Hrabanus Maurus, De Computo
Edition: J.-P. Migne PL107, 1851

CAPUT XXXII De mensibus Romanorum.

1 DISC. Menses autem Romanorum quibus auctoribus sunt ordinati? MAG. Primus apud eos Romulus decem menses ordinavit, alios triginta, alios vero triginta et uno dierum. Et a Martio incipiens, Decembrem novissimum posuit. Sed cum hic numerus neque solis cursui neque rationibus lunae conveniret, secutus est Numa Pompilius, qui quinquaginta dies addidit, ut in CCCLIV diebus, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annus extenderetur. Atque his quinquaginta diebus additis adiecit alios sex retractos illis sex mensibus qui triginta habebant dies, id est, de singulis singulos factosque quinquaginta et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit, ac de duobus priorem Ianuarium nuncupavit, primumque anni mensem esse voluit, sequentem vero Februarium nominavit. Pauloque post Numa in honorem imparis numeri unum adiecit diem, quem Ianuario dedit. Sed cum haec ratio adhuc fixa non esse videbatur, comparata ad siderum cursum, tandem Caius Iulius Caesar, imitatus Aegyptios, ad numerum solis annum, sicut hodie servatur, instituit, decem videlicet dies observationi caeteri superadiiciens, ut annum CCCLXV dies, quibus ipse zodiacum lustret, efficerent. Et ne quadrans deesset, instituit ut quarto quoque anno sacerdotes, qui curabant mensibus ac diebus, unum intercalarent diem, eo scilicet mense ac loco quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est, ante quinque ultimos mensis Februarii dies, idque bissextum censuit nominandum. DISC. Mensium vocabula quot modis constant, et unde originem sumpserint, expone. MAG. Quatuor ergo modis menses nominantur, hoc est sub idolis, sub rebus, sub regibus, sub numeris. DISC. Quot modis Ianuarius dictus est? MAG. Ianuarius autem duobus modis nomen accepit, hoc est, ex idolo et re. Ex idolo ergo, hoc est, ex Iano bifronte, simulacro videlicet Iani Epirotarum regis, qui argumento excogitato semetipsum igni tradidit, et ex hoc Romanis victoriam peperit. Bifrons autem Iani simulacrum erat, quia ex una parte viri et ex altera feminae adorabant. Indeque Ianuarium vocaverunt bicipitis diei mensem respicientem transacti anni finem ac prospicientem futuri anni principium. Item Ianuarius ex re dicitur, eo quod sit ianua anni, hoc est, principium. DISC. Februarius unde dicitur? MAG. Ab idolo et re. DISC. Quomodo? MAG. Ab idolo ergo Februo, hoc est, Plutone, qui lustrationum potens esse a gentilibus credebatur, Februarius est nominatus. Lustrari enim eo mense civitatem Romanam necesse erat, quo statuta iussa, hoc est, sacrificia, diis Manibus solverent. Sive Februarius dictus est a febre, hoc est, a frigore, propter frigidum tempus ipsius mensis. DISC. Martius ergo unde dictus? MAG. A Marte idolo, qui pater Romuli et Romanae gentis auctor esse aestimabatur. Sive a re, hoc est, maribus, nomen Martius accepit. Nam et eo tempore cuncta animantia terrae mares desiderant ad concumbendi voluptatem. DISC. Quibus modis Aprilis dicitur? MAG. Duobus modis. Sub idolo, id est Venere, matre, ut ferunt, Aeneae. Afron enim Graece spuma interpretatur. Unde Venus orta credita est, quae Afrilis sive Afronia apud Graecos nominata est. Et sub re, hoc est, ab aperiendo, quasi apericulis. In hoc enim mense, remotis nubibus, pruinis, ac tempestatibus hibernis, coelum, terra, mare nautis, agricolis et horoscopis aperitur. Arbores quoque et herbae, sed et animantia quaeque, in prolem se aperire incipiunt. DISC. Quot modis Maius dicitur? MAG. Duobus, hoc est, sub idolo Maio, quem Iovem esse voluerunt, quasi maiestate praecipuum. Sive a Maia Mercurii matre. Et sub re, hoc est, a maioribus Romanorum, quem Romulo ita vocari placuit. DISC. Iunius unde nomen habet? MAG. A Iunone filia Saturni, sorore Iovis. Sive a iunioribus Romanorum, qui armis defendebant rempublicam. DISC. Iulius unde nomen accepit? MAG. Hoc est, a Iulio Caesare, quia in quarto Idus Iulii mensis creatus Caius Iulius Caesar, qui primus arripuit imperium apud Romanos. Nam antea a Martio mente numeratus, Quintilis a numero sortitus est nomen. DISC. Augustus nomen unde accepit? MAG. Ab Octaviano Caesare Augusto, qui in Kalendis istius mensis Antonium et Cleopatram vicit, et imperium populi Romani firmavit. Cum autem Augusti nomen ille inde assumpserit, ex senatusconsulto mensem ob memoriam sui nomen hoc habere voluit. DISC. September unde vocatur? MAG. A numero, eo quod sit septimus imber a Martio. DISC. Octimbrem ergo, Novembrem, et Decembrem unde iudicas esse dictos? MAG. A numero quippe similiter et ab imbre, quia his temporibus imbres terrae imminent.