theodoretus, et Sozomenus, teste Cassiodoro, tradiderunt.
15 Iulianus ergo e regio sanguine oriundus, et ex Constantio nepos Constantini Magni, qui Byzantium a suo nomine Constantinopolim appellavit, ab initio exstitit Christianus, crescensque in auditoriis Constantinopolitanae urbis, exercebatur in basilica, ubi doctores erant, habitu privato procedens. Paedagogum habebat nomine Marconium, grammaticum Nidoclem Laconiensem. Rhetoricam vero legebat apud Ebolium sophistam, iam opera et diligentia Magni Basilii Christianum.
16 Providebat enim imperator ne apud paganum sophistam legens, ad impietatis dogmata declinaret. Profecit ergo, ut ei fama deferret vires imperii gubernandi. Unde in suspicionem ductus imperatori, ab urbe regia iussus est abstinere, missusque Nicomediam, prohibitus est convenire apud Libanium sophistam Syrum paganumque, qui ibi a paedagogis Constantinopolitanis expulsus morabatur.
17 Utebatur tamen lectione librorum eius, et in rhetorica proficiens, Maximo philosopho Ephesio, quem postea, quasi artes magicas exercentem, Valentinianus imperator fecit occidi, familiaris effectus est. Cumque ab eo verba philosophica praegustasset, coepit eius imitari religionem, magis et magis cupidine succensus imperii.
18 Imperatorem vero timens, suspicionemque cavens, tonsus monachicam simulabat vitam, agens proditorem in habitu Christiano, et in ecclesia Nicomediae lector ordinatus, sic furorem declinavit imperatoris. In manifesto autem sacros Christianorum legebat libros, et latenter exercebatur in philosophia, invalescente semper ambitione imperii. Unde et amicis dicebat felicia fore tempora, quibus ipse rerum potiretur imperio.
19 Et quidem manus non evasisset imperatoris, nisi imperatrix Eusebia inveniens latitantem, et pro eo intercedens obtinuisset ut ad philosophandum mitteretur Athenas.
20 Refert Theodoretus quod exinde discurrens omnem Helladam, vates quaerebat, consulens, an ad imperium perveniret. Inventoque viro qui se potentissimum in magica fateretur, introductus est ab eo in locum idolorum, ut in abdito evocatos a mago daemones praesens consuleret. Quibus solemniter apparentibus, compulsus est Iulianus frontem suam crucis munire signaculo.
21 Quo facto, repente daemones disparuerunt. Magus itaque coepit culpare Iulianum. At ille praetendens metum, crucis se dixit obstupuisse virtutem, eo quod signum hoc daemones fugerint. «Non suspiceris hoc, bone vir, inquit magus, quia timuerint sicut ais, sed abominati hoc signum potius abscesserunt.» Et ita capiens miserum, odio Christiani signaculi replevit Iulianum.
22 Post haec, sicut Socrates auctor est, imperator evocans Iulianum, eum constituit caesarem, et data sorore Constantia in uxorem, ipsum contra barbaros destinavit ad Gallias. Successit ergo ei, fecitque sibi initium vincendi barbaros, quod amorem suum apud milites collocavit.
23 Fertur etiam quod dum in aliquam civitatem fuisset ingressus, corona laurea, quibus solent ornari civitates, inter columnas pendens, rupto fune super caput eius decidit, eumque aptissime coronavit. Quo facto, cuncti clamaverunt, quia ei signum foret imperii. Congrediens deinde cum hostibus, tanta felicitate provectus est, ut a militibus appellaretur Augustus.
24 Cumque corona deesset imperialis, unus signa portantium, torquem quem habebat, capiti eius circumposuit, et hoc modo factus est imperator Iulianus. Quae vero postea gesserit ille philosophus, iudicent audientes. Nam et in ipso principio omnia pro libito disponebat, figmentum Christianae religionis abiecit, et singularum urbium templa aperiens, idolis offerebat, dicens se ipsum esse pontificem paganorum.
25 Intestino quoque bello lacerasset imperium, nisi ei degenti in Thracia fuisset mors imperatoris Constantii nuntiata. Ut vero favorem multitudinis sibi conciliaret, ius sibi praeferendae religionis omnibus indulgebat. Studebat ob hoc omnibus omnia fieri. Hinc vanae gloriae causa largus, hinc affectata simulatione philosophi parcus, hinc a civilitate fictitia comis, hinc gravis a mole imperii, et quod maxime erat, ne crudelis haberetur, mansuetudinem mentiebatur. Caeterum qualis esset, religione monstrabat. Episcopos ergo in exsilium deportatos iussit evocari, et confiscatas eorum sibi reddi substantias. Templa quoque paganorum velociter suis necessariis praecepit aperire, et quae iis ablata fuerant, incunctanter restituere sancivit.
26 Palatio expulit eunuchos, tonsores et coquos. Eunuchos quidem, eo quod uxor eius obierat, post quam non duxit aliam. Coquos autem, quia more philosophi cibis simplicibus utebatur. Tonsores, «quoniam, ut ipse ait, unus sufficit multis.» Scriptores plurimum venerabatur, cultoresque disciplinarum, sed maxime philosophantes.
27 Unde et fama viros huiusmodi undique congregabat circa palatia, qui circumamicti palliis, magis habitu, quam magisterio pandebatur. Erantque graves universis Christianis seductores viri, et imperatoris semper religioni faventes. Noctibus vigilans conscribebat libros, quos in senatu publice recitabat. Solus enim imperatorum a Iulio Caesare in curia recitavit orationes. Publicum cursum mularum, et caballorum inhibuit, iubens eos utilitatibus publicis ministrari. Haec eius opera laudant pauci, plurimique vituperant, quia remoto fastu palatii, contemptibile videatur imperium.
28 Apud Sozomenum fertur, quia mox in ipso principio sic aperte et impudenter negavit Christianam fidem, ut quibusdam sacrificiis et invocationibus, quas expeditiones pagani vocant, et sanguine immolatitio nostrum baptisma studeret ablui, et abrenuntiare ecclesiasticae confessioni. Ex illo enim tempore, tam secretim quam publice, et in templis pagani licenter sacrificia celebrabant.
30 Fertur autem, quia dum aliquando sacrificaret, ostensum sit ei in visceribus hostiae signum crucis corona circumdatum. Quo viso, alii quidem perterriti, verae religionis virtutem, et Christiani dogmatis aeternitatem intellexerunt, eo quod corona victoriae indicium est, et ambitus circularis, in se rediens est finis ignarus. Princeps autem confortans eos, sibi prospera monstrari asseruit, et quia signum dogmatis Christiani coerceretur, ne ei dilatari liceret, circuli termino esse conseptum.
31 Cum autem adhuc pueri Gallus et Iulianus ad sepulturam Mammaeae matris, opere inter se diviso certatim basilicam fabricarent, res dictu mirabilis, et forsitan incredibilis, accidisse narratur. Galli namque pars augebatur, utiliterque crescebat: Iuliani vero labores alii quidem fodiebantur, alii, terra ipsa evomente, ruderibus implebantur: aliquoties terrae deposita fundamenta copulari non poterant, ac si quaedam violenta virtus, ab inferiore loco ea repercutiendo, depelleret.
32 Res prodigiosa visa est omnibus, existimantibus, quia non esset vir ille in Christiana religione salubris. Nec falso: quod patuit ex post facto. Nam ecclesias et ministros possessionibus et privilegiis spoliavit, et quod nimis grave, et plane iniuriosum est, clericos iussit militibus aggregari, duci provinciae servituros, plurimosque eorum curiae tradidit.
33 Populum vero Christianum cum uxoribus et filiis inscribi praecepit, et tanquam vicaneos tributa persolvere, et Galilaeos omnes censuit infelici diminutioni capitis subiacere. In initio autem Christianis parcens, mitior visus est, sciens priores persecutores nihil profecisse poena Christianorum, qui magis inde creverunt, et facti sunt gloriosi, pro vero dogmate morientes.
34 Invidens ergo eorum gloriae, abstinuit a tormentis, iudicans esse necessarium, ut sermone potius et admonitione, ad paganitatem colendam populum suaderet, sperans etiam hinc se monstrare clementem. Dicitur enim quia, dum Constantinopoli apud Fortunam sacrificaret urbis, accessit ad eum Maris, episcopus Chalcedoniae, et publice impium et sine Deo apostatam vocitavit.
35 At ille solam ei improperans caecitatem, eo quod senex caecus manu alterius agebatur, adiecit: «Neque Galilaeus Deus tuus curare te potest.» Respondit Maris: «Gratias ago Deo qui hoc egit, ne te viderem pietate nudatum.» Imperator autem silens abscessit philosophum simulans, ut ostentatione patientiae paganitatem roboraret.
36 Lege autem inhibuit ne Galilaeorum filii, poetarum, rhetorum et philosophorum legerent disciplinas. «Propriis, inquit, telis, secundum proverbium, vulneramur. Ex nostris enim armati, ex nostris conscriptoribus contra nos bella suscipiunt.» Posuit et aliam legem, praecipiens Galilaeos expelli militiis. Adiecit et aliam, ut Galilaeis bona auferrentur, quoniam Christus eorum eos pauperes esse praeceperat.
38 Scripsit Apollinaris, vir doctus et ingeniosus, heroicis versibus pro Homeri poemate Hebraicam antiquitatem, et in alio opere imitatus est comoedias Menandri, fabulositate deducta. Euripidis quoque tragoedias, et lyram Pindari secutus est, et absolute dicendum, quia ex divinis Scripturis argumenta sumens, omnes endeticas lectiones tempore parvo composuit, numero, virtute, moribus, conscriptione, charactere et dispositione Graecorum valde pares.
39 Fecit et librum nobilem, ad ipsum imperatorem, sive contra philosophos, in quo tacitis sacrae Scripturae testimoniis, illos irrefragabili ratione desipere probavit, et se vera sentire de Deo. Quae legens imperator, claris tunc scripsit episcopis: «Legi, et reprehendi.» Cui episcopi rescripserunt: «Etsi legisti, non agnovisti.
40 Si enim agnovisses, nequaquam reprehendisses.» Basilii autem Cappadoceni creditur haec fuisse epistola. Veniens imperator Antiochiam, eo quod ei esset barba valde prolixa, derisus est, dicentibus Antiochenis: «Tondeatur, ut ad funes barba eius proficiat.» Et quia taurum consueverat immolare, taurum et aram suo formari praecepit in solio.
41 Lacerantes ergo dicebant: «Iste taurus evertit mundum: et nisi eum Libanius revocasset, graviter afflixisset Antiochenos, adversus quos tum librum satis urbanum scripsit.» Ut autem etiam Iudaeos denuo animaret et armaret in Christum, templum Hierosolymis eos instaurare praecepit. Concurrentibusque quos de toto orbe convocaverat, plurima ministravit, misitque praesidem, impiorum exsecutorem dignissimum praeceptorum.
42 Aiunt enim quoniam ad repurgium faciendum, argenteos hamos, et cophinos, et scaphas habuerint. Cumque fodere iam coepissent, statuta quidem die haec multitudo plurima faciebat. Nocte vero spontanea terra de valle crescebat. Solutis itaque prioris fundamenti reliquiis, nova omnia praeparabant. Cumque gypsi et calcis multa modiorum millia congregassent, vis magna ventorum repente respirans, tempestates atque procellae subito factae, quidquid congregatum fuerat, disperserunt.
43 Adhuc autem vesanientibus eis, et nequaquam divina longanimitate correptis, maximus primo terraemotus factus est, et quisquis non fuerat divinis mysteriis imbutus, vehementer attritus est. Cum vero neque hoc terrerentur indicio, ignis ex fundamentis, quae suffodiebantur, egrediens, plurimos fodientium concremavit, aliorum membra dissolvit.
44 Nocte plurimis in vicina porticu dormientibus, cadens subito cum tecto ipsa porticus, dormientes oppressit. Alia vero die, in coelo signum splendens crucis salutaris apparuit; sed etiam Iudaeorum vestes crucis signaculo sunt impletae, non signatae tamen splendenti colore, sed nigro. Haec itaque Dei rebelles considerantes, et divina contremiscentes flagella, ad propria sunt reversi, confitentes esse Deum, qui ab eorum progenitoribus ligno probatur appensus.
45 In his tamen omnibus non est aversus furor impii, sed indurato corde praecepit ut, quicunque sacrificare nollent, palatium non intrarent, et neque collegio, neque foro, neque arbitrio, neque dignitate, neque qualibet administratione participarentur. Cum vero torquebantur Christiani, aut spoliabantur, eis patientiam indicebat, quoniam hanc Galilaeus eorum expresso verbo legis et testimonio operis, suos docuerat sectatores. Unde et multi Christianorum retrorsum abierunt, aut strati metu, aut capti dolo: et invalescebat saevitia paganorum.
46 Ut autem ad idololatriam milites facilius assuescerent, studuit ad priscum schema reformare illud signum sublimius Romanorum, quod Constantinus in formam crucis mutaverat. Verum in publicis imaginibus Iovem, quasi de coelo sibi coronam deferentem, et purpuram: Mercurium quoque et Martem in se respicientes, velut pro testimonio sapientis et fortis, depingebat, hoc agens in imaginibus, ut sub occasione imperii latenter adorarentur dii, et hoc modo subiecti clanculo fallerentur exinde sic capti facilius impleturi quod vellet.
47 Si vero detrectarent, torquerentur tanquam imperii contemptores. Approbabat autem studia Christianorum, licet persequeretur fidem et exercitia virtutum: quo paganorum roboraret errorem, apud Galilaeos non vera mentiebatur esse, sed ficta. Decrevit ergo eis virtutes praeripi, et paganos Christianis absque fide, moribus, institutis, philosophiae voluit esse cultores, sicut Arsatio pontifici Galatiae, scripta ab eo in hunc modum docet Epistola.
48 «Paganorum ritus nondum agitur secundum intentionem nostram, propter cultores eius in negligentia positos. Nam deorum claritas, magnitudo atque sublimitas, omni oratione omnique spe maior est. Sed propitii sint nobis dii propter negligentiam quam habemus, cum illorum providentia in parvo tempore, tanta mutatio facta sit, quantam neque orare primitus aliquis praesumpserat.
49 Cum ergo credimus hoc posse sufficere, nequaquam respicimus quemadmodum superstitionem Christianorum auxit cura peregrinorum, et circa sepulturas et mortuos, multa solatia honestaeque conversationis studia non vera, sed ficta. Quas res arbitror apud nos debere sub veritate geri. Non itaque sat est te talem esse, sed omnes absolute circa Galatiam sacerdotes.
50 Quos aut deprecare, aut ratione flecte, aut certe festinanter a sacerdotali ministerio remove, nisi diis cum coniugibus, et filiis, atque servis, colla submiserint, non ferentes ulterius eorum servos, aut filios hoc facere contemnentes, aut Galilaeos impie contra deos agentes, et impietates pietatibus praeponentes. Deinde cunctos admone, ut sacerdos neque ad spectacula procedat, neque in tabernis bibat, aut cuilibet arti, operibusque turpibus, aut impudentibus praesit.
51 Qui obediunt, honorentur, inobedientes expelle. Xenodochia constitue per singulas civitates, ut nostra peregrini clementia fruantur. Non tantum nostri, sed etiam extranei pecunia indigentes. Ut habeas unde fiat, interim decrevi singulis annis triginta millia tritici modios per universam dari Galatiam, et sexaginta millia vini sextarios. Horum quinta pars pauperibus, templa observantibus, debet expendi, reliqua peregrinis, indigentibusque distribui.
52 Turpe namque est, ut Iudaeos non abiiciant, sed potius nutriant impii Galilaei, et suos pariter, nec non etiam nostros, nostri vero, nostrorum solatio deserantur. Quapropter doce etiam collationes facere paganos ad talia ministeria, paganorumque vicos offerre primitias frugum. Eosque huiusmodi benefactis institue, docens eos hoc opus olim fuisse nostrorum.
53 Homerus enim hoc probat, introducens Eumenium talia facientem. Nos ergo neque bona nostrorum imitamur, sed aliis remittimus, negligentia non confusi, magis autem deorum reverentiam respuentes. Si igitur haec te facientem ego cognovero, laetitia plenus ero. Praesides provinciarum rarius domi suscipe, frequenter eis scripta transmitte.
54 Ingredientibus eis civitatem, sacerdotum nullus occurrat. Cumque ad templa venerint deorum, intra ianuas eos nemo procedat militum forte, aut praecedentium officiorum, sed qui voluerit, subsequatur. Cum ad ipsum limen templi pervenerit, privatus existat. Tu enim, sicut nosti, intus es iudex. Hoc enim etiam sacra sanctio videtur exigere.
55 Obedientes igitur pro veritate pii sunt, reluctantes vanae gloriae comprobantur. Quid enim patiantur, aut quod mereantur auxilium, qui matrem deorum propitiam habere noluerint? Qui ergo eam neglexerint, non solum sine querela non erunt, sed etiam nostrae indignationis impetum sustinebunt. Neque enim fas est ut illi parcatur, qui deos habuerit inimicos.
56 Suade siquidem eis, ut si mea volunt frui tuitione, omnes matri deorum studeant offerre culturam.»
57 Haec quidem scripsit, et ad similitudinem ecclesiae, daemonum templa constituit et instituit ministros in diversis gradibus ad instar clericorum, ut essent qui caeteros docerent cultum perfidiae, et poenitentes post culpam, secundum traditionem Christianorum, correctione mediocri reformarent. Nihil autem quod a paganis committeretur in Christum, enorme videbatur.
58 Adeo quidem, ut nec saevire in mortuos inhumanum aut crudele paganis videretur. Unde in civitate Sebasta Ioannis Baptistae sepulcrum aperuerunt, ignique tradiderunt, ossa vero ac pulverem disperserunt. Si vel capita flagitiorum eius, vel summatim quae per ipsum in orbe adversus Ecclesiam gesta sunt, voluero enarrare, multis magnisque voluminibus tanta egebit materia.
59 Sed progrediamur ad finem, quem pius Galilaeus, intemeratae virginis filius, impio persecutori suo, ad consolationem Ecclesiae suae, et ad gloriam maiestatis, qua Patri coaequalis et consubstantialis est, potenter inflixit. Procingens ergo se ad Persicam expeditionem, pro more misit Delphos et Delum, atque Dodonem consulens an expediret ad bella procedere.
60 Vates itaque universi victoriam promittebant, uno inter caetera animati responso, quod pro exemplo mendacii ac seductionis inserere non pigebit. Est autem huiusmodi: Nunc omnes aggredimur dei victoriae tropaea referentes circa fluvium Thirem. Horum ego dux ero, belligerator Mars. Quisquis ergo Pythium musarum principem, et dominum rationis credit, vim et mentem carminis huius interpretetur.
61 Quo miser animatus, omnimodam sibi victoriam somnians, etiam Galilaeos delere praeparabat. A plurimis tamen, ut oportuit, vilis apostata contemptus est.
62 In Antiochia namque vir quidam optimus, paedagogus adolescentium, habitabat, eratque illic famosissimus sophista Libanius, exspectans victoriam Iuliani, habensque prae oculis minas eius. Ait ergo, veram deridendo religionem: «Nunc fabri filius quid putas agit?» At paedagogus completus gratia dixit: «O sophista, Creator omnium, quem tu fabri filium nominasti, locellum sepulturae Iuliane componit.» Post paucos dies mors nuntiatur Iuliani. Et in locello advectus est, minarumque timor evacuatus.
63 Eodem quoque tempore, vir religiosissimus Iulianus, cognomento Saba, subitae hilaritatis causam a ministris interrogatus, respondit: «Ferus sacrae vineae devastator, poenas exactus est vastationis suae: iacetque mortuus, terroribus minisque frustratus.» Sed exprimendus est ordo, quo decessit impius persecutor.
64 Cum ergo tam cives quam hostes, bello Persico laboribus et fame multipliciter afflixisset, veniens Ctesiphontem civitatem, in tantum obsedit regem, ut crebris legationibus ei offerret partem regni, dum solutus bello discederet: quod imperator contempsit elatus, nec attendens quia vincere quidem bonum est, supervincere nimis invidiosum.
65 Confidebat enim magicis artibus, et arbitratus secundum Pythagoream opinionem, animas diversa corpora peragrare, se credebat possidere animam Alexandri, aut quod potius in altero corpore esset alius Alexander. Querebantur ergo Romani de principe, qui bellum finire nolebat, resistebant tamen insistentibus Persis, ita ut frequenter nunc hi, nunc illi verterentur in fugam. Porro Iulianus in equo residens, exercitum confortabat, inermis quidem spe felicitatis suae praesumens, contra quem iaculum repente delatum, discurrens per brachium eius, in latus immersum est. Ex hoc vulnere suscepit terminum vitae. Qui vero iustissimum intulit vulnus, hactenus ignoratur. Sed alii quemdam invisibilium hoc intulisse ferunt, alii unum pastorum Ismaelitarum, alii militem, fame et itinere fatigatum.
66 Sed sive homo, sive angelus fuerit, patet quia divinis iussionibus ministravit. Aiunt enim quia cum fuisset vulneratus, mox manum complevit sanguine suo, et in aerem proiecit dicens: «Vicisti, Galilaee, vicisti,» et in eo ipso confessus victoriam est, etsi blasphemus. Defunctus est autem tertio anno imperii sui, vitae tricesimo primo, nimium tamen vixisse visus est bonis, qui non modo in ecclesiis, sed etiam in theatris praedicabant victoriam Galilaei.
67 Omnes enim clamabant: «Maxime fatue, ubi sunt vaticinia tua? Vicit Deus et Christus eius.» Defuncto impio, inventa sunt in templis simulacra stupenda principis, et mira insignia sapientiae conclamatae, et famosissimae pietatis. Nam in Carris aperto templo, quod usque ad reditum suum clausum esse praeceperat, inventa est mulier a capillis appensa, manus extensas habens, aperto utero, in cuius iecore eventum belli Persici fuerat speculatus.
68 In Antiochia quoque arcas in palatio plurimas, humanis capitibus plenas, invenerunt, et demersa puteis innumera corpora mortuorum. Prodigiosa et scelesta illius, quae nec imperatorem, nec philosophum decuerunt, sed impium et magum, Dei hostem et hominum, Tripartita latius pandit historia. In gente quoque Britannorum, sicut quaedam nostratum testatur historia, ad compescendam et puniendam tyrannidis rabiem, gloriosissimi martyris et regis Edmundi manum exercuit.
69 Cum enim Suanus Britanniae insulam, quam ex magna parte occupaverat, vastaret, spoliaret et membra Christi persecutionibus multis affligeret, indictione census, quem lingua Anglorum Danageldum nominant, provinciam oneravit, praecepitque possessiones memorati martyris conferre in censum. Supplicatumque est ei, contempsit preces.
70 Missus a martyre religiosus frater, sub interminatione inhibuit ne ecclesiam Christi, domum martyris, et liberam familiam eius, tyrannus indebita premeret servitute. Sed impietas ad preces obsurduit, intumuit ad prohibitionem, ad minas induruit, et conviciis et iniuriis afficiens humilem nuntium, Dei ultricem acceleravit manum, flagellum provocavit et patientia Dei contempta, temeritate caecus incurrit in mortem. Nec mora. Nam tyrannus e vestigio exspiravit.
71 Inter milites enim agens in castris, solus, sicut ipse confessus est, cum telo vidit adesse beatum Edmundum, increpantem eum durissime et caedentem ad mortem. Et ab ea quidem die, licet insula graves tyrannos habuerit, ecclesia Beati Edmundi a praefata indictione fisci mansit immunis. Nemo enim eorum martyrem ausus est provocare, aut in opprimenda ecclesia eius, periculum facere sui.
72 Nostris tamen temporibus Eustachius filius Stephani, qui in Ecclesiam Dei saevire decreverat, cum omnia pro viribus depopulatus esset, et terram beati Edmundi, cui omnes praedones detulerant, videret opulentam, sibique non esset, consumptis opibus regni, unde semel et secundo militibus aera procederent, iam enim defecerant donativa, praedia iam dictae ecclesiae depopulatus est.
73 Nondum tamen digesserat cibum, quem de facultatibus loci acceperat, ipsaque die, antequam se domi suae reciperet, quae nimis vicina erat, tactus est martyris manu, et lethali percussus morbo, die circiter octava rebus cessit et vita. Quid moror in paucis? Ubi sunt, ut de domesticis loquar, Gaufridus, Milo, Ranulphus, Alanus, Simon, Gillebertus, non tam comites regni, quam hostes publici? Ubi Willelmus Saresberiensis? Ubi Marimo qui, impellente beata Virgine, incidit in foveam quam parabat?
74 Ubi alii, quorum vel nomina conficerent librum? Horum utique malitia insignis est, infamia celebris, infelix exitus, et quem praesens aetas ignorare non potest. Si ergo quis antiquas nescit historias, si ignorat quomodo Cyrus, cui reges terga praebebant, a regina Scytharum Tamiri prostratus est, si casus et praecipitia praecedentium non recolit tyrannorum, vel ea quae oculis ingeruntur invitis attendat, et luce clarius intuebitur omnes tyrannos miseros esse.