| 1 | Est itaque tam ad interpretationem somniorum, quam ad revelationem aenigmatum et figurarum, solerter attendenda rerum significatio, quae tanto multiplicior est quam vocum, quanto ab operibus naturae, opera vincuntur artificis imitantis naturam. Si quis enim sermo tres aut quatuor habet significationes, statim πολύσημος est, id est multarum significationum. |
| 2 | Omnis vero res, quot habet aliarum similitudines, tot gerit earumdem significationes; ita tamen, ut maior nunquam minoris sit signum. Signa siquidem semper minora sunt. Inde est quod hominem substantia quaevis significat, utpote aliquid commune cum omnibus habentem, quod et in figura reptilium Petri, et in pluribus locis Scripturarum manifestum est. |
| 3 | Porro, quo similitudo expressior, eo magis cognata et familiarior est significatio. Similitudo vero aut substantialis est, ut quae ex genere, aut specie: aut accidentalis, aut ex quantitate, aut qualitate, aut variis accidentium formis: aut imitationis est, ut cum quis alii quovis motu operis conformatur. Et hoc quidem modo potest Creatori creatura esse consimilis, cum tamen nullo substantiali vel accidentali participent. |
| 4 | Causae quoque suus conformatur effectus, et reciproce causa, si tamen minor est, effectui suo dicitur esse consimilis. Caeterum similium rerum sicut idem iudicium, ita et eadem nota est. Et quia signa frequenter eadem, in eo vel maxime ars coniectoris apparet, si sub identitate signorum, diversitatem rerum cauta discretione distinguit. |
| 5 | Haec quidem generalia sunt. Quae vero sunt specialia singulorum, latius patent. Non tamen praetereundum est, signorum vim, pro qualitate personarum, saeviorem aut mitiorem esse. Pecuniae siquidem contrectatio, aliis laetum, tristem aliis eventum denuntiat. Sic ex non apparentibus causis inopina Veneris praesentia amaritudinem fortunae frequentius ingerit. |
| 6 | Unde illud Hypsipyles Archemorum lugentis exstinctum . . . . Nunquam impune per umbras Attonitae mihi visa Venus. Si enim ex reliquiis cogitationum, aut Cereris Bacchive stimulis incitata Venus occurrat, insomniorum vanitati rectius applicabitur, quae omnia coniectorum disciplina, quasi vana contemnit, iuxta illud viri sapientis: Somnia ne cures, nam mens humana, quod optat, Dum vigilat, sperat, per somnum cernit id ipsum. |
| 7 | Interdum tamen et per antithesin rerum, sequenda sunt veritatis vestigia, sicut cum magno Pompeio ruina immineret, contraria visis vaticinata quies, laetitiamque urbis, populi tripudiantis praeconia, plausumque theatri sui, quasi re totius imperii bene gesta, fortuna perituri ducis oculis ingerebat. Res quoque quae turpis et obscena est in superficie, honestissimae veritatis quandoque substantiam tegit. C. Caesar in minori aetate in somnis sibi visus est matris incestare cubicula, et turpitudine soporis attonitus, cum rem ad mathematicos retulisset, universam terram ditioni eius subiiciendam responderunt. Sic itaque magnanimi viri spes ad occupandum imperium erecta est. |
| 8 | Denique ad speciem facti quis Uria iustior? quis David nequior aut crudelior, quem decor Bethsabeae ad proditionem, homicidium et adulterium invitavit. Quae quidem omnia contrarium faciunt intellectum, cum Urias diabolus, David Christus, Bethsabee peccatorum labe deformis, Ecclesia figuretur. Frequens tamen et quasi regulare ius est, ut a similibus ad similia recurrat interpretatio. |
| 9 | Verum hanc visionum, quas quies inducit, divisionem per opposita non fieri certum est; cum eadem pro parte sit visio, aliunde oraculum, et propter rerum figuras possit somniis aggregari, et universas eorum species quandoque contingat: quod et studiosis Scripturarum planum est. Visio Africani, Apocalypsis apostoli, Danielis et Ezechielis oracula: somnia Pharaonis et Ioseph, eorum quae dicta sunt faciunt fidem. |
| 10 | Personis quoque quibusdam veritas frequentius illucescit, utpote compositum habentibus animum, alias frequentior error involvit. Augustus Caesar, cum adversus Antonium dimicaturus esset, aegritudine gravi laborans, in quiete mandatum accepit, ut ad victoriam consequenti die praelio interesset. Paruit itaque lectica devectus in praelium, et vicit. |
| 11 | Socrates sibi ex ara Veneris, quae academiae erat, vidit offerri cygnum collum inserentem coelo, rostro tangentem sidera, regionem quae Aplane dicitur, penetrantem et transcendentem aspectus omnium, et tanta vocis sonoritate et laetitia canentem, ut totum mulceret orbem. Sequenti die, Aristides ab academia parvulum filium Platonem Socrati obtulit, litteris et moribus imbuendum. |
| 12 | Quo viso, mentis viribus ex corporis dispositione conceptis: «Hic est, inquit, cygnus, quem nostro Apollini Venus academica consecravit.» Plato litterarum, quas persequebatur, causa proficiscens in Aegyptum, se a piratis capi inter eundum et venundari vidit. Quod et dum iret, contigit. |