| 1 | Ibam forte via sacra, sicut meus est mos, |
| 2 | nescio quid meditans nugarum, totus in illis: |
| 3 | accurrit quidam notus mihi nomine tantum |
| 4 | arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?' |
| 5 | 'suaviter, ut nunc est, ' inquam 'et cupio omnia quae vis.' |
| 6 | cum adsectaretur, 'numquid vis? ' occupo. at ille |
| 7 | 'noris nos' inquit; 'docti sumus. ' hic ego 'pluris |
| 8 | hoc' inquam 'mihi eris. ' misere discedere quaerens |
| 9 | ire modo ocius, interdum consistere, in aurem |
| 10 | dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos |
| 11 | manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri |
| 12 | felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille |
| 13 | garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi |
| 14 | nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire: |
| 15 | iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; |
| 16 | persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te |
| 17 | circumagi: quendam volo visere non tibi notum; |
| 18 | trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.' |
| 19 | 'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.' |
| 20 | demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, |
| 21 | cum gravius dorso subiit onus. incipit ille: |
| 22 | 'si bene me novi, non Viscum pluris amicum, |
| 23 | non Varium facies; nam quis me scribere pluris |
| 24 | aut citius possit versus? quis membra movere |
| 25 | mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.' |
| 26 | interpellandi locus hic erat 'est tibi mater, |
| 27 | cognati, quis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam. |
| 28 | omnis conposui.' 'felices. nunc ego resto. |
| 29 | confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella |
| 30 | quod puero cecinit divina mota anus urna: |
| 31 | "hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis |
| 32 | nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: |
| 33 | garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, |
| 34 | si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas."' |
| 35 | ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei |
| 36 | praeterita, et casu tum respondere vadato |
| 37 | debebat, quod ni fecisset, perdere litem. |
| 38 | 'si me amas, ' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream, si |
| 39 | aut valeo stare aut novi civilia iura; |
| 40 | et propero quo scis.' 'dubius sum, quid faciam', inquit, |
| 41 | 'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille, |
| 42 | et praecedere coepit; ego, ut contendere durum |
| 43 | cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?' |
| 44 | hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.' |
| 45 | nemo dexterius fortuna est usus. haberes |
| 46 | magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, |
| 47 | hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni |
| 48 | summosses omnis.' 'non isto vivimus illic, |
| 49 | quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est |
| 50 | nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, |
| 51 | ditior hic aut est quia doctior; est locus uni |
| 52 | cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui |
| 53 | sic habet.' 'accendis quare cupiam magis illi |
| 54 | proximus esse.' 'velis tantummodo: quae tua virtus, |
| 55 | expugnabis: et est qui vinci possit eoque |
| 56 | difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi dero: |
| 57 | muneribus servos corrumpam; non, hodie si |
| 58 | exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, |
| 59 | occurram in triviis, deducam. nil sine magno |
| 60 | vita labore dedit mortalibus. ' haec dum agit, ecce |
| 61 | Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum |
| 62 | qui pulchre nosset. consistimus. 'unde venis et |
| 63 | quo tendis? ' rogat et respondet. vellere coepi |
| 64 | et pressare manu lentissima bracchia, nutans, |
| 65 | distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus |
| 66 | ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. |
| 67 | 'certe nescio quid secreto velle loqui te |
| 68 | aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore |
| 69 | tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu |
| 70 | curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam |
| 71 | 'relligio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus |
| 72 | multorum. ignosces; alias loquar. ' huncine solem |
| 73 | tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me |
| 74 | sub cultro linquit. casu venit obvius illi |
| 75 | adversarius et 'quo tu, turpissime? ' magna |
| 76 | inclamat voce, et 'licet antestari? ' ego vero |
| 77 | oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque, |
| 78 | undique concursus. sic me servavit Apollo. |