II
|
| 1 | Flore, bono claroque fidelis amice Neroni, |
| 2 | siquis forte velit puerum tibi vendere natum |
| 3 | Tibure vel Gabiis et tecum sic agat: 'Hic et |
| 4 | candidus et talos a vertice pulcher ad imos |
| |
| 5 | fiet eritque tuus nummorum milibus octo, |
| 6 | verna ministeriis ad nutus aptus erilis, |
| 7 | litterulis Graecis inbutus, idoneus arti |
| 8 | cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda; |
| 9 | quin etiam canet indoctum, sed dulce bibenti. |
| |
| 10 | Multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo |
| 11 | laudat venalis qui volt extrudere merces. |
| 12 | Res urget me nulla; meo sum pauper in aere. |
| 13 | Nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me |
| 14 | quivis ferret idem. Semel hic cessavit et, ut fit, |
| |
| 15 | in scalis latuit metuens pendentis habenae'; |
| 16 | des nummos, excepta nihil te si fuga laedit, |
| 17 | ille ferat pretium poenae securus, opinor. |
| 18 | Prudens emisti vitiosum, dicta tibi est lex; |
| 19 | insequeris tamen hunc et lite moraris iniqua? |
| |
| 20 | Dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi |
| 21 | talibus officiis prope mancum, ne mea saevos |
| 22 | iurgares ad te quod epistula nulla rediret. |
| 23 | Quid tum profeci, mecum facientia iura |
| 24 | si tamen adtemptas? Quereris super hoc etiam quod |
| |
| 25 | expectata tibi non mittam carmina mendax. |
| 26 | Luculli miles collecta viatica multis |
| 27 | aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem |
| 28 | perdiderat; post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti |
| 29 | iratus pariter, ieiunis dentibus acer, |
| |
| 30 | praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, |
| 31 | summe munito et multarum divite rerum. |
| 32 | Clarus ob id factum donis ornatur honestis, |
| 33 | accipit et bis dena super sestertia nummum. |
| 34 | Forte sub hoc tempus castellum evertere praetor |
| |
| 35 | nescio quod cupiens hortari coepit eundem |
| 36 | verbis quae timido quoque possent addere mentem; |
| 37 | 'I, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto, |
| 38 | grandia laturus meritorum praemia. Quid stas?' |
| 39 | Post haec ille catus, quantumvis rusticus: 'Ibit, |
| |
| 40 | ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit' inquit. |
| 41 | Romae nutriri mihi contigit atque doceri |
| 42 | iratus Grais quantum nocuisset Achilles. |
| 43 | Adiecere bonae paulo plus artis Athenae, |
| 44 | scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum |
| |
| 45 | atque inter silvas Academi quaerere verum. |
| 46 | Dura sed emovere loco me tempora grato |
| 47 | civilisque rudem belli tulit aestus in arma |
| 48 | Caesaris Augusti non responsura lacertis. |
| 49 | Unde simul primum me dimisere Philippi, |
| |
| 50 | decisis humilem pinnis inopemque paterni |
| 51 | et laris et fundi paupertas impulit audax |
| 52 | ut versus facerem; sed quod non desit habentem |
| 53 | quae poterunt umquam satis expurgare cicutae, |
| 54 | ni melius dormire putem quam scribere versus? |
| |
| 55 | Singula de nobis anni praedantur euntes; |
| 56 | eripuere iocos, venerem, convivia, ludum; |
| 57 | tendunt extorquere poemata; quid faciam vis? |
| 58 | Denique non omnes eadem mirantur amantque; |
| 59 | carmine tu gaudes, hic delectatur iambis, |
| |
| 60 | ille Bioneis sermonibus et sale nigro. |
| 61 | Tres mihi convivae prope dissentire videntur, |
| 62 | poscentes vario multum diversa palato. |
| 63 | Quis dem? Quid non dem? Renuis quod tu, iubet alter; |
| 64 | quod petis, id sane est invisum acidumque duobus. |
| |
| 65 | Praeter cetera me Romaene poemata censes |
| 66 | scribere posse inter tot curas totque labores? |
| 67 | Hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis |
| 68 | omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini, |
| 69 | hic extremo in Aventino, visendus uterque; |
| |
| 70 | intervalla vides humane commoda. 'Verum |
| 71 | purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.' |
| 72 | Festinat calidus mulis gerulisque redemptor, |
| 73 | torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum, |
| 74 | tristia robustis luctantur funera plaustris, |
| |
| 75 | hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus; |
| 76 | i nunc et versus tecum meditare canoros. |
| 77 | Scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem, |
| 78 | rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra; |
| 79 | tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos |
| |
| 80 | vis canere et contracta sequi vestigia vatum? |
| 81 | Ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas |
| 82 | et studiis annos septem dedit insenuitque |
| 83 | libris et curis, statua taciturnius exit |
| 84 | plerumque et risu populum quatit: hic ego, rerum |
| |
| 85 | fluctibus in mediis et tempestatibus urbis, |
| 86 | verba lyrae motura sonum conectere digner? |
| 87 | Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter |
| 88 | alterius sermone meros audiret honores, |
| 89 | Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille. |
| |
| 90 | Qui minus argutos vexat furor iste poetas? |
| 91 | Carmina compono, hic elegos, 'mirabile visu |
| 92 | caelatumque novem Musis opus. ' Aspice primum |
| 93 | quanto cum fastu, quanto molimine circum |
| 94 | spectemus vacuam Romanis vatibus aedem; |
| |
| 95 | mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi |
| 96 | quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam. |
| 97 | Caedimur et totidem plagis consumimus hostem, |
| 98 | lento Samnites ad lumina prima duello. |
| 99 | Discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis? |
| |
| 100 | Quis nisi Callimachus? Si plus adposcere visus, |
| 101 | fit Mimnermus et optivo cognomine crescit. |
| 102 | Multa fero ut placem genus inritabile vatum, |
| 103 | cum scribo et supplex populi suffragia capto; |
| 104 | idem finitis studiis et mente recepta |
| |
| 105 | opturem patulas impune legentibus auris. |
| 106 | Ridentur mala qui componunt carmina; verum |
| 107 | gaudent scribentes et se venerantur et ultro, |
| 108 | si taceas, laudant quicquid scripsere beati. |
| 109 | At qui legitimum cupiet fecisse poema, |
| |
| 110 | cum tabulis animum censoris sumet honesti; |
| 111 | audebit, quaecumque parum splendoris habebunt |
| 112 | et sine pondere erunt et honore indigna ferentur, |
| 113 | verba movere loco, quamvis invita recedant |
| 114 | et versentur adhuc inter penetralia Vestae; |
| |
| 115 | obscurata diu populo bonus eruet atque |
| 116 | proferet in lucem speciosa vocabula rerum, |
| 117 | quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis |
| 118 | nunc situs informis premit et deserta vetustas; |
| 119 | adsciscet nova, quae genitor produxerit usus. |
| |
| 120 | Vehemens et liquidus puroque simillimus amni |
| 121 | fundet opes Latiumque beabit divite lingua; |
| 122 | luxuriantia compescet, nimis aspera sano |
| 123 | levabit cultu, virtute carentia tollet, |
| 124 | ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui |
| |
| 125 | nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur. |
| 126 | Praetulerim scriptor delirus inersque videri, |
| 127 | dum mea delectent mala me vel denique fallant, |
| 128 | quam sapere et ringi. Fuit haud ignobilis Argis, |
| 129 | qui se credebat miros audire tragoedos |
| |
| 130 | in vacuo laetus sessor plausorque theatro, |
| 131 | cetera qui vitae servaret munia recto |
| 132 | more, bonus sane vicinus, amabilis hospes, |
| 133 | comis in uxorem, posset qui ignoscere servis |
| 134 | et signo laeso non insanire lagoenae, |
| |
| 135 | posset qui rupem et puteum vitare patentem. |
| 136 | Hic ubi cognatorum opibus curisque refectus |
| 137 | expulit elleboro morbum bilemque meraco |
| 138 | et redit ad sese: 'Pol, me occidistis, amici, |
| 139 | non servastis' ait, 'cui sic extorta voluptas |
| |
| 140 | et demptus per vim mentis gratissimus error.' |
| 141 | Nimirum sapere est abiectis utile nugis, |
| 142 | et tempestivum pueris concedere ludum, |
| 143 | ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis, |
| 144 | sed verae numerosque modosque ediscere vitae. |
| |
| 145 | Quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor: |
| 146 | 'Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, |
| 147 | narrares medicis; quod, quanto plura parasti, |
| 148 | tanto plura cupis, nulline faterier audes? |
| 149 | Si volnus tibi monstrata radice vel herba |
| |
| 150 | non fieret levius, fugeres radice vel herba |
| 151 | proficiente nihil curarier; audieras, cui |
| 152 | rem di donarent, illi decedere pravam |
| 153 | stultitiam, et cum sis nihilo sapientior, ex quo |
| 154 | plenior es, tamen uteris monitoribus isdem? |
| |
| 155 | At si divitiae prudentem reddere possent, |
| 156 | si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes, |
| 157 | viveret in terris te siquis avarior uno. |
| 158 | Si proprium est quod quis libra mercatus et aere est, |
| 159 | quaedam, si credis consultis, mancipat usus, |
| |
| 160 | qui te pascit ager, tuus est, et vilicus Orbi, |
| 161 | cum segetes occat tibi mox frumenta daturas, |
| 162 | te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam, |
| 163 | pullos, ova, cadum temeti; nempe modo isto |
| 164 | paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis |
| |
| 165 | aut etiam supra nummorum milibus emptum. |
| 166 | Quid refert, vivas numerato nuper an olim? |
| 167 | Emptor Aricini quoniam Veientis et arui |
| 168 | emptum cenat holus, quamvis aliter putat, emptis |
| 169 | sub noctem gelidam lignis calefactat aenum, |
| |
| 170 | sed vocat usque suum, qua populus adsita certis |
| 171 | limitibus vicina refugit iurgia; tamquam |
| 172 | sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae |
| 173 | nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema |
| 174 | permutet dominos et cedat in altera iura. |
| |
| 175 | Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres |
| 176 | heredem alterius velut unda supervenit undam, |
| 177 | quid vici prosunt aut horrea? Quid Calabris |
| 178 | saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus |
| 179 | grandia cum parvis, non exorabilis auro? |
| |
| 180 | Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, |
| 181 | argentum, vestes Gaetulo murice tinctas |
| 182 | sunt qui non habeant, est qui non curat habere. |
| 183 | Cur alter fratrum cessare et ludere et ungui |
| 184 | praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter |
| |
| 185 | dives et inportunus ad umbram lucis ab ortu |
| 186 | silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, |
| 187 | scit Genius, natale comes qui temperat astrum, |
| 188 | naturae deus humanae, mortalis in unum |
| 189 | quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater. |
| |
| 190 | Utar et ex modico, quantum res poscet, acervo |
| 191 | tollam, nec metuam quid de me iudicet heres, |
| 192 | quod non plura datis invenerit; et tamen idem |
| 193 | scire volam quantum simplex hilarisque nepoti |
| 194 | discrepet et quantum discordet parcus avaro. |
| |
| 195 | Distat enim, spargas tua prodigus an neque sumptum |
| 196 | invitus facias neque plura parare labores, |
| 197 | ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, |
| 198 | exiguo gratoque fruaris tempore raptim. |
| 199 | Pauperies inmunda domus procul absit; ego utrum |
| |
| 200 | nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. |
| 201 | Non agimur tumidis velis Aquilone secundo; |
| 202 | non tamen adversis aetatem ducimus Austris, |
| 203 | viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re |
| 204 | extremi primorum, extremis usque priores. |
| |
| 205 | Non es avarus: abi. Quid? Cetera iam simul isto |
| 206 | cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani |
| 207 | ambitione? Caret mortis formidine et ira? |
| 208 | Somnia, terrores magicos, miracula, sagas, |
| 209 | nocturnos lemures portentaque Thessala rides? |
| |
| 210 | Natalis grate numeras? Ignoscis amicis? |
| 211 | Lenior et melior fis accedente senecta? |
| 212 | Quid te exempta iuvat spinis de pluribus una? |
| 213 | Vivere si recte nescis, decede peritis. |
| 214 | Lusisti satis, edisti satis atque bibisti; |
| |
| 215 | tempus abire tibi est, ne potum largius aequo |
| 216 | rideat et pulset lasciva decentius aetas.' |